S. EpiphanI Salaminis in Cypro episcopi De 12. gemmis rationalis summi sacerdotis Hebraeorum liber ad Diodorum prodit nunc primo ex antiqua versione Latina opera et studio P. Franc. Fogginii qui & notas adjecit

발행: 1743년

분량: 119페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

xxii omnes tulit aetas , quocirca eo quoque magis plurimi hie aestimandus est L EpipMANO Commentarius, ubi de duodecim pretiosioribus Gemmis copiose disteritur. Nec volo indictum sanctis sinum virum non solum eruditionem suam in hoc opere luculenter ostendere, sed prudentiam quoque cum enim miras singulis Gemmis adsertas virtutes reserat, ingenuus sabulosas passim vocat, ita ut liceat hinc haud l vi conjectura augurari, quae alias minus vera profert ex libris hausisse apocryphis, quibus cum pietatem fovere viderentur, multa adhuc erat auelaritas, nec facile aut tutum erat adversari, eorum mala fide neque dum fatis comperta atque probata . Imposuerunt Libri isti aliis quoque multis doctissimis viris primaevae Ecclesiae; mendacium enim bene conceptum, callideque vulgatum sagaciores etiam homines interdum sallit, neque principio, sed procedente tempore, quale est, solet tuto cognosci . Accedit, quod cum libris illis vulgo ab Haereticis haberetur fides, fortassis & illis quoque proficiendum elle in disputationibus contra Haereticos

credebatur. Haec autem admoneo non inconsulto. Non deerunt in Auctorum errores inquirentes homines, non ut caveant , sed ut vituperent, homines vaniloqui, & maledicendo famam & gratiam otiosorum aucupantes, qui Librum hunc, EPIPHRNII nomine audito, contemnant; verum si re existimemus, pectavit sane non semel in Chronologicis EP l PHANius , & interdum minus certis narrationibus nimis fidit, tamen haec, a quibus sere nemo expers omnino suit ex iis praesertim, qui multa scripserunt, ejus existimationis& au toritatis quidquam detrahere minime valent, & fatebmur nihilo seci us oportet, ejus scripta veterum Monument rum Ecclesiae fodinam elIe, ut ita loquar, locupletissimam, δέ plane dignam , ut eorum Aultor apud Graecos inter magnos haberetur, ut quidem habebatur, reserente AUGUSTi- No in Libro de meres bus ad 2uod i eum haer. LvI I. , Sequorum pigere minime debuerit viruHebraicis , Syriacis,

22쪽

xxiii

Graecis, Latinis, Aegyptiisque litteris eruditu , qualis erat

clare dictus in sol. I. a P. Rufinum.

De Notis adjectis ad Librum EPIΡΗANII de Gemmis. g. VIII.

Est autem nunc a loco minime alienum & de meis an madversionibus in Librum EPIPHANii pauca dicere. Eas igitur ad sui, quas aut necessarias, aut multum utiles ad se tentiam intelligendam ratus sum , aut saltem suturas non ingratas , vel quod in eis antiquum aliquem, aut recentem scriptorem emendarem, vel quod aliquid rari eis interserere contigerit, aut a nemine alio, quod scirem, satis luculenter pertractatum . Ceterum multo quidem plures afferre potuissem, si de coloribus, speciebus, veris fictisque virtutibus cujuscumque lapidis, & de aliis hujus generis rebus disiserere voluissem, sed abstinui consulto, ne supervacaneam rem secille, & ne hypocrisin quamdam scientiae, cum tam ita, oia, nis ostentationis suspicio ingenuo cuique homini vitanda sit, affectasse viderer . Scilicet Epitomen Libri hujus E p i pMA-Nii doctissimi jam viri illustrarunt, CONRADUS GES NERUSCorollario post eam addito, &MATTHAEUS HlLLERUS per petuiS notis exornans , eaque omnia, quae SALMAsius in Exercitationibus Plinianis de illa adnotat, suis locis adponens ;de Gemmis autem Rationale Aaronis exornantibus Sacrarum Litterarum interpretes, & de Hebraicis Antiquitatibus tractantes Scriptores agunt omnes, & 3RAura ius de singulis singulari eapite ita subtiliter, & copiose disseruit lib. II. eris. ditissimi operis, quod De vestitu Sacerdotum Hebraeorum scripsit, ut nihil desiderandum sit exquisitius. At enim, jejune tamen & nimis exiliter dictum est ii notis de Diodoro illo, cui Librum de Gemmis EpipHANIUS

23쪽

xxivdicavit. Nempe hic fore suturum , ut de eo commodius, R paullo liberius ageremus , arbitrabamur: neque enim lemvis, aut illepidae disputationis argumentum esse videtur.

inam Diodoro Episcopo , Librum suum de Gemmis EPIPHAN Us dedicaveritis

M. VI ILAuctor nobis est νACu Nous Hermianen sis, Diodorum iulum non esse alium , quam celeberrimum Episcopum Tarsi, cujus auditor Theodorus Mopsuestenus fuit, & S. Joannes Chrysostomus , titulus autem Epitomes a C Es NERO editae Diodo

bitare licet ne aut Codicis Gesheriani scriptor, aut GES NERUS ipse TVρου pro Tάν.. acceperint scriptionis similitudine decepti. Multi sunt in Vaticana Bibl. mss. Codices, qui varias Libri Epi PHA Ni I de Gemmis Epitomes continent, sed solum duo in titulo Diodorum nominant, nempe Codex Lxx I. inter eos, qui Christinae Suecorum Reginae erant, pag. Lxxx I I . R Codex xxx Ix. inter eos, qui erant Pii II. g. ccxxv I I. & uterque habet Tri,. . In Cata go etiam mSS. Codicum Bibl. Regiae stom. II . pag. cccc I I. inter cetera, quae indicantur esse in Cod.ΜDGLXXXII. memoratur: Epiphanius Episcopus Capri ad Diodorum Uri Episcopum de duodecim lapidibus in iesibus Aaronis. Itaque quaestionis huius status nascitur: erraveritne PACuNDus, an Au 'tor Epitomes. Id autem , ut stellius , diligentius, atque distinctius expediamus, in primis optimum profecto erit animadvertere, ut plurimum non esse usos veteres, cum Episcopis scriberent, Episcopatus eorum locum exprimere ὁ cuius rei exemplorum pleni sunt Libri. Epistolam etiam illam, qua cum EPIPHANius Diodoro Episcopo Librum de Gemmis misit, fuisseratum non solum mos iste suadet, sed praeterea ex eo comprobari

24쪽

hari existimo, quod talis si apud ν Acu nuM . & talis quoque

in Cod. Vaticano , unde ego illam accepi ; neque est omi, tendum, quod etiam ANAsTAsius Sinaita Librum de Gemis reti laudans sub nomine Libri EpipnANIi ad Diodorum haec solum habet: E-ρανίου Φός ΔἈοωρον . Hoc cognito, tum PACu Nnu , tum Epitomes Aut rem aliunde quidem p tius, quam a titulo ipsius Epistolae Epi AANii, mutuatos esse Diodori Episcopatus nomen, non immerito creditur. Cum autεpΑcuNDI auctoritas Anonymi scriptoris auctoritati comparab iis esse non videatur, eo magis quod PACuNDus non multum post EPIPHANii aetatem claruerit, & inter Graecos diu

versatus sit, sententiamque illam in libro ad Iustinianum Imperatorem , & consulto quidem , ut Diodorum Tarsensenta Sanctis Patribus laudatum fuisse demonstret, inseruerit, quod PAcu Noo sit standum, nonne primo intuitu faciis . in mentem venit, & facile pro aequo habetur & tuto

alias quoque Epistolas inserius describendas duabus potissimum, quibuseum reliquae certe coflveniunt, ad detegendu dolum sternentibus viam, & quarum altera ATHAN Ast est, altera quorumdam Episcoporum Aegypti) ad Diodorum Ta sensem perperam retulisse adeo animose contendit, ut d monstrare se illud putet . Enimvero gravisinia sunt, quae ad hoc congerit, argumenta, Not. xcv I M., ct XcIX. se . S. Athanas cte. Eorum partem repetit nuri Ni us in Bibl. H. Eea rem. II. Par. I. pag. XXXI. Quamobrem aut negligentia, aut dedita opera in his pe raverit PACuNDus , hinc certe plurimum fidei eius auctoritati detrahitur, unde non semel convincitur in iis, quas , ad Diodorum Tarsensem spectant, aut judicio, aut fidΡ ,earens . Quid quod & de Theodoro Mopsuesteno agens, eum cum Theodoro Tyanens confundit M. v II. cap. VII. ut optime monuit si RM Nnus Z Itaque ergo nulla est caus.

25쪽

Diodorum Tarsensem missam dixerit, cum tamen ea esset

missa Diodoro Tyri. Et quidem , ubi re in diligentius expendamus , licet

neque aetas Austoris Epitomes, neque gens constet, neque eruditio , ejus tamen auctoritatem in hac re nonne illud maxime commendat, quod nulla occurrat ratio , qua ille

pro Diodoro Tarsi Diodorum Tyri substitueret FACUNDus contra : eo quo serebatur studio inveniendi , qui Diod

rum Tarsensem commendaverint, facile in eum errorem

potuit labi , in quem alios multos simili studio abreptos Scriptores lapsos scimus , reserendi nimirum in eum , quem commendare studebat, quidquid repererit scriptum in commendationem Episcopi , qui appellaretur Diodorus . Praesentius p ACUNDO fuisse videtur periculum, quod ejus aetate Diodorus Tyri minus fortassis notus erat, cum Di dorus Tarsi in ora hominum volitaret mra ima quidem eum celebritate , aliis & do bina & pium praedicantibus , aliis vero ad ejus nominis damnationem adnitentibus, quod Theodori Mopsuellent , ω Nestorii erroribus praetulit f

cem existimarent. Sed haec errare potuisse PACUMDUM, & quidem faci-cile , non autem quod revera erraverit comprobant . Hispositis , evincitur id ex auctoritate Codicum Epitomen , Libri xpipMANi I de Gemmis continentium, qui unanimiater ad Diodorum Tyri esse illum missum nos docent. Confirmatur insuper plenissime , quod contestare liceat, R a cedente Epitomes auctoritate sere evidens sit, prout censet TiLLaMONTius , ad eumdem Diodorum missam esse

EpipMANii Epistolam, ad quem aliae illae duae Epistolast . pertinent, nimirum Athanasi, & Epii coporum Aegypti, de quibus certe satis constat ad Diodorum Tyri pertinere. Stat in eo harum Epistolarum & Epistolae Epi P IANi I convenientia, quod in Epistola Episcoporum Aegypti, neci min altera Petri Alexandrini , tam ATHANASIUS , quam

26쪽

xxvi EpIPHANlus cum Diodoro illo, quem Episcopum Tyri esse pro certo damus, una simul conjunguntur, ubi Episcopi illi

recensentur, quibus Apollinarius anathemate ausius est comminari. Nempe hinc Diodorum Tyri & EPIPHANIuM ami- eos suille intelligimus, R in eadem factione conjunctos, iisdemque obnoxios periculis. Mihi vero haec Diodori Episcopi Tyri cum Epi-νAANio animi conjunistio, nescio quid in mentem revocat, quod puto equidem fortassis non valde ad rem pertinere, sed tamen nihil obest dicere. Constat de EpipMANil amicitia cum Diodoro Episcopo Tyri: putamusne autem constare etiam de amicitia cum Diodoro Tarsensi Z Cum divisa esset tune temporis Ecclesia Antiochena, duobus Episcopis eam sibi vindi cantibus Flaviano , & Paulino, quorum uterque & patro nos habebat suos, & sectatores: Flaviano Diodorus Tam sensis impense sivebat, Epi PHANIus autem Paulino: & insuper Diodorus Tarsensis magister suit Io. Chrysostomi, quem inter, & Epi PHANIUΜ haud leves quidem , licet utrinque sancto animo agitatas, inimicitias exarsiisse non latet.

Inquiritur in tempus, quo EPIPHANIUs Librum do Gemmis exaravit, O bine eum Diodoro Tarsensi dedicatum non esse confirmatur. S. IX.

Sed ipsum etiam tempus , quo librum de Gemmis ab

EpipMANio esse scriptum coniicio, FACUNDI errorem, inprimis comprobare videtur. Nimirum cum HlERONYMUS

Librum suum de Scriptoribus Ecclesiasticis scripsit, & nondum EpipMANIuΜ de Gemmis scripsisse conscio , & jam , Diodorum Tarsi morte lanetum suisse contendo. Quod spectat ad illud primum: cum Librum hunc HIERONYMO ab Er I PH AN I o esse datum dono sciamus, & Deile si cogitare id contigisse non multum post Libri ejusdem editionem ; praeterea vero cum constet ab HIERONYMod et eum

27쪽

xxviueum plurimi esse factum , ita ut non semel summis laudi .

bus celebraverit data commemorandi illum occasione: ecquis eat inficias verosin illimum esse, quod neque dum scriptus ille esset A. Ch. cccxcII ., quo HIERONTΜυs scripsit Catalogum, cum ibi ejus non. meminerit, ubi de industria Ecclesiasticorum Scriptorum Opera recenset , inter quae etiam illa EpipHANi i Z

quens, postquam ejus opus de haeresibus commemoraverit, subicit: Superes inque hodie, ct in extrema jam fenesti te Paria cudit opera; seu, ut alias legitur: opustias; inter haec ipsa opuscula Librum etiam de Gemmis subintelligendum esse non dubito. Neque vero quis putet, illud me imprudentem sine animadversione praeteriisse, hanc conjecturam multum roboris amittere posse , nisi constet Mi ERONYMuΜ & E I pHχ-NIUM convenisse posteaquam ille librum de Scriptoribus Emelesiasticis scripserit, & anteaquam eum scriberet, quoniam scimus Librum de Gemmis dono accepisse ab EPIPHANIO, cum hic apud eum esset praesens. Animadverti equidem id quoque , sed inde probabiliorem fieri, non infirmari conjecturam meam sensi. Nimirum antea non semel convenisse scimus:

convenerunt enim A. Ch. cccLXXXII., quo EPIPHANIUS Romam venit: & convenerunt A. cccLXXXV. quo HIERONYMus in Cypro EpipHANi υκ in vilit. Postea vero convenerunt

A. cccxc I v. & convenerunt Bethleem , quod sciens praedico, est enim profecto admonitione dignum, cum mirum in modum ad rem quadret phrasis illa HIERONΥΜl, qui cum scriberet: Super quibus di vir Sanctus, EpipHANius P scopus , proprium volumen mihi praesens tradidit: certe erat in Bethleem. Demum coniecturae meae egregie favet quod Mi ERONYMus tribus in libris EpipHANIUM de Gemmis laudat, &. singulos diu post A. Ch. cccxcI I. exaratos fuisse compertum

est. Epistola ad Iabiolam data est A. cccxcvII., aut supe

28쪽

rahersori : Commentaria in I sA3ΑM scripta sunt A. ccxv I M., aut ccccX.: & EZECH iELis Commentaria in ipsa eorum Prae- satione post Commentaria in Is AiAM exarata dicuntur. Jamvero haud minus animose, & probabiliter conten do, cum HlERONYMus Catalogum scripsit, Diodinum Ta sensem mortem jam obiisse. Suadetur hoc, ut T ILLEΜON TIUS quoque animadvertit Not. Iv. de Diodoro Tarsi θc. ex ipse Catalogo, in quo eum in vivis adhuc suisse Mi E. RO

NYMUs nequaquam memorat , ut de ceteris omnibus sis

let ; quinetiam ea libertate de illo loquitur, qua si viveret, haud certe loqui esset ausus: scribit enim, saecularium litterarum eum fuisse ignarum, Eus EaιuM Emisenum minus seliciter esse imitatum , demum floruisse quidem magna doctrinae fama , sed magis cum esset Presbyter, quam cum Episcopus fuit. MIERONYΜI verba eas. cx IX. haec sunt: Diodorur, Tarsen s Episcopus, dum Antiochiae esset Pres ter magis claruit. Exsunt ejus in Apostolum Commentarii, di multa alia ad Eu bis muri mutuem reum serem pertinae tia'. cujus cum sensem secutus μή, eloquentiam imitari nos potuit , propter ignorantiam saecularium litterarum. . At vero, haud ita est de Diodoro Episcopo Tyri. Nihil est, quo probemus A. Ch. cccxcI I. eum e vita excessisse. Acta Concilii Antiocheni, quod celebratum est An. cccLXXIX. nee non Ae a Concilii Constantinopolitani, quod celebratum estia A.coeLXxx I . recensent quidem inter Patres EpiscopumTyri nomine Zenone ; sed jamdiu novimus tune temporis Episeopos in urbe Tyro duos fuisse; Ruppi Nus enim, qui eadem tempestate claruit, postqua Us. lib. II .c.xx I. Antiochenae Ecclesae insa do schismate divisae, duobus in ea Episcopis eodem tempore sedentibus Flaviano, & Paulino, meminerit, ita sequitur: Hoc idem apud Drum fuit: ubi cum Diodorus, unus sane ex antiquis Catholicis Hir, is tentationum documentis probatus ,

APhanasii tes manu a Confessoribus esset Disopus factus , i

missio dui contemta, alius a Meletii partibus ordinatur.

29쪽

xxx c. I Ex hac autem Rur IN I auctoritate non solum Τyrium Sehisma , sed illud etiam opportunissime colligi posise video: Diodorum Tyri A. Ch. cccxcII. Episcopatus annos xxx. ad summum numerare potuisse; Consessores enim illi, a quibus, Rurpi No teste , eum ordinem accepit, ut recte TlLLEΜoNTlus reputat Art. cx. de S. AEhanasio, aut

ex illis fuisse videntur Episcopis, qui sub Juliano Imperatore ab exilio revocati sunt A. Ch. cccLxI I., aut ex illis, qui revocati sunt A. Ch. cccLXI II. imperante Ioviano, Ecclesiarum curam gerendi copia eis facta. Equidem in promptu habeo testimonium, quo ostendam, certe A. Ch. cccL I X. s disse I yri alium Episcopum, Uranium nomine, cum subscripta, eum inveniam libello de Fide, quem Acacius Caesareensis recitavit in Synodo Seleuciae hoc anno habita. Praeterea Epistola ATHAN As Ir ad Diodorum Tyri mox reserenda sortassis non solum se esse datam prodit circa initia Episcopatus Diodori, ut observabimus, sed etiam cum jam Ecclesiae pax soret restituta, quoci eX ea liqueat, Diodorum contra haereticos ita libere egisse & strenue, ut eos fregerit,& rectam Fidcm in urbe Tyro restituerit. Quare si aetatis , qua tunc temporis eligebantur Episcopi, meminerimus, prosecto hoc etiam planum fit, neque annos aetatis, quos Diodoro Tyri oportet tribuere, ubi eum velimus non ante A. Ch. cccxcII. acceptile ab EPIPHANIO Librum de Gemmis , ea, quae bactenus disputavimus, infirmare.

Optime in Diodorum ortam eas convenire laudes, quas EPIPHANIUs

tribuit Diodoro illi, cui Librum de Gemmis ins ripsit. θ. X.

Sed aliud quoque ex descriptis Ruppi MI verbis colligendum superest: in Diodorum Tyrium eam aestimationein optime convenire, qua EpipHANlus Diodorum illum prosequitur, cui Librum inscriptit de Gemmis. Cum enim quam

30쪽

eelebre es Diodori Tarsensis nomen , tam ignoratum sit illud Diodori Tyrii, quem vix diligentiores Ecclesiasticae

historiae amatores nollent, nisi in aliquam eum evexisset famam T ILLE MONTIus : itaque hoc etiam praetereundum non suit

silentio, quod quidem optime Diodorus Tyri ab EpipHANio dicitur: Eliae aliorumque Prophetarum filius, discipulus, ct fuere or venerabilis et & quod optime Diodori Tyrii pr

cibus Divinae Gratiae muneribus loeupletari sperat, erat enim ille unus fiane ex antiquis Catholicis sir: tentationum doc mentis probatus: Episcopus testimonio Ahanasii factus a Coms oribus : modestiaque singulari praeditus , ut ex RuFFINO discimus. Quinetiam cetera quoque, quae de eo habemus testimonia cum his concinunt. ATHAN As Ius ad eu ita scripsit, cum ille recens Episcop, tum obtinuisset, ut ex ipso Epistolae contextu consuadeor, in qua litteras ab eo frequentes petit, & nullas adhuc accepisse queritur, ita ut aliunde intellexerit factam per eum in Thro gratiam , & quod Tyrus per eum cognoverit rectum verbum pietatis, seu ejuraverit, ut interpretor, Ariana haeresim, quam sub Vranio, qui Nicaenam Fidem abroganda censuit, combibe, re facile potuit; Domino meo filio, di amantissimo Consacerdoti Diodoro Athanasius in Domino salutem. Gratias Domino meo,

qui ubicumque suam doctrinam fundat, ct maxime per filios proprios, qualem is te ipsum res ipsa demon M. Etenim

antequam scriberet te a reverentis, cognovimus fuanta

graiis facta es in TFro per tuam perseverantiam: ct eom gaudemur tibi, quia per te cognovit 9 TFrus rectum verbum pietatis. Et ego quidem occasionem assumens serior tibi , dilecti me amantissime. Tu vero quomodo me scribente non rescripsisti, miratus sum. Itaque non sis segnis scribere continue, sciens quia sicut filius requiescere me fa- eis patrem, di sicut praeco zeritatis superlaetificas me . Et nihil contendas adversus haeretieci, sed silantio perbositatem illorum supera , mansuetudine malitiam . Me enim sermo

tuus

SEARCH

MENU NAVIGATION