Cornelii Nepotis quae exstant omnia. Quid praeterea in accuratissima hac editione praestitum sit, indicat epistola ad lectorem

발행: 1721년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

CORNELII ME POTIs

I. PELOPIDAs Thebanus magis historiis quam

A vulgo notus e cujus de virtutibus dubito quem admodum exponam ἱ quod vereor , si res explicare in iseipiam , non vitam ejus enarrare , sed historiam videar scribere : si tantummodo summas attigero , ne rudibus I iterarum graecarum minus lucide appareat, quantus fuerit ille vir . Itaque utrique rei occurram , quantum potero , & medebor cum satietati , tum ignorantiae I ctorum . Phoebidas Lacedaemonius cum exercitum OMIynthum duceret, iterque per Thebas saceret, arcem oppidi , quae Cadmia nominatur , occupavir , impulis perpaucorum Thebanorum , qui adversariae factioni quo facilius resisterent , Laconum rebus studebant r 'i Lre suo privato , non publico , iacit consilio . Quo fato eum Lacedaemonii ab exercitu removerunt, Pecuniaque multarunt: neque eo naagis areem I hebanis

reddiderunt, quod susceptis inimicitiis satius docebant eos obsideri quam liberari . Nam post Peloponnesium bellum , Athenasque devictas , cum Thebanis sibi rem esse existimabant : & eos esse solos qui adversus resistexe auderent. Hac mente amicis suis summas potestates dederant , alterius factionis principes partim interfecerant , alios in exsilium ejecerant . in quibus Pelopidas hic de quo scribere exorsi sumus , pulsus patria

carebat a II. Hi omnes sere Athenas se contulerant, non ut sequerentur otium , sed ut quemque ex proximo I cum sors obtulisset , eo patriam recuperare nitereritur . Itaque cum tempus est visum rei gerendae, communia

112쪽

s in

eer eum his qui Thebis idem sentiebant , diem delegerunt ad inimicos opprimendos, civitatemque liberandam , eum quo maXimi magistratus simul consueverant epulari. Magnae saepe res non ita magnis copiis sunt gestae ; sed profecto numquam ab tam tenui initio tantae opes sunt profligatae. Nam duodecim adolescentuli coierunt ex his qui exsilio erant multatis eum omnino non essent amplius centum qui tanto se offerrent periculo : qua paucitate percussa est Lacedaemoniorum potentia . Hi enim non magis adversariorum iacti offiquam Spartanis , eo tempore bellum intulerunt: qui principes erant totius Graeciae : quorum imperiosa majest is neque ita multo polt Leuctricam pugnam, ab hoe initio pereulsa cecidit . Illi igitur duodecim quorum erat dux Pelopidas , cum Athenis interdiu exissent , ut Mesperascente caelo Thebas possent pervenire , cum canibus venaticis exierunt, retia serentes , vestitu agresti, quo minore fuspicione facerent iter . Qui cum tempore ipso quo studuerant , pervenissent , domum Cha xonis deverterunt , a quo & tempus & dies erat datus . . ΙΙΙ Hoc loco libet interponere, etsi sejulictum a re

proposita est, NIMIA FIDUCI Λ QUANTAE CALAMITATI SOLEAT ESSE.

Nam magistratuum Thebanorum statim ad aures per venit , exsules in urbem devenisse . Id illi , vino epulisque dediti , usque eo despexerunt , ut ne quaerere quidem de tanta re laborarint. Accessi t etiam quod magis aperiret eorum dementiam . allata est enim epistola Athenis ab Λrchia hierophante Archiae qui tum maximum magistratum Thebis obtinebat: in qua omnia de pro ei lone exsulum scripta erant. Quae cum jam accubanti in convivio esset data , sicut erat signata , in pulvinum subjiciens , in crastinum , inquit, differo res severas . At illi omnes , cum jam nox processisset , vinolenti ab exsulibus duce Pelopida sunt in. E 4 ter-

113쪽

ferfecti . Quibus rebus eonsectis, vulgo ad arma tiabertatemque vocato , non solunt qui in urbe erant , Raetiam undiqui ex agris e currerunt , pyaesidium LaeeAdaemoniorum ex aace pepulerunt , Patriam obsidiones liberarunt : auctores Cadmiae occupandae partim occiderunt , Partim in exsilium ejecerunt.

IV. Hoc tam inrbido tempore t sicut supra domimus in Epaminondas, quoad cum civibus dimicatum est , domi quietus suit. itaque haec liberandarum Thebarum propria laus est Pelopidae: ceterae sere omnes eommunes cum Epaminonda ι Namque in Leuctriea pugna, imperatore Epaminonda , hic suit dux deIectae manus , quae prima phalangem prostra vis Laconum . omnibus praeterea periculis affuit: sicut Sparaxm cum oppugnavit, alterum tenuit cornu et quoque Messena celerius restitueretur, legatus in Persas est prosectus Denique haec suit altera persona Thebis , sed tamediseeunda , ita ut proxima esset Epaminondae . U. Conflicta tus autem est cum adversa sortitata

Nam di initio sieut ostendimus ὶ exsul patria earuit et& etim Thessaliam in potestatem Thebanorum cuperet, edigere , legationasque jure satis tectum se arbitraretur , quod apud mmnes gentes sanctum esse consuessiet , a tyranno Alexandro Pheraeo simul eum Ismenia emisia prehensus, in vincula conjectus est . Hunc Epaminon das recuperavit , bello persequens Alexandrum . Post id factum , numquam is animo placari potviit in eum a quo erat violatus . Itaque persuasit Thebanis ut subsidio Thessaliae proficiscerentur , tyrannosque ejus exispellerent , Cujus belli eum ei summa esset data , eoque cum exercitu Profectus esset 3 non dubitavit siti ve conspexis hostem s confligere . In quo proelio A exandrum ut animadvertit, ineensus ira , equum in eum coneltavit , Proculque digressus a suis , conjecti.

telorum confossus cecidit. Λtque hoc secunda uicto ia

114쪽

is 3

aeeidit. nam jam inclinatae erant tyrannorum copiae. Quo facto omnes Thessaliae civitates. interfectum Pelopida m coronis aureis , di statuis aeneis , liberosque ejus

multo agro donarunt f β γ - - .

XVII.

I. R GESILAUS Lacedaemonius , cum in .cφυῶiε. αλ scriptoribus , tum eximie a Xenophonte So cratico collaudatus est. eo enim usus est familiarisIime . Hic primum de regno eum Leotychide fratria filio habuit contentionem . Mos est enim a majoribus Lacedaemoniis traditus , ut duos . haberenx semper re et ges , nomine magis quam imperio , ex duabus familii Proclis, & Eurysthenis, qui principes ex progenie Her-guὲἐν Spartae reges fuerunt. Harum ex altera in alte-xius famiΙiae locum fieri non licebat . itaque uterque suum retinebat ordinem . Primum ratio habebatur qui maximus natu eiset ex liberis ejus qui regnans decessi sisset. sin is virilem sexum non reliquisset , tum deligebatur qui proximus esset propinquitate. Mortuus erat Agis rex , frater Agesilai. Filium reliquerat Leotychidem : quem ille vivens non agnorat: eumdem mci xietis suum esse dixerat. Is de honore regni cum Age silao suo patruo contendit , neque id quod petivit ,

consecutus est. ' . .,

II. Nam Lysandro suffragante ., homine sui oste dimus supra in iactioso, & his temporibus potentes Agesilaus antelatus est . Hic simul atque imperii potitus est, persuasit Lacedaemoniis ut exercitum emitte xent in Atiam , bellumque regi sacerent: docens ,. siua esse in Asia quam in Europa dimicare. Nam

115쪽

r4 CORNELII NEPOTI s

que fama exierat, Artaxerxem comparare classem , pedestresque exercitus , quos in Graeciam mitteret Data potestate , tanta celeritate usus est , ut prius in istam cum copiis pervenerit, quam regii satrapae eum scirent prosectum . Quo factum est ut omnes impa-xatos imprudentesque offenderet. Id ut cognovit Tissaphernes , qui summu ira imperium tum inter Praefectos habebat regios , inducias a Lacone petivit , sim

Ians , se dare operam ut Lacedaemoniis cum rege Conveniret e re autem vera ad copias comparandas c easque impetravit trimestres . Iuravit autem uterque , se sine dolo inducias conservaturum . in qua pactione summa

fide mansit Agesilaus : eontra ea Tissaphernes nihil aliud quam bellum comparavit Id et si sentiebat La co , tamen jusjurandum servabat, multumque in eo consequi se dicebat , quod Tissaphernes perjurio suo di

homines suis rebus abalienaret , & Deos sibi iratos redinderet : se autem servata religione confirmare exerci tum ἔ cum animadverteret, Deorum numen facere se

eum , hominesque sibi conciliari amieiores , quod hia studere consuessent quos conservare fidem viderent. III. Postquam induciarum praeteriit dies , barbarus, non dubitans , quod ipsius erant plurima domicilia in Caria , & ea regio his temporibus multo putabatur I eupletissima , eo potissimum hostes impetum facturos, omnes suas copias eo contraxerat. At Agesilaus in Phrygiam se convertit, eamque prius depopulatus est quam Tissaphernes usquam se moveret. Magna praeda militibus locupletatis Ephesum hiematum exercitum reduxit: atque ibi officinis armorum institutis , magna industria bellum apparavit : di quo studiosius armarentur , insigniusque ornarentur , praemia proposuit , quibus donarentur quorum egregia in ea re fuisset industria . Fecit idem in exercitationum generibus , ut quieeteris praestitissent , eos magnis assiceret muneribus .

116쪽

His igitur rebus effecit ut & ornatissimum , & exer- eitatissimum haberet exercitum . Huic cum tempus esset visum copias extrahere ex hibernaculis , vidit , si quo esset iter facturus , palam pronuntiarit , hostes non credituros , aliasque regiones occupaturos, nec dubitaturos aliud esse facturum ac pronuntiasset . Itaque eum ille Sardis se iturum dixisset , Timaphernes eamdem Cariam defendendam putavit. In quo cum eum opinio fefellisset , victumque se vidisset consilio , sero suis praesidio profectus est . nam eum illo veni mei, jam Agesilaus multis locis expugnatis , magna erat praeda potitus . Laco autem , cum videret hostes equitatu superare, numquam in campo sui fecit potestatem , &his locis manum conseruit quibus plus pedestres copiae valerent. Pepulit ergo quotiescumque congressius est , multo majores adversariorum copias, & sic in Asia versatus est , ut omnium opinione victor duceretur . IV. Hie eum animo meditaretur proficisci in Per-sas , di ipsum regem adoriri , tinnitus ei domo venit Ephorunx jussu , bellum Athenienses di Boeotios ira dixi me Lacedaemoniis r quare venire non dubitaret . In hoc non minus ejus pietas suspicienda est quam virtus bellica : qui cum victori praeesset exercitui , maximam que haberet fiduciam regni Persarum potiundi, tanta modestia dicto audiens fuit jussis absentium magistra tuum , ut si privatus in comitio emet Spartae . Cujui exemplum utinam imperatores nostri sequi voluiment. Sed illuc redeamus. Agesilaus opulentissimo regno praeposuit bonam existimationem , multoque gloriosius duxit si institutis patriae paruimet, quam si bello superasset Asiam Hae igitur mente Hellespontum copias trajecit, tantaque usus est celeritate, ut quod iter Xerxes anno vertente coniseerat, hic transierit triginta diebus . Cum jam haud longe abessiet a Peloponneso , obsistere ei conati sunt Λtheuienses & Boeo-- tii,

117쪽

tii, ceterique eorum socii , apud Coroneam : quos omnes gravi proelio vicit . Hujus victoriae vel maxima iste laus, quod cum plerique ex fuga se in templum. Minervae conjecissent , quaerereturque ab eo, quid his fieri vellet , etsi aliquot vulnera acceperat eo proelio , & iratus videbatur omnibus qui adversus arma tulerant, tamen antetulit irae religionem, & eos vetuit violari . Neque hoc solum in Graecia secit , ut templa. Deorum sancta haberet, sed etiam apud barbaros summa religione omnia simul aera , arasque conservavit . Itaque pra dicabat, mirari se, non sacrilegorum numero haberi qui supplicibus eorum nocuissent e aut non gravioribus poenis affici qui religionem minuerent

quam qui L na spes ta ren l. 'U. Post hoc proelium , collatum est omne bellu .

ei rea Corinthum t ideoque Corinthium est appellatum. Hic cum una pugna decem millia hostium , Agesilao duee , cecidissem ; eoque facto opes adversariorum debilitatae viderentur: tantum abfuit ab insolentia 'gri, riete , ut commiseratus sit fortunam Graeciae , quod tammu Iti a se uicti vitio adversariorum concidissent. Namque illa multitudine , si sana mens esset , Graeciae supplicium Persas dare potuisse . Idem cum adversarios intra moenia compulisset, & ut Corinthum oppugnaret, multi hortarentur , negavit id suae virtuti converinire . se enim eum esse dixit, qui ad officium peccantes redire cogeret, non qui urbes nobilissimas expugnaret Graeciae. Nam si , inquit , eos exstinguere voluerimus qui nobiscum adversus barbaros steterunt , nosmet ipsi nos expugnaverimus , illis quiescentibus . quo facto sine negotio , cum voluerint , nOS oppriment. VI. Interim aceidit illa calamitas apud Leuctra Lacedaemoniis is quo ne proficisceretur, eum a plerisque ac exeundum premeretur , ut si de exitu divinaret , exire

noluit. Idem cum Epaminondas Spartam oppugnaret ,

118쪽

essetque sine muris oppidum , talem se imperatorem praebuit , ut eo tempore omnibus apparuerit , nisi illo fuisset , Spartam futuram non fui si e . In quo quidem diserimine celeritas ejus consilii saluti fuit uni gersis Nam eum quidam adolescentuli hostium adventu per i territi ad Thebanos transfugere vellent , di locum ex tra urbem editum cepissent.; Agelalaus , qui iperuicio 4 sissimum fore videret , si animadversum esset , quem - quam ad hostes transfugere conari , cum suis eo venit δ. atque , ut si bono animo secissent , laudavit consilium eorum , quod eum locum occupassenti di se quoque itet heri debere , animadvertisse . Sic adolescentulos simu a Iata laudatione recuperavit , & adjunctis de suis comi a tibus , locum tutum reliquit. Namque illi aucto numero eorum qui expertes erant consilii , commovere set Non 1 unt ausi , eoque libentius , quod latere arbitrailr bantur quae cogitarant an VII. Sine dubio post Leuctricam pugnam Lacedae.

θ monia te numquam resecerunt, neque pristinum im l perium recuperarunt : cum interim Aseu laus non deisl stitit , quibuscumque rebus posset, patriam juvare. at Nam cum praecipue Lacedaemonii indigerent pecunia sit ille Omnibus qui a rege defecerant, praesidio fuit. aia quibus magna donatus pecunia, patriam sublevavit..3 Atque in hoc illud in primis suit admirabile , cum ma Qas xima munera ei ab regibus & dynastis , ciuitatibusque v conserientur , nihil umquam in domum suam contulit , ni nihiI de victu , nihil de vestitu Laconum mutavit is Domo eadem fuit contentus qua Eurysthenes , Plogo i, nitor majorum suorum , fuerat usus : quam qui intrZυ, rat , nullum signum libidinis , nullum luxuriae videre Poterat: cMntra plurima patientiae , atque abstinentiae . , Sic enim erat instructa , ut nulla in re differret a cujus

i, vis inopis atque Privati . . - . .

ir VIII. Atque hic tantus vir ut naturam sautricem si haia

119쪽

habuerat in tribuendis animi virtutibus, sic males eam nactus est in eorpore , exiguus, & claudus altero pede . Quae res etiam nonnullam afferebat deformitatem ratque ignoti , faciem ejus cum intuerentur , Contemnebant : qui autem virtutem noverant , non poterant admirari satis . Quod ei usu venit cum annorum octo

ginta subsidio Thaco in AEgyptum ivisset , di in acta:

cum suis accubuisset , sine ullo tecto : stratumque haberet tale , ut terra tecta esset stramentis , neque huel amplius quam pellis esset injecta: eodem que comites omnes accubuissent , vestitu humili atque obsoleto , ut eorum Ornatus non modo in his regem neminem signi ficaret , sed hominis nota beatissimi suspicionem prae heret . Hujus de adveo tu fama cum ad regios esset per lata , celeriter munera eo cujusque generis sunt allata iaH is quaerentibus Agesilaum vix fides saeta est , unum esse ex his qui tum accubabant . . Qui cum regis verbis, quae attuleraent, dedissent , ille praeter vitulina , di hujusmodi genera opsonii. quae praesens tempus des, maebat, nihil accepit . unguenta , coronas , secundamque mensam servis dispertiitia cetera referri jussit. Quo saeto eum barbari magis etiam contemserunt s quod eum ignorantia bonarum rerum illa potissimum sumsime arbitrabantur . . Hic cum ex AEgypto reverteretur, do natus a rege Nectanebe ducentis viginti talentis , qua ille muneri populo suo daret: venissetque in portum qui Menelai vocatur , iacens inter Cyrenas & AEgyptum : in morbum implicitus decessit. ibi eum amiel , quo Spartam facilius perferre possent, quod mel non habebant, cera circumfuderunt: atque ita domum re

120쪽

I. Γ UMENES Cardianus . Hujus si virtuti par da-

a ta esset fortuna , non ille quidem major, sed multo illustrior , atque etiam honoratior ; quod magnos homines virtute metimur, non fortuna. Naarcum aetas ejus incidisset in ea tempora quibus Macedo nes florerent, multum ei detraxit inter eos viventi, quod alienae erat civitatis . neque aliud huic desule quam generosa stirps . Et si ille domestico summo genere erat , tamen Macedones eum sibi aliquando anteponi indigne ferebant. neque tamen non Patiebantur , vincebat enim omnes cura , vigilantia , patientia , cal Iiditate , & eeleritate ingenii. Hic pera dolescentulus ad a citiam accessit Philippi, Ani yntae filii: brevique tem Pore in intimam pervenit familiaritatem . Ful gebat enim jam in adolescentulo indoles virtutis . Ita que eum habuit ad manum scribae loco : quod multo apud Grajos honorificentius est quam apud Romanos . Nam apud nos re vera , sicut sunt, mereenarii scribas existimantur . At apud illos contrario , nemo ad id o iaficium admittitur , nisi honesto loco , & fide , & indu stria cognita , quod vocesse est Omnium consilior unaeum esse participem. Hunc locum tenuit amicitiae apud Philippum annos septem . Illo inter ino , eodem gradu fuit apud Λlexandrum annos tredecim . Novi iasimo tempore praesuit etiam alteri equitum alae , qu. hetaerice appellabatur . Utrique autem consilio sem P affuit , & omnium rerum habitus est particeps . II. Alexandro B bylone mortuo , cum regna singulis familiaribus dispartirentur , di summa rerum tradita Diqitigod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION