Cornelii Nepotis quae exstant omnia. Quid praeterea in accuratissima hac editione praestitum sit, indicat epistola ad lectorem

발행: 1721년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

4s CORNELII NEPOTI s

set, Agesilaum Asiam Tauro tenus regi fuisse erepinarum . Qui postea quam domum a suis civibus revocatus est , quod Boeotii & At lienienses Laeedaemoniis bellum indixerant , Conon nihilo secius apud praesectos regis

versabatur , iisque omnibus magno erat usui . III. Defecerat a rege Tissapheri es . neque id tam Artaxerxi quam ceteris erat a Pertum . multis enim magnisque meritis apud regem , etiam cum in officio non maneret, valebat. Neque admirandum , si noresacile ad credendum inducebatur , reminiscens , ejus se opera Cyrum fratrem superasse . Hujus accusandi gra- ia Conon a Pharnabazo ad regem missus , postquam uenit , primum ex more Persarum ad chiliarchum , qui secundum gradum imperii tenebat , Tithraustem aeeesiast , seque ostendit cum rege colloqui velle . nemo enim sine hoc admittitur . Huic ille inquit , Nulla mora es . sed tu delibera utr- eolloqui malis , - per literas edere quae rogitas . necesse es enim , si in conspeZium veneris , ου nerari re regem , quod προσκαυειν illi vocant. hoest grave est , per me nihilo seciu3 editis mandatis eo ciet quod sudes . Τum Conon , Mihi vero , inquit, non es grave quemvis bonorem habere regi ,3 sed vereoν ne ei Disisti meae sit opprobrio , si, cum ex ea sim profectus quae ceteris gentibus imperare consueverit , portus barbarorum qiaam tialius more fungar . Itaque quae volebat , huic scripta tradidit. IV. Quibus cognitis rex tantum auctoritate eius moistus est , ut Tissaph et nem hostem judicarit, & Lacedae monios bello persequi jusserit, & ei permiserit, quem

vellet eligere ad dispensandam pecuniam . Id arbitrium Conon negavit sui esse consilii , sed ipsius qui optime suos nosse deberet : sed se suadere , Pharnabato id nee otii daret 2 Hinc magnis muneribus donatus ad mare

est missus, ut Cypriis & Phoenicibus , ceterisque civitatibus maritimis nave 3 longas imperareῖ, classemque, qua

82쪽

qua proxima aestate mare tueri posset, eompararet, damto adjutore Pharnabazo , sileut ipse voluerat. Id ut Lari cedaemoniis est nuntiatum , non sine cura rem administrarunt , quod majus bellum imminexe arbitrabantur , quam si cum barbaro solum contenderent. nam ducem fortem & prudentem regis opibus praefuturum , ac secum dimicaturum videbant: quem neque consilio , ne que copiis superare possent. Hac mente magnam cou

trahunt classena , proficiscuntur Pisandro duce. Hos Conon apud Cnidum adortus magno proelio fugat smulta S naves capit , complures deprimit . Qua i victo Tia non solum Athenae , sed etiam cuncta Graecia , quM sub Lacedaemoniorum fuerat imperio, liberata est. Co

non cum parte navium in patriam venit , muros diruuxos a Lysa miro utrosque , di Piraeei, & Athenarum , re ficiendos aurat: pecuniaeque quinquaginta talenta , qu a Pharnabato acceperat , civibus suis donat. U. Accidit huic quod ceteris mortalibus , ut incon fidexatior in secunda quam in adversa esset sortuna in Nam classe Peloponnesiorum devicta , cum ultum is injurias patriae putaret , plura concupivit quam essice -xe potuit. Ncque tamen ea non pia di probanda fuerunt , quod potius patriae opes augeri quam regis , ma-1uit . Nam cum magnam auctoritatem sibi pugna illa navali quam apud Cnidum secerat , constituisset , nothsolum inter barbaros , sed etiam inter omnes Graeciae civitates , clam dare operam coepit ut Ioniam & Mo-tiam restitueret Atheniensibus . Id cum minus diligenter esset celatum, Tiribazus , qui Sardibus praeerat a Cononem evocavit, simulans ad regena eum se mittes velle. Magna festinatione hujus nuntio pareris euua

Venisset , in vincula conjectus est : in quibus aliquam diu fuit. Nonnulli eum ad regem abductum , ibi quo Periisse, scriptum reliquerunt. Contra ea Dinon historicus , cui nos plurimum de Persicis rebus credimus., effari

83쪽

x CORNELII NEPOTI s

effugisse scripsit. Illud addubitat , utrum Tiriba et cisciente , au imprudente sit factum .

I. ION Hipparini filius Syracusanus, nobili genere natus , utraque implicatus tyrannide Diony iorum . namque ille luperior A ristomachen , sororem Dionis, habuit in matrimonio , ex qua duos filios Hipparinum , & Nysaeum procreavit , totidemque filias , Sophrosynen , & Areten . quarum priorem Dionylio filio , eidem eui regnum reliquit , nuptum dedit ,

alteram Areten Dioni. Dion autem piae ter nobilem propinquitatem, geri exosamque maiorum famam , multa. alia ab natura habuit bona : in his in leni una docile Κcome , aptum ad arteS optima S : magnam corporas dignitatem , quae non minimum commendat . magnas praeterea divitias a patre relictas , quas ipse tyranni muneribus auxerat . Erat intimus Dionysio priori, neque minus propter mores quam a finitatem . namquctet si Dionysi crudelitas ei dii plicebat , tamen salvum illum propter necessitudinem , magis etiam suorum caussa esse studebat . Aderat in magnis rebus t ejusqucteonsilio multum movebatur tyrannus , nisi qua in re major ipsus cupiditas intercesserat. Legationes vero omnes quae estent illustriores , per Dionem administrabantur : quas quidem ille diligenter obeundo, fideliter administrando , crudelissimum nomen tyranni sua humanitate tegebat. II. Hune a Dionysio missum Carthaginienses suspexerunt , ut neminem umquana graeca birgua loquentem

84쪽

glebant. nam quanto esset sibi ornamento sentiebat . quo fiebat ut uni huic maxime indulgeret , neque eum secus diligeret ac filium . Qui quidem , cum Platonem

Tarentum venisse fama in Siciliam esset perlata , adolescenti negare non potuit quin eum arcesseret, cum Dion ejus audiendi cupiditate flagraret . Dedit ergo huic veniam , magnaque eum ambitione Syracusas perduxit . Quem Dion adeo admiratus est , atque adama vit , ut se totum ei traderet . neque vero minus P Iato delectatus est Dione . Itaque cum a Dionysio tyranno crudeliter violatus esset , quippe quem venumdari jussisset , tamen eodem rediit , ejusdem Dionis precibus adductus . Interim in morbum incidit Dionysius quo cum graviter conflictaretur , quaesivit a medicis Dion , quemadmodum se haberet . simulque ab his petiit , si forte majori esset periculo , ut sibi faterentur . nam velle se cum eo colloqui de partiendo regno , quod sororis suae filios ex illo natos partem regni putabat debere habere . Id medici non tacuerunt, & ad Dionysium filium sermoriem retulerunt . quo ille commotus , ne agendi cum eo esset Dioni potestas , patri soporem medicos dare coegit . Hoc aeger sumto, somno sopitus , diem obiit supremum .

III. Tale initium suit Dionis di Dionysii sinultatis;

eaque multis rebus aucta est : sed tamen primis temporibus aliquamdiu simulata inter eos amicitia mansit . Cumque Dion non des neret obsecrare Dionysium ut Platonem Athenis arcesseret, & ejus consiliis uteretur ἔille , qui in aliqua re vellet patrem imitari , morem et gessit . eodemque tempore Philistum historicum Syracusas reduxit, hominem amicum non magis tyrann quam tyrannidi . Sed de hoc in eo meo libro plura sunt exposita qui de historicis conscriptus est. Plato autem tantum apud Dionysium auctoritate potuit , valuitque eloquentia , ut persuaserit, tyrannidis facere finem , liber-

85쪽

44 CORNELII NEPOTI s

libertatemque reddere Syracusanis . A qua voluntate Philisti consilio deterritus , aliquanto crudelior esie

coepit.

IV. Qui quidem cum a Dione se superari videret inugenio, auctoritate, amore populi , verenS ne , si eum secum haberet, aliquam occasionem sui daret opprimendi , navem ei triremem ded. t , qua Corinthum deveheretur , ostendens, se id utriusque sacere caussa,

ne, cum inter se timerent, alteruter alterum praeoccuparet. Id cum factum multi indignarentur , magnae que esset invidiae tyranno, Dionysius omnia quae moveri poterant, Dionis in naves imposuit , ad eumque misit . Sic enim existimari volebat , id se non odio hominis , sed suae salutis fecisse caussa . Postea vero quam audivit, eum in Peloponnoso manum comparare, si bique bellum facere conari, Areten Dionis uxorem alii nuptum dedit : filiumque ejus sic educari juise , ut in dulgendo turpissimis imbueretur cupiditatibus . Nam puero prius quam pubes esset , scorta adducebantur: vino epulisque obruebatur i neque ullum tempus so-bi io relinquebatur . Is usque eo vitae statum commutatum serre non potuit , postquam in patriam rediit pater , namque apposti erant custodes, qui eum a pristino victu deducerent ) ut se e superiore Parte aediuindeiecerit , atque ita interierit . U. Sed illuc revertor . Postquam Corinthum 1 Perve

nit Dion , & eodem perfugit Heraclides ab eodem expulsus Dionysio , qui praefectus suerat equitum , Omni

ratione bellum comparare coeperunt . Sed non multum Proficiebant , quod multorum annorum tyrannis magnarum opum putabatur. quam ob caussam pauci ad societatem periculi perducebantur. Sed Dion, fretus non tam suis copii S quam odio tyranni, maximo arii mo , duabus onerarii S navibus , quinquaginta annorum

imperium, munitum quingentis Iongis navibus, decem Dissiti rod by Cooste

86쪽

. D I O N ., - X. 43.eena equitum , centumque Peditum millibus , pro eluxi oppugnatum , quod omnibus gentibus admirabile est visum , adeo facile perculit , ut post diem tertium quam Siciliam attigerat, Syracu sas introieriti. Ex quo

intelli ei potest , NULLUM ESSE I M P E RIU M TUTUM, NISI BENEVOLEN

TIA MUNITUM. Eo tempore aberat Dionysus , & in Italia classem opperiebatur , adversariorum ratus neminem sine magnis copiis ad se venturum .i Quae res eum sesellit. nam Dion his ipsis qui sub adversarii fuerant potestate , regios spiritus repressit, totiusque ejus partis Siciliae potitus e ii quae sub Dionysii . potestate fuerat : parique modo urbis Syracusarunt , praeter arcem, & insulam adjuneiam oppido . Eoque rem perduxit , ut talibus pactionibus pacem tyrannus facere vellet : Siciliam Dion obtineret , Italiam Dionysius , Syracu sas Apollocrates , cui maximam fidem uni habebit Dionytius . UL Has tam prosperas , tamque inopinatas res Cou secuta est subita commutatio: quod fortuna sua mobilitate quem Paullo ante extulerat , demergere est adorta . primum in filio, de quo commemoravi supra , suam vim exercuit . Nam cum uxorem rςduxisset , quae alii fuerat tradita , filiumque vellet revocare ad virtutem a perdita luxuria , accepit gravissimum parens vulnus morte filii : deinde orta dissensione inter eum , & Heraclidem : qui quidem Dioni principatum. non concedens , sectionem comparavit. Neque minus valebat apud optimates : quorum consensu praeerat clam , cum Dion exercitum pedestrem teneret . Non tulit hoc animo aequo Dion , & verium illum Homeri retulit ex secunda rhapsodia ; in quo haec sententia est : Non posse bene geri rempublicam multorum imperiis. Quod dictum magna invidia consecuta est. namque a peruisse vide batur , se omnia in sua potestate esse velle . Hanc ille

87쪽

non lenire obsequio 3 sed acerbitate opprimere studuit , Heraclidemque , cum Suracusas venisset, interficien

dum cura Uit.

VII. Quod tactum omnibus maximum timorem iniecit . nemo enim illo intersecto se tutum putabat. Ille autem adversario remoto, licentius eorum bona quos sciebat adversus se sensisse , militibus dispertivit. Quibus divisis, cum quotidiani maximi fierent furiatus , celeriter pecunia deesse coepit : neque quo manus porrigeret , suppetebat , nisi in amicorum possessones . Id ejusmodi erat , ut cum milites reconciliasset , amitteret optimates, Quarum rerum cura frangebatur , & in insuetus male audiendi, non aequo animo serebat, de se ab his male existimari quorum paullo ante in caelum fuerat elatus laudibus . Vulgus autem offensa' in eum militum voluntate, liberius loquebatur, & tyrannum non serendum dictitabat . UIlI. Haec ille intuens , cum quemadmodum se daret, nesciret, &quorsum evaderent , timeret

Iicrates quidam , civis Atheniensis , qui simul cum eo e X Peloponneso in Siciliam venerat , homo S callidus,& ad fraudem acutus , sine ulla religione ac fide , adit ad Dionem , & ait , eum in magno periculo esse , Propter offensionem populi , & odium militum : quod nul Io modo evitare posset , nisi alicui sitorum negotium daret , qui se simularet illi inimicum, quem invenissee

idoneum. facile omnium animos cogniturum , adversariosque sublaturum , quod inimici ejus dissidenti suos sensus aperturi forent . Tali consilio probato , excipiebas partes ipse Callicrates, di se armat imprudentia

Dionis: ad eum interficiendum socios conquirit, adversarios ejus convenit, conjurationem confirmat. Res, multis consciis quae gererentur , elata resertur ad Aristomachen sororem Diovis , uxoremque Areten . Illa timore Perterritae , c. nveniunt cujus de periculo ti

88쪽

rnebant. At ille negat, a Callicrate fieri sibi insidia, psed illa quae agerentur , fieri praecepto suo. Mulieres nihilo secius Callicratem in aedem Proserpinae deducunt, ac jurare cogunt , mihil ab illo perieuli sore Dioni . Ille hac religione non modo ab incepto non deter ritus , sed ad maturandum concitatus est , verens ne prius consilium aperiretur suum quam conata perse-

- IX. Hae mente proximo die festo , cum a conventia remotum se Dion domi teneret, atque in conclavi edi. to recubuisset ; consciis loca munitiora oppidi tradidit edomum custodibus saepsit : a soribus qui non discede

rent, certos praefecit: navem triremem armatis ornat,

Philocratique fratri suo tradit , eamque in portu agita ri jubet , ut si exercere remiges vellet ; cogitans, si forte consiliis obstitisset fortuna , ut haberet quo fugeret ad salutem . Suorum autem e numero Zacynthios adolescentes quosdam elegit , cum audacissimos , tum vitibus maximis : hisque dat negotium ut ad Dionem eant inermes , sic ut conveniendi ejus gratia viderentur venire. Hi Propter notitiam sunt intromissi . At illi sui limen ejus intrarunt , foribus obseratis , in lecto cubantem invadunt, colligant : fit strepitus , adeo ut exaudiri posmet soris . Hic, sicut ante sepe dictum est iquam inuisa sit singularis potentia , & miseranda vita qui se metui quam amari malunt, cuivis tacue intellein Au fuit . Namque illi ipsi custodes , si propitia fuissent

voluntate, soribus effractis servare eum potuissent , quod illi inermes , telum foris flagitantes vivum tenebant . Cui cum succurreret nemo , Lyco quidam Syracusanus per fenestras gladium dedit . quo Dion inter eius est .X. Confecta caede , eum multitudo visendi gratia introiisset , nonnulli ab insciis pro noxiis conciduntur Nam celeri rumore delato , Dioni vim allatam , multὸ

89쪽

t CORNELII NEPOTI s

concurrerant , quibus tale facinus displieebat. Hi sal si suspicione ducti , immerentes inermes , ut sceleratos occidunt. Hujus de morte ut palam factum est , mirabiliter vulgi immutata est voluntas . Nam qui vivum eum tyrannum voci Iarant , eumdem liberatorem patriae, tyrannique ex Pulsorem praedicabant. Sic subito misericordia odio successerat , ut eum suo sanguine, si possetit, ab Acheronte cuperent redimere. Itaque in urbe , celeberrimo loco , elatus publice , sepulcri m numento donatus est . Diem obiit circiter annos quinquaginta quinque natus 3 quartum post annum quam ex Peloponneio in Siciliam redierat.

I. IPHICRATES Atheniensis non eam magnitin ex rerum gestarum quam disciplina militari nobili-eatus est . Fuit enim talis dux, ut non solum aetatis is aecum primis compararetur, sed ne de majoribus natu quidem quisquam anteponeretur . Multum vero in bel- Io est versatus , saepe exercitibus praefuit, nusquam culpa male rem gessit , semper consilio vicit . Tantumque eo valuit , ut multa in re militari Partim nova attule-πit , partim meliora fecerit. Namque ille pedestria a ma mutavit, cuin ante illum imperatorem maximis

clypeis , brevibusque hastis , minutis gladiis uterentur. Ille e contrario peltam pro parma secie, a qua postea peltastae pedites appellantur , ut ad motus com cursusque essent leviores : hastae modum duplicavit , gladios longiores secit. Idem genus loricarum mutavit , & pro ferreis atque aeneis lineas dedit . Quo fa- expeditiores milites reddidit. nam pondere detra-

90쪽

; is

fitia ui

Bo , quod aeque corpus tegeret , & leve esset , curata

II. Bellum cum Thracibus gessite Seuthen socium Atheniensium in regnum restituit. Apud Corinthum tanta severitate exercitui praefuit, ut nullae umquam in Graecia neque exeritiatiores copiae , neque magis dicto audientes fuerint duci: in eamque consuetudinem a d. duxit, ut, cum proelii signum ab imperatore esset da tum , line ducis opera sic ordinatae consi sterent, ut singilli ab periti dimo imperatore dispositi viderentur. Hoc exercitu moram Lacedaemoniorum intercepit: quod maxime tota celebratum est Giaecia . Iterum eodem bello omnes copias eorum fugavit. quo facto magnam adeptus est gloriam . Cum Artaxerxes AEgyptio Tegi bellum inferre voluit , Iphicratem ab Atheniensibus petivit ducem , quem prae nceret exercitui conducticio, cujus numerus duouecim millium fuit. Quem quidem ite omni disciplina mi Iitari erudivit , ut , quem admodum quondam Fabiant milites Romani appellati sunt , sic lphi erat enses apud Graecos Mi summa Iaude fuerint. Idem subsidio Lacedaemoniis profectus , Epaminondae retardavit Impetus . Nam nisi ejus adventus appropinquasset , non prius Thebani Sparta abscessis.sent , quam eaptam incendio delessent . III. Fuit autem A animo magno, & corpore, imperatori a que formai ut ipso aspectu cuivis injiceret admiratationem sui : sed in labore remissus nimis , parumque Patiens , ut Theopompus nγemoriae prodidit. Bonus vero civis , fideque magna . quod curn iis aliis rebus d clara verit, tum maxime in Amyntae Macedonis liberistuc ndis. Namque Eurydice , mater Perdiecae in Philippi , cum his duobus pueris, Amyntae mortuo, ad Iphicratem confugit, ejusque opibus defensa est. Ui- ait ad senectutem , placatis in se tuorum civium ani

SEARCH

MENU NAVIGATION