Cornelii Nepotis quae exstant omnia. Quid praeterea in accuratissima hac editione praestitum sit, indicat epistola ad lectorem

발행: 1721년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

rat, omnium suorum civium Potentiam extimescebant. Miltiades multum in imperiis magistratibusque versa tus , non videbatur posse esse privatus , praesertim cumeonsuetudine ad imperii cupiditatem trahi videretur . Nam Chersonesi omnes illos quos habitarat annos , perpetuam obtinuerat dominationem, tyrannusque fuerat appellatus , sed justus . non erat enim vi consecutus , sed suorum voluntate , eamque potestatem bonitate retinuerat. Omnes autem & habentur & die untur tyranni, qui potestate sunt perpetua in ea civitate quae Iibertate usa est . Sed in Miltiade erat cum summa humanitas , tum mira comita S , ut nemo tam humilis esset , cui non ad eum adituS Pateret. magna auctoritas apud omnes civitates , nobile nomen , laus rei militaris maxima . Haec populus respiciens , maluit eum innoxium plecti , quam se diutius esse in timore .

THEMISTOCLES

I. ' 'HEMISTOCLES Neocli filius Atheniensis .

L Hujus vitia ineuntis adolescentiae magnis sunt emendata virtutibus: adeo ut ante seratur huic nemo , pauci pares putentur. Sed ab initio est ordiendum. Pater ejus Neoclus generosus fuit. is uxorem Acarnanam civem duxit, ex qua natus est Themistocles .

qui cum minus esset probatus parentibus , quod & Iiberius justo vivebat , & rem familiarem negligebat , a Patre exheredatus est . Quae contumelia non fregit eunt, sed erexit. Nam cum judicasset , sine summa industria . non posse eam exstingui , totum se dedidit reipublicae , diligentius amicis , famaeque serviens . Multum in judiciis privatis versabatur , saepe in concionem populi

52쪽

prodibat , nulla res major sine eo gerebatur , eelerite que quae opus erant , reperiebat , facile eadem ostatione explicabat. Neque minus in rebus gerendis prorinus 3

quam excogitandis , erat , quod oe de in nribus ut ait Thucydides in verissime judicabat , de futurDeaiandissimo eonjiciebat. Quo factum est , ut brevi tempore illustraretur .

II. Primus autem gradus suit capessendae reipublieae bello Corcyraeo: ad quod gerendum praetor a populo factus , non solum inaesenti bello , sed etiam reliquo

tempore ferociorem reddidit ei vitatem . Nam cum pecunia publica , quae ex metallis redibat , largitione magistratuunt quotannis interiret , ille persuasit populo , ut ea Pecunia classis centum navium aedificaretur. Qua celeriter effecta , primum Corcyraeos fregit , deinde maritimos praedones consectando mare tutum reddidit . In quo cum divitiis ornavit , tum etiam peritissimos belli navalis feeit Athenienses. Id quantae saluti

fuerit universae Graeciae , bello cognitum est Persico . Nam cum Xerxes & mari Et terra bellum universae in ferret Europae , cum tantis eam copiis invasit , quantas neque ante , neque postea habuit quisquam . Hujus enim classis mille & ducentarum navium longarum suit , quam duo millia onerariarum sequebantur: terrestres autem exercitus septingentorum millium peditum , equitum quadringentorum militum fuerunt Cujus de aδventu cum fama in Graeciam esset perlata , di maxime Athenienses peti dicerentur propter pugnam Marathoniam , miserunt Delphos consultum , quidnam sacerent de rebus suis . Deliberantibus Pythia respondit , ut moenibus ligneis se munirent . Iὸ respon- sum quo valeret , cum intelligeret nemo , I hemisto-eles persuasit , consilium esIe Apollinis , ut in naves se suaque conferrent L eum enim significari murum li-tneum. Tali consilio probato , addunt ad superiores

53쪽

CORNELII NEPΟΤ Is

totidem naves triremes : suaque omnia quae moveri poterant , partim Salaminem , partim TroeZenem asportant: arcem sacerdotibus paucisque ma toribus natu , ac sacra procuranda tradunt : reliquum oppidum relin

quunt .

III. Huius consilium plerisque civitatibus displicebat , di in terra dimicari magis placebat. Itaque missi sunt delecti cum Leonida Lacedaemoniorum rege , qui Thermopylas occuparent , longiusque barbaros progredi non paterentur . Hi vim hostium non sustinuerunt ,

eoque loco omnes interierunt . At classis communis Graeciae trecentarum navium , in qua ducentae erant Α-theniensium , primum apud Artemisum inter Euboeam coni nentemque terram cana cla mariis regis conflixit angustias enim Thomistocles quaerebat , ne multitudine circumiretur . Hinc etsi pari proelio discesserant tamen eodem loco non sunt ausi manere , quod erat periculum , ne , si pars navium ad versariorum Euboea m. .

superasset, ancipiti premerentur periculo . Quo factum est , ut ab Artemisio discederent , & exadversu in Athenas apud Salamina clamem suam constituerent. IV. At Xerxes , Thermopylis expugnatis , Protinus accessit Astu , idque nullis de se dentibus , intersectis sacerdotibus quos in arce invenerat , incendio delevit . Cujus tam a perterriti classiarii , cum manere non auderent , & plurimi hortarentur ut domos suas discederent , moenibusque se defenderent , Themistocles unus restitit , & universos esse pares ajebat , dispersos testabatur perituros . Idque Eurybiadi regi Lacedaemoniorum , qui tum summae imperii praeerat , fore assi r-

mabat . Quem cum minuS quam vellet , mo Ueret , no-

Etu de serυ is suis quem habuit fidelissimum , ad regem misit , ut ei nuntiaret sui S verbis , adversarios ejus in fuga es e : qui si discessissent , majore cum labore , &longinquiore tempore bellum conse et urum , cum sing illos

54쪽

THEMISTOCLES. II. Ia

tulos consectari cogeretur: quos si statim aggrederetur,

brevi universos oppressurum . Hoc eo valebat , ut ingratiae ad depugnandum omnes cogerentur . Hac re

audita barbarus , nihil doli subesse credens , postridie alienissi tiro sibi loco , contra opportunissmo hostibus,

adeo angusto mari conflixit , ut ejus multitudo navium explicari non potuerit. Victus ergo est magis consilio Themistoclis , quam armis Graeciae . U. Hic barbarus etsi male rem gesserat, tamen tantas habebat reliquias copiarum , ut etiam cum his o

primere posset hostes . interim ab eodem gradu depulius est . Nam Themistocles , verens ne hellare perseveraret , certiorem eum fecit id agi , ut pons quem ille in Hellesponto fecerat , di Glveretur , ac reditu in Aliam excluderetur . idque ei persuasit . Itaque, qua sex mensibus iter fecerat , eadem minus diebus triginta in Asiam reversus est , seque a Themistocle non superatum , sed conservatum judicavit . Sic unius viri prudentia Graecia liberata est, Europaeque succubuit Asia .

Haec altera victoria quae cum Marathonio Possit comparari tropaeo . nam pari modo apud Salamina par v numero navium maxima post fio minum memoriam

classis est devicta . VI. Magnus hoe bello Themistocles fuit , nec minor in pace. Cum enim Phalereo portu, neque magno, neque bono , Athenienses uterentur , hujus consilio triplex Piraeei portus constitutus est isque moenibus circumdatus , ut ipsam urbem dignitate aequipararet , utilitate superaret. Idemque muros Atheniensium restituit praecipuo perieulo suo . namque Lacedaemonii , caussam idoneam nacti propter barbarorum excursiones , qua negarent oportere extra Peloponnesum ullam urbem haberi , ne essent loca munita , quae hostes possiderent, Athenienses aedificantes prohibere sunt conati .

Hoc longe alio spectabat atque videri volebant. Athe

55쪽

14 CORNELII NEPOTI s

nienses enim duabus victoriis , Marathonia & Salami. nia , tantam gloriam apud omnes gentes erant consecuti , ut intelligerent Lacedaemonii de pri icipatu sibi cum his certamen fore . quare eos quam infirmissimos esse volebant . Postquam autem audierunt muros instrui, legatos Athenas miserunt , qui id fieri vetaren L. His praesentibus desierunt, ac se de ea re legatos ad eos missuros dixerunt . Hanc legationem suscepit Themistocles , & solus primo prosectus est i reliqui legati ut tum exirent, cum satis altitudo muri exstructa videretur , praecepit: interim omnes servi atque liberi opus facerent, neque ulli loco parcerent , sive sacer esset , sive profanus , . sive privatus , sive publicus: & undique quod idoneum ad muniendum putarent, congererent . Quo factum est , ut Atheniensium muri ex sacellis sepulerisque constarent.. VII. Themistocles autem ut Lacedaemonem Uenit , adire ad magistratus noluit , & dedit operam , ut quam longissime tempus duceretur , caussam interponens collegas exspectare. Cum Lacedaemonii quererentur opus nihilominus fieri , eumque ea re conari stille rei, interim reliqui legari sunt consecuti. Α quibus cum audisset non multum superesse munitionis , ad Ephor Lacedaemoniorum accessit , penes quos ianimum imperium erat : atque apud eos contendit salsa his esse de lata . quare aequum esse , illos , bonos viros nobilesque mittere, quibus fides haberetur , qui rem explorarent . interea se obsidem retinerent . Gestus est ei mos , t retaque legati, lancti summis honoribus, Athenas missi sunt. Cum his collegas suos Themistocles jussit proficisci: eisque praedixit , ut ne prius Lacedaemoniorum legatos dimitterent , quam ipse esset remissus. Hos postquam Athenas pervenisse est ratus, ad ni agistratum senatumque Lacedaemoniorum adiit, di apud eos

likerrime professus est , Athenienses suo consi io , quod

56쪽

sae imbi re

ti r

eam muni iure gentium sacere possent , Deos publicos , suosque patrios ac penates , quo tacilius ab hoste pos.sent defendere , muris saepsisse ; neque eo , quod inutile esset Graeciae , secisser nam illorum urbem ut pro pugnaculum oppositam esse barbaris , apud quam jam biselassem regiam secisse naufragium . - Lacedaemonios autem male & injuste facere , qui id potius intuerentur quod ipsorum dominationi , quam quod universae Graeciae utile esset. Quare si suos legatos recipere vellent , quos Athenas miserant, se remitterent e aliter illos numquam in Patriam recepturi . VIII. Hic tamen non effugit civium suorum invidiam . namque ob eumdem timorem quo damnatus erat Miltiades , testarum suffragiis e civitate ejectus , Argos habitatum concessit . Hic cum Propter multas ejus virtutes magna cum dignitate viveret , Lacedaemonii legatos Athenas miserunt, qui eum absentem accusarent , quod societatem cum rege Persarum ad Graeciam.opprimendam secisset. hoc crimine absens proditionis est damnatus. Id ut audivit, quod non satis tutum se Argis videbat, Corcyram demigravit. Ibi eum ejus princiPes civitatis animadvertisset time-xe , ne propter se bellum his Lacedaemonii & Athe nienses indicerent, ad Admetum Molotarum regem , cum quo ei hospitium fuerat , confugit . Huc cum venisset, & in praesentia rex abesset , quo majore religione se receptum rueretur , filiam ejus parvulam arripuit , di cum ea se in sacrarium , quod summa cole batur caerimonia, conjecit, inde non prius egressus est , quam rex eum data dextra in fidem reciperet. quam praestitit. Nam eum ab Atheniensibus de Lacedaemoniis exposcerMur publice , dupplicem non prodidit , monuitque , ut consuleret sibi . dissicile enim esse , in tam propinquo loco tuto eum versari . Ita quo

Phydnam eum deduci jussit, oc quod satis esset prasidii

57쪽

16 CORNELII NEPOTI s

s dii, dedit. Hae re audita hic in navem omnibus ignotus ascendit : quae cum tempestate maxima Naxum ferretur , ubi tum, Atheniensium erat exercitus , sensit Themistocles , si eo pervenisset , sibi esse pereundum . hae necessitate coactus , domino navis , quis sit, apexit, multa pollicens , si se conserva sset. At ille elaeissimi viri captus misericordia , diem noctemque procul ab insula in salo navem tenuit in anchoris , neque quemquam ex ea exire passus est . Inde Ephesum pervenit , ibique Themistoclem exponit: eui ille pro me sitis gratiam postea retulit . IX. Seio plerosque ita scripsisse, Τ hemistoclem Xerxe regnante in Asiani transisse. sed ego potissimum Thucydidi credo , quod aetate proximus erat qui illo rum temporum historiam reliquerunt , & ejusdem civitatis fuit . Is autem ait , ad Artaxerxem eum venisse , atque his verbis epistolam misisse : Themi eos Oeni adre , qui plurima mala omnium Grajoriam in domum tuam intuli , eum mihi neeesse fuit adversus patrem tuum bella ore , patriamque meam defendere . Idem multo plura bona

feci posequam in tuto ipse , is ille in periculo esse coepir .

Nam cum in Asiam reuerti vellet , proelio apud Salamina facto , Iiteris eum certiorem feri , id agi , ut pons quem in Hellesponto fecerat , dissolveretur , atque ab hosibus

et cumiretur . quo nuntio ille periculo est Iiberatus . Ntine autem eonfugi ad te exagitatus a cuncta Graecia , tuam ρε- νons amieitiam : quam si ero adeptus , non minus me bonum amicum babebis , quam fortem inimicum ille expertus es o Ea autem rogo , ur de his rebus quas tecum eolloqui volo , annum mihi remporis des , eoque transacto me ad te veni patiaris .

X. Hujus rex animi magnitudinem admirans , Cupiensque talem virum sibi conciliari , veniam dedit Ille omne illud tempus literis, sermonique Persarum. edit: quibus adeo .eruditus est , ut multo commodius

58쪽

dieatur apud regem verba fecisse , quam hi poterane qui in Perside erant nati. Hic cum multa regi esset pollicitus , gratissiminaque illud , si suis uti consiliis

vellet , illum Graeciam bello oppressurum, magnis muneribus ab Artaxerxe donatus in Λ siam rediit, domi-e iliumque Magnesiae sibi constituit. namque hanc urinbem ei rex donaverat , his usus verbis , quae ei panem praeberet : ex qua regione quinquaginta ta lenta quotan nis redibant : Lampiacum, unde Dinum sumeret o Myuntem, ex qua opsonium braberet . Hujus ad nostram memoriam monumenta manserunt duo : sepulcrum prope oppidum in quo est sepultus , statuae in foro Magnesiae De cujus morte multis modis apud plerosque scriptum est : sed nos eumdem potissimum Thucydidem aucto rem probamus , qui illum ait Magnesiae morbo mortuum : neque negat fuiss e famam , venenum sua sponte sumsisse , cum se quae regi de Graecia opprimenda pol Iicitus esset, praestare posse desperaret . Idem, ossa ejus in Attica ab amicis sepulta, quoniam legibus notaeqncederetur , quod Proditionis esset damnatus , memoriae prodidit .

ARISTI DES

I. R RISTI DES Lysimachi s Ilus Atheniensis , ae

qualis sere fuit L hemistocliis itaque cum eo do' principatu contendi v. namque obtrectarunt inter se. In his autem cognitum est , quanto antistaret eloquentia innocentiae . Quamquam enim adeo excellebat Aristides abstinentia , ut unus post hominum memoriam , quod quidem nos audierimus , cognomine Iusus sit apri pellatus , tamen a Themistocle collabefactus testula il-

59쪽

l a , exsilio decem annorum multatus est . Qui quidem cum intelligeret reprimi concitatam multitudinem noruposse, cedensque animadverterct quemdam scribentem, Ut patria pelleretur, quaesisse ab eo dicitur, quare id faceret , aut quid Aristides commisistet, cur tanta poena dignus duceretur . Cui ille respondit , se ignorare Aristidem , sed sibi non placere , quod cupide elaborasset ut praeter c cleros Iustus appellaretur . Hic decem annorum legitimam poenam non pertulit . nam postquam Xerxes in Graeciam descendit , sexto sere anno quam erat expulsus , plebiscito in patriam restitutus est . Interfuit autem pugnae navali apud Salami ire, quae facta est prius quam poena liberaretur . . II. Idem praetor suit Atheniensium apud Plataeas iii proelio quo Mardonius susus, barbarorumque exercitus est inter se eius . Neque aliud est ullum hujus in re mirilitari illustre factum , quam hujus imperii memoria. Iustitiae vero , S ae ciuitatis ,& innocentiae , multa . Ita primis , quod ejus aequitate factum est , cum in c-nmni classe est et Graeciae simul cum Pausania , quo duce Mardonius erat fugatus , ut summa imperii mar timi a Lacedaemoniis transferretur ad Athenienses . Namque ante.id tempus & mari & terra duces erant Lacedaemonii : tum autem & intemperantia Pausaniae ,& justitia factum est Aristidis , ut omnes fere civitates Graeciae ad Atheniensium societatem se applicarent , dcati versus barbaros hos duces deligerent sibi , quo facilius repellerent , si forte bellum reno Uare conarentur . III. Ad classes aedificandas, exercitusque comparan-dOS , quantum pecuniae quaeque civitas daret , Aristides delectus est qui constitueret. Ejus arbitrio quadringenta & sexaginta talenta quotannis Delum sunt collata . id enim commune aerarium esse voluerunt . Quae omnis pecunia postero tempore Athenas translata est Hic qua fuerit abstinentia , nullum est certius indi-

60쪽

eium 3 quam quod, tum tantis rebus praefuisset, in tan i ta paupertate decessi , ut qui efferretur vix reliqueat rit. Quo factum eis , ut filiae ejus publice alerentur, ii de de communi aerario dotibus datis collocarentur. si Deco I t autem sere post annum quartum quam The- mistocles Athenis erat expulsus .

PAUSANIAS.

, IV. οI. DAUSANIAS Lacedaemonius, magnus homo, sed

ii I varius in omni genere vitae fuit. nam ni virtutia bus eluxit , se vitiis est obrutus . Hujus illustrissimum s cst pro lium apud Plataeas . namque illo duce Mardoti nitis satrapes regius , natione Medus , regis gener , inprimis omnium Persarum & ni anu fortis, & consilii p;enus , cum ducentis millibus peditum , quos viritimi, legerat , & viginti millibus equitum , haud ita magnat, manu Graecia fugatus est : eoque ipsis dux cecidit proe- i. 1io . Qua victoria elatus plurima mistere coepit , dcc majora conrupiscere. Se i primum in co cst reprehenii sus, quod cum eX Pr.eda trinodem aureum Delphis po- s suisset , epigrammate scripto , in quo crat haec sententia : Suo du)iu barbaros apud Plataeas es te deletos , onysi. que victoriae eryo Apollini donom dedisse : hos versii ς La- . cedaemonii exsculpserritu ; neque aliud scripserunt ,

i. quam nomina earum civitatum quarum auxilio Persae i. erant victi . II. Post id proeliu ri , eumdem Pausaniam clana classe . communi Cyprum atque Hellespontum miserunt, uel ex his regionibus barbarorum praelialia dc pelleret . Pari felicitate in ea re usus elatins se gerere coepit, majores . que appetere res . Nam cum Byrantio expugnato ce

SEARCH

MENU NAVIGATION