Cornelii Nepotis quae exstant omnia. Quid praeterea in accuratissima hac editione praestitum sit, indicat epistola ad lectorem

발행: 1721년

분량: 225페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

3o CORNELII NEPOTI s

intelligebant, & illud tempus exspectandum decreve.

runt , quo si exisset , ut absentem aggredcrentur . Ita que secerunt. nam postquam in Siciliam cum perventia se crediderunt , absentem , quod sacra violasset , reum secerunt . qua de re cum ei nuntius a magistratu in Si. ciliam missus esset, ut domum ad caussam dicendam rediret , essetque in magna spe provinciae bene admini. strandae, non parere noluit, & in triremem quae ad eum deportandum erat missa , ascendit , ac Thurios in Italiam pervectus , multa secum reputans de immode rata civium suorum licentia , crudelitateque erga n biles , utilissimum ratus impend cntem evitare tempestatem , clam se a custodibus subduxit , & inde primum Elidem , deinde Thebas venit . Postquam autem se capitis damnatum bonis publicatis audivit , &, id quod

usu venerat, Eumolpidas sacerdotes a populo coactos ut se devoverent, ejusque devotionis , quo testatior esset memoria , exemplum , in pila lapidea incisum , esisse positum in publico, Lacedaemonem demigravit. Ibi , ut ipse praedicare consueverat , non adversus patriam ss ed inimicos suos bellum gemit , quod iidem hostes essent civitati . nam cum intelligerent , se plurimum prodesse reipublicae , ex ea eiecisse , plusque irae suae Quam utilitati communi parui me . Itaque hujus consilio Lacedaemonii cum Persarum rege amicitiam fecerunte deinde Decetiam in Attica munierunt, praesidioque perpetuo ibi posito in obsidione Athenas tenuerunt .Ejusdem opera Ioniam a societate avecterunt Athe niensium . quo facto , multo superiores bello esse coeperunt.

U. Neque vero his rebus tam amici Alcibiadi sunt

facti, quam timore ab eo alienati. Nam cum acerriami viri praestantem prudentiam in omnibus rebus cognoscerent, pertimuerunt ne caritate patriae ductus aliquando ab ipsis descisceret, ct cum suis in gratiam red

iret . Duiligod by Corale

72쪽

l el

laci

ALCIBIADES. VII. 3I

ἰret . Itaque tempus ejus interficiendi quaerere inst. tuerunt. Id Alcibiadi diutius celari non ptituit . erat enim ea sagacitate ut decipi non posset, praesertim cum an ii cn attendisset ad cavendum . Itaque ad Tissa pheri .em praefectuna regis Darii se contulit: cujus cum in intimam amicitiam pervenisset , & Atheniensium , male gestis in Sicilia rebus, opes senescere , contra Lacedaemoniorum crescere videret, initio cum Pisandroe praetore, qui apud Samum exercitum habebat , per internuntios colloquitur , & de reditu suo facit menti nem . Erat enim eodem quo Alcibiades , sensu , populi potentiae non amicus , & optimatum savior . Ab hoc destitutus , primum per Thrasybulum Lyci filium, ab exercitu recipitur, praetorque fit apud Samum : post suffragante Theramene, plebiscito restitui tur, parique absens imperio praeficitur simul cum Thrasybulo & Theramene . Horum imperio tanta commutatio rorum saeta est , ut Lacedaemonii, qui paullo an-M uis ores viguerant , perterriti pacem peterent: victi enim erant quinque proeliis terrestribus , tribus navalibus : in quibus ducentas n/ves triremes amiserarit quae captae in hostium venerant potestatem . Alcibiades simul cum collegis receperat Ioniam , Hellespontum , multas praeterea urbes Graecas , quae in ora sitae sunt δε- sae : quarum expugnaverant complures , in his Byzantium . neque minus multas consilio ad amicitiam ad junxerant , quod tu captos clementia fuerant usi . Inde praeda onusti, locupletato exercitu , maximis rebus gestis , Athenas Venerunt . VI. His cum obviam universa civitas in Piraeeum descendisset , tanta suit omnium exspectatio visendi Alcibiadis , ut ad ejus triremem vulgus conflueret, Perinde ac si solus advenisset ; scenim populo erat per suasum , & adversas superiores , & praesentes secundas res accidisse ejus opera . Itaque & Siciliae amissiam , di

73쪽

31 CORNELII NEPOTI si

Lacedaemoniorum victorias culpae suae tribuebant, quod talem virum ex civitate expulissent. Neque id sitio caussa arbitrari videbantur . nam postquam exercitui PraeesIe coeperat , neque terra neque mari hostes pares esse potuerant . Hic ut navi egressus est , quamquam Theramenes & Thrasybulus eisdem rebus praefuerant , simulque venerant in Piraeeum , Iamen illum unum Omnes proicquebantur , & , id quod numquam antea usu venerat, nisi Olympiae victoribus, coronis aureis, aeneisque vulgo donabatur . Ille lacrimans talem benevolentiam civium suorum accipiebat , remim scens pristini temporis acerbitatem. Postquam Astu venit, concione advocata sic verba iacit, ut nemo tam ferus fuerit , quin ejus casum lacrimarit, inimicumque his se ostenderit quorum opera patria pullus fuerat : periri

de ac si alius populus, non ille ipse qui tum fiebat, eum sacrilegii da mna ssct . Restituta ergo huic lane pubIice bona : iidemque illi Eunaolpidae sacerdotes rursus resacrare sunt coacti , qui eum devoverant : Piliae, quo illae in quibus devotio fuerat scripta , in marct

praecipitatae .

VII. Hree Alcibiadi laetitia minus fuit diuturna.

Nam cum ei essent omnes honores decreti , totaque re

publica domi bellique tradita , ut unius arbitrio gere retur , & ipse postulasset ut duo sibi collegae darentun , Thrasybulus, di Adimantus , neque id negatum esset , classe in Asiam pro eius , quod apud Cymen minus. ex sententia rem gesserat , in invidiam recidit. Nihil eianim eum non essicere posse ducebant. ex quo fiebat ut omnia minus prospere gesta ejus culpae tribuerent, cum eum aut negligenter, aut malitiose fecisse loquerentur , sicut accidit . nam corruptum a rege , capere Cymen noluisse arguebant. Itaque huic maxime imputamus malo caussam fuisse nimiam opinionem ingenii atque Virtutis . timebatur enim non minus quam diligebatur ,

74쪽

es s ss

ne secunda sortiina , magnisque elatus opibus, tyrannidem concupisceret . Quibus rebus factum est , ut absenti magistratum abrogarent , & alium in ejus locum substituerent . Id ille ut audivit, domum reverti noluit , & se Perinthum contulit , ibique tria castella communivit, Bornos , ByZiam , Macrontichos : manuque collecta , primus Graeciae in Thraciam introiit, gloriosius existimans barbarorum praeda locupletari, quam Grajorum . Ulli. Qua ex re creverat cum fama tum opibus, magnamque amicitiam sibi cum quibusdam regibus Thraciae pepererat. Neque tamen a caritate patriae potuit recedere . Nam cum apud ΛΚgos flumen Philocles praetor Atheniensium classem constituisset suam: neque longe abesset Lysander praetor Lacedaemo filorum , qui in eo erat occupatus ut bellum quam diutissime duceret, quod ipsis pecunia a rege suppeditabatur: contra Atheniensibus exhaustis , praeter arma & naves , nihil si per : Alcibiades ad Atheniensium venit exerci tum , ibique praesente vulgo agere coepit , si vellene , se coacturum Lysandrum aut dimicare , aut Pacem Petere : Lacedaemonios eo nolle confligere classe , quod pedestribus copiis plus quam navibus, valerenti sibi autem esse facile Seuthem rege in Thracum deducere, ut eos terra depelleret: quo facto necessario aut classe conflicturos , aut bellum composituros . Id etsi vere dictum Philocles animadvertebat , tamen postulata facere noluit, quρd sentiebat , se , Alcibiade recepto , nullius momenti apud exercitum futurum , &, siquid secundi evenisset , nullam in ea re suam partem fore: contra ea , si quid adversi accidisset, se unum ejus delicti futu Tum reum . Ab hoc discedens Alcibiades, xuoniam, inquit , viriloriae patriae repugnas , illud moneo , Juxta bo- fles capra habeas nautica . perieulum est enim ne immode sta militum nororum occasio detur sandro nosri oppria C men-

75쪽

ri CORNELII NEPOTI s

mendi exercitus . Neque ea res illum sesellit . nam Lysander cum per speculatores comperisset , vulgum Aiathenientam in terram praedatum exisse , navesque paeis ne inanes relictas , tempus rei gerendae non dimisit , eo que impetu totum bellum delevit .

IX. At Alcibiades uictis Atheniensibus , non satis tuta eadem loca sibi arbitrans , penitus in Thraciam se supra Propontidem abdidit , sperans ibi facillime suam fortunam occuli posse . Falso ; nam Thraces postquam eum cum magna pecunia venisse senserunt, insidias ei fecerunt . qui ea quae apportavit , abstulerunt ripsum capere non potuerunt. Ille cernens , nullum locum sibi tutum in Graecia , propter pOtcntiam Lacedae inoniorum , ad Pharnabarum in Asiam transiit. quem quidem adeo sua cepit humanitate, ut eum nemo in amicitia antecederet . namque ei Grunium dederat in

Phrygia castrum , ex quo quinquaginta talenta vectigalis habebat. Qua sortuna AlcibiadeS non erat contentus, neque Athenas victas Lacedaemoniis sire me poterat pati. Itaque ad patriam liberandam omni ferebatur cogitatione . sed videbat, id sine rege Persarum non posse fieri. ideoque eum amicum sibi cupiebat adia jungi . Neque dubitabat facile se consecuturum , si mo do ejus conveniendi habuisset potestatem. Nam Cyrum fratrem ei bellum clam parare Lacedaemoniis adjuvari intibus sciebat. id si ei aperuisset, magnam se ab eo initurum gratiam videbat. X. Haec cum moliretur, peteretque a Pharnaba go ut ad regem mitteretur , eodem tempore Critia S , cete Iique tyranni Atheniensium , certos homines ad Lysandrum in Asiam miserunt, qui eum certiorem facerent, nisi Alcibiadem sustulisset, nihil earum reruti, fore ratum quas ipse Athenis constituisset . quare si suas res gestas manere vellet, illum persequeretur. His Lacon rebus commotus , statuit accuratius sibi a genia, dum

76쪽

tili

m iiii

ALCIBIADES. VJ I. 3

dum cum Pharnabazo . Huic ergo renuntiat, quae re gi cum Lacedaemoniis essent , n i si Alcibiadem vivum aut mortuum tradidisset. Non tulit hoc satrapes &violare clementiam , quam regis ope S minui , maluit. Itaque misit Sysamithren & Bagoa m ad Alcibiadem interficiendum , cum ille esset in Phrygia , iterque ad regem compararet . Misit, clam vicinitati in qua tum Alcibiades erat , dant negotium ut eum interficiant. Illi cum eum serro aggredi non auderent, noctu lignaeon tulerunt circa stra ira in eam casam , in qua quiescebat , eamque succenderunt , ut incendio conficerent quem manu superari posse dissidebant . Ille autem sonitu flammae excitatus , quod gladius ei erat subductus, familiaris sui subalare telum eripuit . Namque erat cum eo quidam ex Arcadia hospes , qui numquam discedere voluerat . hunc sequi se jubet, & id quod in praesentia vestimentorum fuit , arripuit . His in ignem eiectis flammae vim transiit . Quem ut barbari incendium effugisse eminus viderunt, telis missis inter secerunt , caputque ejus ad Pharnabazum retulerunt . At mulier quae cum eo vivere consueverat , muliebri sua veste contectum , aedificii incendio mortuum cremavit , quod ad vivum interimendum erat comparatum . Sic Alcibiades annos circiter quadraginta natus , diem

obiit supremum .

XI. Hunc infamatum a plerisque tres gravissimi histori ei summis laudibus extulerunt : Thucydides , qui ejusdem aetatis suit : Theopompus , qui suit post aliquanto natus: & Timaeus . Qui quidem duo maledicentissimi , nescio quo modo, in illo uno laudando con senserunt. namque ea quae supra diximus, de eo praedi- Cariant , atque hoc amplius : cum Athpnis splendidissima civitate natus esset , omnes splendore ac dignitate vitae se pera sse . Postquam inde expulsus Thebas venerit , adeo studiis eorum inservisse , ut nemo eum labo-C a Tes

77쪽

16 CORNELII NEPOTI s

ete , corporisque viribus Posset aequiparare : omnes enim Boeotii magis firmitati corporis , quam ingenii acumini inserviunt . Eumdem apud Lacedaemonios , quorum moribus summa virtus in patientia ponebatur, si e duritiae se dedisse , ut pari nonia victus atque cultus omnes Lacedaemonios vinceret. Fuisse apud Thracas, homines vinolentos , rebusque venereis deditos : hos quoque in his rebus antecesiisse . Venisse ad Persas , apud quos summa laus esset sortiter venari , luxuriose vivere: horum sic imitatum consuetudinem , ut illi ipsi eum in his maxime admirarentur. Quibus rebus effeci sie ut apud quoscumque esset , poneretur princeps, habereturque cari iiimus . Sed satis de hoc: reli

quos ordiamur .

I per se virtus sne fortuna ponderanda st , dubito an hune primum omnium ponam. Illi sine dubio neminem praetero fide, constantia, magnitudine ara i- mi , in patriam amore . Nam quod multi voluerunt , pauci potuerunt, ab uno tyranno patriam liberare: huic contigit , ut a triginta oppressam tyrannis ex ser vitute in libertatem vindicaret . Sed nescio quo modo , Cum eum nemo anteiret his virtutibus , multi nobilitate praecurrcrunt . Primum Peloponnesio bello multa hiesine Aloibiade gessit , ille nullam rem sine hoc : quae ille universa naturali quodam bono fecit lucri . Sed i 1 Ia tamen omnia communia imperatoribus cum militibus ti fortuna : quod in proelii concursu abit res a Cori

silio ad vires , vimque pugnantium . Itaque jure suis

78쪽

aria

as loti.

nonnulla ab imperatore miles , Plurima vero fortuna vindidat, seque hia plus valuisse quaeira ducis prudentiam , vere potest praedicare . Quare illud magnincentissi inum iactum proprium est ι'hrasybuli Nam eum triginta ryranni praepositi a Lacedaemoniis , servitute oppressas tenerent Athenas, plurimos cives , quibus in bello pepercerat fortuna , partim patria e X puissent , partim intcrfecti sent , plurimorum bona publi ali inter se divisissent , non solum princeps , sed di solus initio hellum his indixit . . ΙΙ. Hic enim cum Phylen confugisset , quod est ca stellum in Attica munitis limum , non plus habuit se cum quam triginta de suis . Hoc initium suit salutis Atticorum, hoc robur libertatis clarissimae civitatis. Neque vero hic non contem tua est primo a tyrannis, atque ejus solitudo. quae quidem res & illis contemnentibus , perniciei, di huic despecto , saluti suit. hareenim illos ad persequendum segnes , hos autem, tempore ad comparandum dato , fecit robustiores . Quo magis praeceptum illud omnium in animis esse debet r

NIHIL IN BELLO OPORTERE CONTEMNI , nec sine caussa dici: MATREM T IMIDI FLERE NON S O L E R E . Neque

tamen pro opinione Thrasybuli auctae sunt opes . nam jam tum illis temporibus fortius boni pro libertate loquebantur quam pugnabant. Hinc in Piraeeum transiit, Munychiamque munivit. Hanc bis tyranni oppugnare sunt adorti , ab eaque turpiter repulsi , Protinus in ur bem, armis impedimentisque amissis, refugerunt . Usus est Thrasybulus non minus prudentia quam sortitudi Ne . nam cedentes violari vetuit ; cives enim civibus Parcere aequum censebat. neque quisquam est vulnera tus, nisi qui prior impugnare voluit . Neminem jacentem veste spoliavit . nil attigit , nisi arma quorum in

digebat , di quae ad victum pertinebant . In secundo C a pro

79쪽

18 CORNELII NEPOTI s

proelio cecidit Critias , duX tyrannorum , cum quidem a d. et sus Thrasybulum sortiis me pugnaret . III. Hoc dejecto Pausanias venit Atticis auxilio, rex Lacedaemoniorum . Is inter Thrasybulum , & eos qui urbem tenebant, iacit pacem his conditionibus, Ne qui, praeter triginta Urannos , oe decem qui postea praetores creati , mperioris more crudelitatis erant usi , incerentunex ho , neve bona publicarentur e reipublicae practirario populo redderetur. Praeclarum hoc quoque Thrasybuli a quod reconciliata pace , cum plurimum in civitate potaset , legem tulit , Ne quis antea Iarum rerum accusaretur, neve multaretur e eamque illi legem oblivionis appellarunt . Neque vero hanc tantum ferendam curavit , sed etiam ut valeret , effecit. Nam cum quidam ex iis qui simul cum eo in exsilio fuerant , caedem facere eorum vellent cum quibus in gratiam reditum erat , publiee prohibuit : & id quod pollicitus erat , praestitit . IV. Huic pro tantis meritis honori S corona a populo data est , facta e duabus virgulis oleaginis: quae , quod amor civium , non vis expresserat , nullam ha buit in vidiam , magnaque fuit gloria . Bene ergo Pit lacus ille qui septem sapientum numero est habitus , cum et Mitylenari multa millia jugerum agri muneri darent , Nolite . rogo vos , inquit , mihi dare quod muiari invideant , plures etiam concupiscunt. Vare ex sis no- Io amplius quam centum jugera , quae oe meam animi aequitatem , vestram voluntatem indicent. Nam parva munera , diutina: locupletia , non propria es consueverunt Illa igitur corona contentus Τhrasybulus , neque amplius requisivit , neque quemquam honore se anteces-jisse ex illimavit . Hic sequenti tempore cum praetor classem ad Ciliciam appulisset , neque satis diligenter in castris ejus agerentur vigiliae , a barbaris ex oppido noctu eruptione iam , in tabernaculo intersectus est..

80쪽

ili P

CONO N.

IX. I. O NON Atheniensis Peloponnesio bello acces-

isit ad rempublicam , in eoque ejus opera magni fuit. nam & praetor pedestribus exercitibus praefuit,& praesectus cladis res magnas mari gessit . Quas ob caussas praecipuus ei honos habitus est . Namque omni bus unus insulis praefuit . in qua potestate Pharas cepiteoloniam Lacedaemoniorum . Fuit etiam extremo Peloponnesio bello praetor , cum apud ZEgos flumen copiae Atheniensium a Lysandro sunt devictae . Sed tum abfuit , eoque pejus res administrata est . nam & prudens rei militaris , di diligens erat imperii . Itaque nemini erat his temporibus dubium , si adfuisset , illam Athenienses calamitatem accepturos non fuisse. II. Rebus autem afflictis cum patriam obsideri a uindisset, non quaesivit ubi ipse tuto viveret, sed unde prae sidio posset esse civibus suis . Itaque contulit se ad Pharnabatum satrapen Ioniae & Lydiae , eumdemque generum regis & Propinquum : apud quem ut multum gratia valeret , multo labore multisque effecit periculis . Nam cum Lacedaei mii Atheniensibus devietis in societate non manerent quam cum Artaxerxe fecerant, Agesilaumque bellatum misissent in Asiam , maxime impulsi a Tissapherne , qui ex intimis regis ab amicitia ejus defecerat , dc cum Lacedaemomis coierat sorte tatem ἔ hunc adversus Pharnabazus habitus est imperator . re quidem vera exercitui praesuit Conon , ejusque omnia arbitrio gesta sunt. Hic militum ducem sumianium Agesilaum impedivit , saepeque ejus consiliis obstitit . Neque vero non fuit apertum , si1 ille non sui D

SEARCH

MENU NAVIGATION