Jus Belgarum circa bullarum pontificiarum receptionem

발행: 1645년

분량: 166페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

Iure Caesareo, & damnavit eas leges , quibus Justinianus usuras Zedivortia permiserat, quae sine pernicie animarum in Reputa tolerari non poterant. Sed de positivis 6c moralibus praeceptis hic sermo est, quae potestas Ecclesiastica condit

Componendis in melius rebus suis ,& ad occurendum nascentibus i commodis, quae si offendant com munem totius Reipublicae pacem , necesse est ut praepolleant quae uni- Versos tangunt, & sua commoda

membrum unum non procuret, cum pernicie totius corporis.

Quemadmodum vero. non dici tur Ecclesiastica potestas, involasse fines saecularis potestatis, dum Principum leges ad examen suum revocat, & eliminat e foro eas, quae materiam peccati fovent: ita nec potestas saecularis usurpare sacram auctoritatem dici potest, si litteras Apostolicas recognoscat aut reti-'ueat, hoc solo proposito, ne quid

102쪽

BELGARUM. Io forte irrepat, quod statum Reipub

laedere possit. . Maneat igitur ratum, Principibus ex natura & institutione ipsius Principatus, publicae tranquillitatis tutelam incumbere, sine discrimine

causarum& personarum , & consequenter auctoritatem habere superactiones externas, etiam Ecclesiasti-Cas, quatenus pacem temporalem intempestivh perturbant , ut incommodis, quae inde emergunt, praevertant & medeantur.

Quod si vero ad ossicium Principum pertinet, incommoda a Republica avertere, possunt sine dubio dc inquirere in ea omnia, quae peregrὶ inferuntur , ne quid forthnoxae lateat contra publica commoda, & ulterius edicere quoque, ne quid novi invehatur, aut eXecutio-ini mandetur, quod prius recognitum non sit ab his, qui rebus cognoscendis delegati sunt, & m rum popularium periti habentur,

103쪽

quorum animus rerum v su, ut aliorum manus, opere concalluit: nam

ut P. HenriqueZ ait, o iudices Regii, qui habent jus cognoscendi de violentia , habent jus ad media proportionata, ut

vis avertatur.

i 9. Si intra hos limites consistat Placiti usus , ut cognoscant Iudices

Regii, an nihil contineant novae Bullae adversus Regni statum, adversus Privilegia, inveteratas consuetudines, aut quietem publicam, nemo non videt justum,. imo necessarium esse eum morem; neque enim aliud quam vis & perturbatio Reipublicae avertitur. Sι quis, inquit Covarr. b contendat a Principibus Christianis hanc tollere potesI rem ; flatim comperiet experimento ma-mfestissmo, quantum calamitatis Re . invexerit. Pontifices declarant, se locorum' consuetudines ignorare , &res ipsa loqui

104쪽

BELGARUM. Iosloquitur, quae e Curia ista prodeunt, non posse omnium moribus esse consentanea, quaedam per subreptionem, alia nimia importunitate& ambitione impetrari. Pontifex, ait Victoria, s non potest examinare omnes causas obrutus gravissimis occupationibus, ct necesse habet mandare aliis curam, a quibus sape falli potest, etiamsi fuerit B. Gregorius. Atque ad hanc rem apprime pertinet quod rescripsit Pontifex b Qualitatem nego-ιiu , pro quo tibi scribitur, diligenter

confiderans, aut mandatum nostrum rexerenter adimplevi , aut per litteras tuas, quare adimplere non posiis, rationabilem caligam pratendas : q ita patienter sustinebimus , si non feceris, quod prava nobis fuerit in inuatione 'Pgestum. Vbi ets Pontifex non loquatur cum saecularibus, inquit VatqueZ, tamen eadem omnino ratio est hoc ipso, quo licitum est mandatum Ponti cis iu

105쪽

ros IUS

suo Regno legere is examinare, priusquam executioni mandetur. Imo jam ante ostentum est, etiam in D cretis Conciliorum Generalium, quaedam hujusmodi occurrere, qua quia publicam tranquillitatem laesura sint, recipi non debeant, ipsi, Pontifice consentiente. Si vero contendat aliquis cum laborant mandata Pontificia incommodis jam relatis, adiri posse ipsum Pontificem, eique supplicari, ut prout aequitas postulaverit, sua providentia incommodis medeatur, sed interim mandatis parendum esse. Respondetur, cum specie quadam defensionis imminentia mala avertenda sint a Reia publica, ita adhibendum esse remedium , ut malis praevertat potius, quam ut post vulneratam causam quaeratur : cum stultum sit, ita tranquillitati communi studere, ut omnia prius turbari sinas, & deinde de remedio cogites; id enim

106쪽

BELGARUM. ror

tantumdem valuerit, ac si machinas confecto bello adferas. Supplicari quidem Pontifici poterit ,& incommodum ei insinuari ab his, quorum interest quae impetrata sunt effectum sortiri, aut ad quos mandata directa sunt ut publicentur; sed inte- .rim differri executionem, ratio eXigit, & Principum curae incumbit. Hoc stabilimento hujus moris admisso, laborandum non est de privilegio aut consensu Ρontificio , Praescriptione, aliisque hujusmodi quae tamen non deficiunt, si quis

praefractior haec etiam exigat. In primis expendat aequus rerum aestimator, an. consensus Pontificius satis non resultet inde, quddplerqque nationes orbis , hoc jure, pluribus jam saeculis usse sint , usum probantibus, eoque se tuentibus,

ubi occasio fert, Episcopis , Abb tibus , omnis Ordinis Religiosis &Clericis,qui privilegia & exemptiones , caeteraque diplomata, quae a

107쪽

Sancta Sede obtinent , Regio Placito confirmari imprimis curant , dc auxilium etiam inde petunt , quoties res eorum novis codicillis ex Urbe turbantur, contendentes mandata ista recipi non oportere, quod . Placito Principis destituantur. P qc palam Ministris Pontificiis spectantibus, quotidie fiunt, Romae

non ignorantur , & acquiescitur. Principes, in quorum ditione frequentantur, tantum abest, ut pro excommunicatis habeantur in Curia , ut contra filii dilecti, & obedientes quotidie compellentur,& f, voribus a sancta Sede cumulentur.

Quod si serio existimaret Papa, auctoritatem a Christo sibi datam his factis sibi interverti, non posset, uti alibi ipse dicit Iustitiam Ecclesia spon-pus negligere, neque existimaret se satisfacere perfunctoria illa Bullae Coenae Domini, quae quotannis fit, repetitione, sed rebus ipsis A f

a Cap. quoniam se de immunit. in C.

108쪽

BELGARUM. I Cy& factis reprimeret contumares: hoc tam diuturnum silentium in re, quq publice atque in conspectu orbis agitur , non tantum dissimulationis argumentum est, ut aliqui argutantur, sed veri consensus, & si uspiam locus est, hic esse debet Regulae, o Qui tacet, consentire νIdetur. ΣI. Praeseriptionem si quis requirat,ejus vicem trium saeculpriam constans usus facise explebit, cum

centum annorum Curriculum , e

tiam jura Romanae Ecclesiae, quae tempore aboleri possunt, perimat.

Σ L. Concordatorum Vero cum

vis omnis in consensu Pontificio Regioque sita sit, frustra tabulas ipsas edi quispiam postulet, quando aeque ex rebus ipsis & factis, quam

ex scripto , conventiones consistere& probari inter Jurisconsultos constet, & tacitae non minus expressis Valeant. Adeant qui his contenti nolunt esse Jacobum de Grassiis, qui

109쪽

a qui vidisse se testatur litteras Romani Pontificis, ad Philippum ΙΙ. Hispaniarum Regem scriptas, quibus hujusmodi cum Sancta Sede

Conventiones utrimque ut liquidae supponuntur , prout de iis assirm te scribit Dominicus Baneg , . alii

que.

Sed nihil opus est Privilegiis vel

Concordatis stabiliendis immorari, unde jus Regis petendum aut metiendum non est, quod vires &fines suos non habet , eX Romanorum Pontificum praescripto , aut ex Bonifacit VIII. ExtraVagante, ι quae gladium omnem a Sacerdote , aut ad nutum Sacerdotis exercendum decernit , sed Deo soli acceptum fert Imperium suum, qui publicam tranquillitatem , & quae ad ea auxilia necessaria sunt, in manus ejus collocavit.

C Extra g. Vnam sanctam de major. is

obedient. -

110쪽

BELGARUM.' or

a. 3. Hic rursus erunt, qui obturbent , Placiti usum non posse porrigi ad Decreta fidei vel doctrinalia, dc quae de rebus sacris eduntur. Recte olim a Leone dictum: Sicut Reges praeflunt in causis saeculi, ita Saces dotes in causis Dei. Et a Gregorio II. in Epistola ad Leonem Isaurum: Scis, Imperator , Sanctae Ecclesae dogmata, non Imperatorum esse, sed Ponti cum, qui tuto a solent dogmata tradere, idcirco Eccle is praepositi punt Ponti cesa Reipub. negotiis abstinentes; ct Imperatores ergo similiter ab Ecclestasticis ab

sineant , ct qua sbi commissa sunt,

capessant. Quibus accedat insignis locus ex Athanasi opusculo, a ubiosus Episcopus Cordubensis in Epistola ad Constantium Imperatorem , ita disseruit : Tibi Deus Imperium commisit, nobis qua sunt Ecclesta concredidit, ct quemadmodum qui tuum

SEARCH

MENU NAVIGATION