Disputatio politica de ciuitate noua quam Deo aspirante sub praesidio viri clarissimi et amplissimi Hermanni Conringii ... fautoria ac praeceptoris sui aeternum venerandi Ad diem Septembris publico examini subijcit Iohannes Matthaei regiomont. pruss

발행: 1662년

분량: 35페이지

출처: archive.org

분류:

21쪽

vitati contingere non posse. Respondemus autem : verum quidem esse, Aristotelem, ubi haec requirit, agere de republicii simpliciter optima; verum quoque esse , quod Deus concesserit hominibus universam terram pro locorum diversitate valde dissimilem, ut omnia atque una in regione haberi non possint. Laborandum tamen est nunquam non, ut felicis regionis saltem ex parte,& quantum fieri potest, quaelibet civitas fiat partieeps. Quininio danda est opera in qualibet civitate, ut desectus naturales arte atque industria pro virili corrigantur. Sic diximus, stam esse debere civitatem versus septentrionem aut Orientem. Id vero quando natura loci non admittit, vitium

hoc possit nonnihil corrigi, si aedium portae in qualibet

civitate quam maxime spectent Orientem autSeptentrio nem aut vero ubi & hoc negatur, vallum ac moenia in meridie dc Occidente ita cleventur; ut ventos inde spiran tes prohibeant, ne urbcm undequaque pernare possint. .

XXVII

Antequam hinc abeamus,lubet tangere quaestionen quae e eo, quod thesi XXII. affirmavimus, situm civitatis debere esse aptum ad actiones bellicas, non potest non nasci: an scilicet cxpediat urbes, vallis,fossis, aquis&mmnibus cingere Et quidem negant id nonnulli adductis aliquot rationibus. Prima est, quod fortalitia & munitae urbes effoeminatos reddant civium animos, iisque ignaviam &socordiam ingenerent, dum hi scilicet assuefiunt considere, moenibus potius quam vero robori. Hac de causa Lacones olim munimenta ejusmodi damnaverunt,& Panthoides eorum in Asiam misius legatus, ostendentibus sibi Persis mutum probe munitum, dixit: Per Deos. o hospites , lectum conclave mHieram iteste Pluta rc ho in Lacoma innaea est: quod non solii sic curos faciant cives munime

22쪽

ta, veriani etiam faciles ad hostem provocandum. Traria quod non nisi ingentibus sumptibus& pacis & belli tem poribus munimcnta eiusmodi conserventur.Quarta quod multi praeclari populi munitionibus nihil tribucrint,&nihilominus vasta imperia possederint, bellicisque laudi bus clarissimi fuerint. quiuia : quod propugnacula certam securitatem afferre nequeant, hodie praesertim, ubi machinis &instrumentis bellicis turres prompte dejiciuntur & moenia devastantur. .lam. quod arces munitae

Principi adversus populum,&populo adversus Principem suspicionem& dissidentiam ingenerare; imo Principi o casionem tyrannidis adversus subditos, & subditis ansam rebellionis adversus Principem, quandoque & desectionis, praebere solenti

Quamvis autem haec speciosa vidcantur , a vero tumen nos avocare nequeunt. Facit vero illud in contrariam partem cum primis triplex ratio ab Aristoteleis. r. Pol. II. insinuata. Praestant scilicet munimenta primo exbmium decus urbis : Se κdo salutem civitati : Tertio terrorem hosti. Ecquid sane est quod magis faciat adspiςndorem & magnificentiam urbis, quam moenia celsissima,&turres arti sciosissime exstructae Θ Dependere quoque in de saepius salutem, in aperto cst. Contingere enim fic quenter soler, ut una urbs probe munita, & rebus omnibus ad obsidionem tolerandam sussicienter instructa,ma ximum toti vastae etiam regioni afferat momentum. Sic nuperrime Hasinia a: que Dantiscum . sui, Regibus ab omni sere populo reliquo desertis fidem praestiterunt & a ruina imminent e liberarunt. Quae vero regio caret munitis oppidis, uno vel altero pnelio in potestatem hostium V ire potest. Timcr quoque hostis invadere urbes ejus-

23쪽

modi munitas, quas lioquin audacte oppugnaret.Facia

etiam potest responderi ad sententiae adversiae argumenta. Adprimum enim resipondemus,quod magistratus usu armorum & militaribus exercitationibus pellere possit socordiam exanimis civium. Sed & infirma est collcctio inasci socordiam i0 civibus, simulac adsint munitae urbes: utiq; enim Romani urbes habuerunt probe satis inuitas , qui Omnes tamen populos animi magnitudine & fortitudine superarurit. Quod in Altero sumitur, munimentis & te merarios reddi incolas , itidem usui atque experientiae re pugnat. Vtut enim sortassis aliqui abusi sint in temoritatem munimentis, non tamen asseri id simpliciter de

omnibus debet. Patet Tertio , quod nullis sumptibus sit parcendum necessitate id fiagitante ; quodque sumptus ia

munimenta crogati aut arces pacis tenapore, ccii ensentur utilitate tempore belli, dum illis munimentis ho. stes arcentur Exempla quarto nonnullarum gentium non est quod nos moveant maxime quandoquidem

plures sint,quae contrarium tuentur ac fortalitiorum usum

magnifaciunt. Sed & ipsit Lacones praeliis aliquot in acie victi, tandem in munimentis itidem praesidium suum collocaverunt. Falsissimum otaro est munimenta nihil valere adversus machinas pulverarias bellicas , etsi non semper omni ex parte sufficiant tuendis civibus. Simi- Iaer Sexto munimenta possunt existere,ubi interPrincipem& subditos nihil potest nasci sinistrae suspicionis : nec id quod ex accidente interdum est noxium, ideo simplicitet debet improbari. Videatur pluribus Amplissimus D. Prae-

ses in Miratia v. ad Machia v. Princip. c. io. Pergendum nobis est ad causam Formalem.

XXIX.

Hae multitudo, quam ad civitatem necessariam di ximus

24쪽

rimus, hinc inde promiscue vagetur ., introducendus est ordo quidam, quo gubernetur. Dicitur autem ille ocido forma civitatis, aut etiam respublica. Et vero etiam ab Aristotele desinitur mλιτεια. ordo es tatis, sive maga stratuum iη eadem, Npoti mam Hsitas, qui summam potestatemhalet R. Pol. 6. Pol. t S M. Hic autem monendum , respublicas ego duplices rectat alias, alias arccto aberrantes παρεκίασεις dicuntur Philosopho I. . s.) seu minus rectas. Rectae sunt, quae si Mui ιυν κοινον , communem uti litatem, si actim t. Aberrantes,qnae quidem itidem commune commodum quaerunt sed non ex aequo, verum,primario regentium, secundario subditorum utilitatem Arist.

d. c. illius iterum tres sunt species simplices quideres i) Regnum ti) Aristocratia iuὶ Politia seu Respublica in spe. cie sic dicta. Seneca tres hos modos Epist. 1 . sic describit. Interdum sopulus est, quem timere debeamus .interdum, si ea civitatis dVciplina est, ut plurima per senatum transigantur, gratio in ea timentur viri, iaterdum sit uti, qui triti potesim populi Miu populum data est. Hujus itidem tres species recensentur i) Tyrannis D Oligarchia Hi Democratias: PH. r.

Quae omnes multifariam rursus subdividuntur, quas t

men subdivisiones jam non afferemus, cym ex Philosophos. P . . S S PH aliquot cappseqq.peii possint,sicuti nec singularum desinitiones hic cumulabimus.

Praered simplices, quas modo recitavimus, dantur etiani respublicae mixtae. Dubium enim uultum est, quia duae. tres, vel plures formae simplices ita misceri inter se possint, ut exoriatur inde nova species a simplicibus di ver ia. Quanquam vero reipublicae mixtae definitio ad verbum in Philosopho reperire non sit, ex modo tamen mi-

25쪽

stionis, Naescripto ab eodem .Pol p. satis deducitur , non solum dari ejua modi rempublicam mixtam , d ejusdem etiam definitionem inde erui posscte. Imo sexto libro actinia ab Aristotele de mixtis rebi publicis esse, etsi h die pleraque ejus libri perierint , verosimile est ex iis, quae ab Aniplissimo D. Praeside disseruntur Introductione in Politica Aristotelis. Sunt aute ii variae admotum species

mixtarum seu compositarum rerum publicarum. Sic respublica mixta quaedam est illa, ubi diversis ordinibus di, versa majestatisjura sunt a stignata. Similiter, si quaedam sumina potestatis jura optimates , quaedam populus sibi

vindicet, erit ex Aristo cratia dc Democratia resp. mixta.

Quodsi penes Regem jura quaedam, qu dam penes Opimmates su nt,mixta inde exsurget exesonarchia dc Aristocr tia respublica. Qualis respublica mixta est Imperium Rom. Germanorum,& Regnum Poloniae:Etsi hodierno turbi lento omnium rerum in Polonia statu,q'alis revera statussit,forte ignoretur. Simile vero judicium esto etiam de mixtione aliarum rerum publicarum. Exinde vero, quod diximus esse Respublieas nonnus. las aberrantes& detortas, non sequitur,eas non esse veras respublicas. Pari enim ratione se res habet cum republica, atque fieri amat in in ultis aliis , quae indifferentia sunt,& conceptu suo neque bonitatem neque malitiam morbIera includunt. Talia sunt v. g. Magi stratus, Lex, Civis, Bellum &c. Magistratu&nimirum verus est, non tantum

qui reclE, sed&qui perverse iudicat. Quo fere sensu illud

JCti Piauli is L M. D. deI. S I. accipiendum. Praetor etiam tum m dicit, quando inique iscernit. Est scilicet Praetor crus magistrat iis. Leo quoque mala vera lex est, quan

26쪽

doquidem ad Iegis ecentiam non requiratur bonitas moralis aut civilis , sive convenientia cum jure naturae aut utilitate publica, sed sussiciat summae potestatis placitum s. Ethie. Ist. Civis item est, qui particeps est jurium civita. iis, licet non praestet ea quae bonum civem decent. Bel. la olim Romanorum, Alexandri M. imo hodiὸ permulta. ere sunt bclla, licet nulla justifica bellandi causa saepenumero subsit. Sic etsi quaedam respublicae , rectarum

ordine deflectant, verae tamen esse respublicae non desimant, modo ordine civitati congruo administrentur.

XXXII. ulterius & ille modus concludendi fallit, quo non.

nulli colligunt, aberrantes respublicas,eo quod imperantes in ijs primatio suam, secundario tantum subditorunt salutem quaerant, prorsus habendas injustas, atque naturae, divinisque I L. adversas. Enimvero , quod Naturam attinet, illam respublicas tales adeo non vetare, in propatulo est, ut potius ad cas amplectendas homines quosdam impellere videatur. Sunt nimirum, quos na- . tura ingentibus animi dotibus exornavit, dc quos prindentia & consilio benigne instruxit; contra non desunt, quibus ne micωm quidem , aut admodum parum salis concessit, ut sibi dc necessariis vitae mediis prospicere neutiquam idonei sint, quique adeo necessum habent, ni perire malint, aliorum subesse regimini, tanquam servi dominis. Hoc vero uti in singulis hominibus contin- .gere , extra omne dubium est , ita nihil impedit, quo minu etiam in universo quodam populo locum inveniat. Q ij sit substitimperio dominico bene de se actum putabit, modo tamen omne id habeat, undE vitam sustenter. Sic

Cappadocus sensisse suam imbecillitatem, elucet, quod1

27쪽

Romanis oblatam respuerinta ibertatem . megantes se sine Rege vivere posse. lusi. lib. Sy. Bello legitimo capti, ut in servitutem redigantur ,inque eos herile imperium exerceatur, itidem non videtur jus naturae prohibere. Ut iaceam, multas gentes satis prudentes , certis. ex Caussisse subdidi ilh aliorum imperio. Egregie, c succincte recen sci cas causas Cicero l. a. os . Subiiciun se homiΜes , inquit , imperio alterius S potestati, pluribus de causes. . Ducum tur enim aut benevolentia: aut Iene ciorum magnitu iner aut

δ nitatis praestantia : aut spesbi id utile uturuis e aut metu, ne vi parere cogantur : aut spe largitionum promi orituque capti: aut postrereo ut saepὸ is nostra Ie . videmus ) mercede

conducti. Divinis I L. non repugna re, evincit praeter se vitutem singularium hominum approbatam,exemplum illud, quo DLus, ad praeviam sui rejectionem,& alterius Rcgis petitionem, populo Israelitico, ad mores finitimarum gentium regem dedit, cujus arbitrio tantum non panis libertas exponebatur I. Reg. r. Heriliter sane sinit, marum gentium Reges dominabantur. Ex quibus con stat, multa dominantium imperia,non esse injusta, quantum vis subditorum salutem pcr accidens tantum qua

Monendum porro venit; cujuscunque λrmae rerum p. tres praecipuas esse partes: quae imprimis observa

ri debcnt, in ijs, ubi plures participant, de summa potestate: quas qui bene perspectas habet, is maximam par-' tem novit distingitere ac judicare, qualis hic aut alibi obtineat sorma reipublicae, num item bene an secus illa sese habeat his quippe bene affectis, necessum est rerupublicae formam bene etiam esse affectam. Est autem

28쪽

prima pars ea, quae versatur in deliberationibus, de nego. iiis ad tautem reipublicae spectantibus , quarum cur so potissimum est ipsius suininae potestatis in qualibet republica. Et vero occupata est haec pars circa leges strendas, mutandas, vel abrogandas; circa custodiam regionis, circa caporonda dc importanda; circa pacem & llum; circa vcctigalia; circa jus vitae & nccis civium;&si quae sunt alia , quae recenset Philosophus tum lib. q. Poca . tum I. Rhetor. s. Secunda pars dicitur Nagistratus jus habens a summa potestate sibi demandatum ac d pendens , doliberandi de quibusdam , & imperandi, maxime autem impcrandi. Tertiam 'partem constituunt judicia, quae iuris& injuriae sunt dijudicationes,.Eth. Nic. ff. I. Pol. a. Pro diversa harum rerum seu partium constitutione etiam variae oriuntur formae. Recensere tamen, quot modis illa diversa constitutio contingere possit supersedebimus: peri autem breviter potest ex Phi

losophod. S ses r. XIV.

, . His paucis jam ita expositis, simulque variis rerump. speciebus indicatis, ulterius patescit; sicubi contingat, mutari unam speciem in aliam bi oriri novam civitatem. Sed explicata ambiguitate quae latebat in vocabulo civitatis, eam quoque, quam vocabulum Novae habet,quamq; hucusque reservavimus evolvemus ', ut eo clarius assertionis nostrae pateat fundamentum.

29쪽

blicae dc nullo ordine tubernata, alicubi confluit, dc tum ordinem instituit. Talem quitatem novam populus olim Romanus circa initia instituit, ut qui tum primἄcx variis advcnis ,nullo jure hactenus devinctis in unam societatem coivit. . Qualis Nova Civitas tamen hodiε non solet esse adeo frequens. Π quando reipublicae forma , quae hactenus obtinuit, aut tota, aut ejus saltem exibmia pars mutatur. Fuit vero jam olim in controversi si contingant tales mutationes, utrum revera oriatur nova civitas ,an vero mancat quae fuit ante. Apparet hoc ex ipso Aristotele. Alia sciliceti tum suit hac de re opinio :vulgi, alia hominum philosoplesantium. Vulgus eamdem manere putabat civitatem, si eadem moenia, dc ii dem manerent homines. At philosophantes , his licet mutatis, manere tamen eandem .vitatem, auerebant nec , oriri novam, nisi ordine civium mutato, seu inducta asia, quam ante obtinebat, sorma rcgiminis. Non desuntauic in &hodiE, quorum alii vulgo, alij Philosophis praebeant assensionem. . . --

xXXVI. Aristoteles vero A POL 3. postquam prioribus Uus. libri capitibus suam civis definitioncm proposuisset, si-

mulque detulisset, utrum civitas eadem sir ncc ne, ex identitate dc diversitate regiminis aestimandum csae: illam i men vexatam controversiam , an mutato stat i, civitas ad solvendum id, quod ante mutationem status mutuo sumpserat,obligaretur,ex ea non decidit,negans ad sorum Politicum spectare ejus decisionem: ideoque dc nos hanc controversiam nunc quidem nostram non iaciemus. Ve

stigiis aviccii Philosophi insistentes. ostendemus nonnihil clarius quandouam civitas dicenda sit nova. XXXVII.

30쪽

In universum autem uia hic occurrunt, quae citra enodandam hanc quaestionem advocanda. i locus, G,

homines, m) ipse ordo, quo homines administrantur. iLoci mutationem non mutare civitatem, ut nova oria

tur, inde patet: quod unius civitatis homines in diversis aliquando locis habitare, dc contra, diversiarum civi a- tum homines intra eadem moenia concludi possint. Sic, Portugalliae cum subditis suis Indiam peteret,eam, Memque regiminis formam ibi quoque retineret, haec lo ci mutatio, neutiquam novam civitatem faceret. PelO- ponesi 1sthmuni muro aliquis claudere possit, adeoque omnes inhabitatores una quasi insula atque ita uno loco concludere.Ast haec incluso non faceret Peloponesum unam civitatem, si diversimode regatur. De loco igitur

quid innuitanda civitate possit, hinc paJ est, i XXXII X. luuid autem de mutasione hominum dicendum

An sortassis, per illam oritur civitas nova 3 Et veroprimo intuitu omnino hoc h3ssim videri possit. Illi namque, hoc qui seculo vivunt homines, propter vitae brevitatem, sequens non attingunt, adeoque nisi mortuis semper succederent homines alii, civitas infallibiliter in 'teriret, utpote materia sua, ex qua conflatur, destriuta. Hi ergo homines novi, facient fortasse civitatcm novam. Verum quamvis haec assertio insignem prae se ferat spe caem,tanti tamen momenti non est, ut in suas nos partes

SEARCH

MENU NAVIGATION