Synodus dioecesana Cæsenatensis ab eminentiss. ac reverendiss. d.d. Jo. Casimiro s.r.e. card. Denhoff episcopo Caesenaten. in ecclesia cathedrali sub diebus 30. junii, & 1. ac 2. julii celebrata anno à reparata salute 1693 Innocentio 12. rem christia

발행: 1695년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

De Seminario: a. 3 3mant corpus Domini nos,i Jeso Cisisti: observent b, Ccetera fideliter, a Nobis vel a Praedecesibribus Nostris ad vitae sanctioris rationem ineundam ipsis praescripta: seu etiam in posterum praescribenda a. i Contributiones, quae Seminario ex seu 2 ibus. Beneficiorum juxta Trid. Concilii decretum, &Iiteras Sacrae Congregationis Episcop. & R u Lide anno 1638. sosvi debent, numerentur a Benea

ficiatis singulas annis, initio cujussibet semestris antic te, apud eundem Seminarii Depositarium: hae vero contributiones impendantur pro stipendiis Magistrorum, Clericis pauperibus lendis, aedificiis sartis tectis atque integris conservandis, .atque pro sup llectili necessaria di idonea comp'randa .

Duo Canonici a Nobis electi, quoties uti tu nostro vocati fuerint ad consultandum de rebus ad Seminarii spirituale Regimen attinentibus, praest ὁ aderunt; iique tunc, & quoties necesStas exiget, Seminarii negotia pertractabunt; distria butiones etiam quae ex Choro provcniunt, pr

etata temporis lucri facientes ..At Canonici , quorum unus a Nobis, aliqr a capitulo cliguntur, clerici, seu Sacerdotes, aquorum unuS pariter a Nobis., alter a Ciero , asidiani consueverunt, prasentes .esse debebant, cum

252쪽

Lib. III cap. VLa Seminarii Administris rationes redituu singulis

annis coram nobis exigentur: qui etiam adsilium vocabuntur,quoties gravem difficultatem exoriri continget circa taxationem Beneficiorum, vel quantitatem portionum detrahendarum . Itemque cum Bona Seminarii erunt locanda sive reficienda: vel si de modo ejus egestati subvenie di agendum foret. Magistri adolescentibus morum innocentia& optimo exemplo praeluceant, nec minus

tate, ac literis diligentissime instituant, strictam pro illis Deo otionem reddituri. Clerici Seminarii in Ecclesia Cathedrali disbus Dominicis,& festis, Misse solemni, Vesperis, Veterisque Divinis ficiis devote intersint, & inserviant; quod & certis peculiaribus diebus anni in Ecclesiis Montalium, in Missa dumtaxat & in Vesperis, praestare poterunt . Praescriptam a Nobis partitionem horarum, quae ad Calcem Synodi reperietur , ad amussim

servare meminerint, quaelibet vero Communit

tis aetio Campanae sono, hora praefinita, signia ficetur;eademque Campana pulsetur quoties Cl tici simul e Domo exire debebunt. Nemini in interiores Seminarii aedes intrare , nec cum Alumnis, aut Convictoribus, nisi in inferiore earundem porticu, & cum licentia M

253쪽

icentia illa concedatur tempore Scholae, orati nis , & Doctrinae Christianae. Nulli etiam Clericorum , sed nec Magistro , & Custbdi, licitum sit extra Seminarium pern clare. Cum autem aliquibus e Clericis a Nobis vel Uicario nostro Generali concessum fuerit, autumnalibus feriis, ad paternam commeare Domum ; in reditu ad Seminarium literas illi testimoniales Parochorum exhibebunt , quibus hi testimonium perhibeant, eos Sacramenta Poenitentiae,& Santiissimae Eucharistiae, frequentasse; Do strinam Christianam, si annos quindecim e pleverunt, pueris masculis tradidisse, &modeste tempus illud exegisse . - Qui Clerici sumptibus Seminarii alendi erunt

impensas victus ibi eorum causa factas ad rati nem Scutorum octodecim annuorum Seminario restituere tenebuntur, si volubilitate animi, &quadam mentis inconstantia ad statum laicalem redierinL.

254쪽

SAlictimoniales, quae se Iesu Christo Sponsis

suo totas devoverunt, eam oportet inire vi- 'tae rationem, eum agendi servare modum, ut&

-hni illi Coelesti Sponso per omnia placeant, & Ecclesiam, cujus nobilistima sunt portio, suavi

, virtutum odore recreent. Ut ergo Moniales Mo-

nasteriorum hujus Civitatis a perfectionis via quam ingressae sunt, haud aberrent, eis juxta satis astidiaes canonicas, metas quasdam praefiniendas esse duximus, simul dc paucas praescribere leges, quibus veluti ducibus faeliciter ad optatum m

altorum terminum tute pervenire valeant. . . z. Studeant illς ante omnia vitam suam secun dum Regulam, quam proselis tulit, instituere de componere; diligentius nihilominus ad id incumbant, ut vota quae solemniteremiserunt fallacte observent;atque prςceptis,quae eadem Regula, Constitutiones Summorum Pontificum , hae ipsiuConstitutiones Synodales , necnon Edicta & decreta nostra continent, fideliter morem gerant. Et quia Tridentinum Concilium inter bases& fundamenta totius Regularis disciplinae com

255쪽

numerat Vitam communem in viistu & vestitu, luam Moniales Monasteriorum Sancti Spiritus ,& S. Catherinae sponte susceperunt, ideo ut haec Vitς communis ratio, omnis proprietatis periculi expers , in Monasteriis illis semper servetur ilibbata , praecipimus & mandamus. Hortantes Moniales reliquorum Monasteriorum, in quibus viata ejusinodi Communis nondum est introducta, ut ejus beneficium a Deo assiduis precibus effagitent, dumque se osseret opportuna occasio, Divinae dispositioni obtemperare non negligant . Iam vero, cum idem Concilium Tridenti

num Episcopis praecipiat sib obtestatione Divini

Iudicii, de interminatione maledictionis aeternae, Claustrae Monialium diligentem habere curam, inhaerendo illius Decretis; nec non Summorum

Pontificum hae de re editis constitutionibus seu ordinationibus, stricte jubemus, ne qua Monialis extra Claustrum, exceptis Casibus a jure permissis, pedem esserat, neve quispiam itura Claustrum ingredi audeat, sine Nostra vel Uicarii n stti Generalis in scrietis licentia, sub poena e

communicationis ipso facto incurren e , sedi Apostolicae reservatae r Abbatissa vero, cuius pe missi vel negligentia ejulmodi violatio eveneri ab ossicio deponetur , & sueniremiae condigna addicetura eisdem etiam poenis pueros ves

256쪽

puellas cujuscumque aetatis intra Clausuram admitti prohibemus.

Nemini liceat, sive Virorum, sue Mulierum

accedere ad Collocutoria Monialium sine Nostra vel Vicarii nostri Generalis licentia,scripto exarata, s ub poena octo aureorum Nostro arbitrio m deranda; licentias porro hujusmodi concessas minime sustragari volumus tempore Aduentus. &Quadragesimae , neque diebus Festis , Quatuor Temporum ,Vigiliarum in quibus jejunia observantur , & in certis Festivitatibus singulorum

Monasteriorum, quarum ocrasione fit Communio generalis; neque horis incongruis infra spe cificandis. Excipimus nihilominus ab hac lege eos qui Monialibus in primo & secundo consanguinit iis gradu conjuncti sunt, quibus, extra tempora& d ies mox enumeratos,licitum erit cum simplici attestatione graduum antediistorum, horis com petentibus , alloqui sibi ut supra conjunctas tan tum . Si autem iidem consanguinei in primo &- undo gradu, diebus & temporibus vetitis, vel horis incongruis in dictis gradibus conjunctas, vel alias Moniales, aut perlonas intra Clausuram degentes in iisdem gradibus non conjunctas quocumque tempore, sine speciali lieentia Notastra, alloqui praesumpserint, sciant illi eadem

257쪽

' De Mominus . α 'poena mulctandos esse , quam supra contra c teros accedentes ad Monasteria absque Nostro

consensu. tulimus. - ',

Accessum tamen hunc ad Moniales sibi conjunctas ita temperent consanguinei, ut Deo dicatae Virgines colloquiis vanis a pietatis exercitiis non distrahantur. Nec ante Solis ortum, neque post occasum, licentiae vel attestationes concesta suffragentur cuiquam ; quae spatia tantum, ad essectum lata-

Tum poenarum, horarum incongruarum nomi-- ne veniunt. At si quis tempore illo quo Monta- les Orationi mentali vacant, aut Divina persol- . vunt Oificia , vel primae Mensis, sive prandendo sive coenando assident, ado Collocutoria sine ur-- gente necessitate accesserit, famulis & famulabusi Monalteriorum dumtaxat exceptis, in eum arbitraria poena animadvertetur .

Qui ad Crates Ecclesiae vel Sacristite quocun-- qtae tempore alloqui Moniales etiam Conia ui-- ne ausus fuerit, poena decem aureorum dabit. Si quis vero janua aperta cum Monialibus, - Novitiis, vel Educandis confabulari etiam ad - breve tempus praesumpserit duodecim aureorum - poenam solvet, aliasque arbitrio Nbstro taxan

x Nemo Mouiales , Novitias vel puellas in

258쪽

E O IULIIi cap. VII.

educatione intra Claustra existentes, etiam cum Nostra licentia , alloqui possit sine una saltem Auscultatrice , exceptis viris, qui intra primum consanguinitatis, & mulieribus, quae etiam intra decundum assinitatis gradum Monialibus con-Junguntur: quod si quis aliter fecerit, iisdem sta jacebit poenis ac si sine licentia ad Monasteria a , cessisset. Quae Monialis, vel Novitia, aut Educanda

ad Crates Ecclesiae vel Sacristiae ad colloquendum, etiam cum consensu Abbatisse venerit, vel certe ad Collocutorium publicum , absque Nostra licentia , ac Abbatissa non praemonita, accesserit, pro prima vice vetitum illi sit ad easdem Crates accedere per Mensem , pro secunda vice activa&passiva voce eo ipso per duos Menses privata existat; crescente autem contumacia Abbatissa ad Nos deferre teneatur obedire detrectantem. Sed si quae Monialis ad colloquia extra gradus supra re-- latos, Auscultatrices admittere renuerit, vel earum praeientiam signis externis molestam sibi es se significaverit, aut certe adeo si1bmisse locuta fuerit,ut ab illis audiri non possit, ea toto sequem ti bimestri ad Collocutorium non accedat z A

balista vero quae scienter has disciplinae Monasticae leges violari si verint, aut poenis hic declaratis delinquentes in obedientia continere parvi penderinti

259쪽

derint ab ossicio suo per du's menses suspende

Monialem , quae aperta janua cum exterissonfabulabitu r Abnatisti in celia separata manere jubebit qualibet vice per Mensem: si tamen sepius delinquat, nec se corrigat, eam a Cratibus Der annum integrum arcebit; Sin autem ipsa A batissa in hac re conniverit, graviter punietur . . Prohibemus Monialibus, nec non Novitiis s- ,ir& Puellis educationis causa in Monasteriis de- Co . in gentibus, sub poena jejunandi in pane &aqua, ne literas scribant aut recipiant, quas Abbatissa non legerit, quasque mittendas non obsSnaverit,& missas non reseraverit ipsa, nisi illae ad Nos vel ad alios legitimos Superiores recursus gratia scriptae suerint: Abbatissa vero si in hoc negligentia Uectata laborare reperiatur: ab ossicio per Memsem suspendetur . Excommunicationi latae sententiae subjac bunt Moni tes& Novitiae,quae quocumque m do personatς, de ementito habitu vestitae ad Col- . . locutoria aut ad januas accedenti cui poenae etiam subjacebunt Educandae puellae,quq vestitu ignoto ad eadem loca se conferent , si annum duodeciamum aetatis excesserint.

260쪽

cessum ad eadem Collocutoria & ad portas Μo , nasteriorum habita ementito , etiam ad breve

Prohibemus similiter Monialibus , Novitiisi& Educandis, sub poena arbitrio Nostro infliget

da, Comoedias, aenicasque actiones in Colloc toriis exhibere ; atque ibi, & ad Januas Gntilenas canere, nec non Citharas, & quicumque alia instrumentorum musicorum genera pullarε. Educationis gratia in Monasteriis degentes

puellae, si absque assensu Abatissae, quem singatu

ricibus postulare debebunt, a d Collocutoria a cesseritit, semel atque iterum per mensem & auterum ad Crates ire ab eadem Abbatissa prohibeantur, quod si ulierius contumaces fuerint, illi .co ad Domum Parentum remittantur. Regulares autem cujuscumque Ordinis cum Montanibus, aut quibuscumque aliis Mulieribus intra Clausta manentibus , quamvis Der modi- eum tempus, colloqui non audeant, absque e pressa licentia Sacrae Congregationis, vel Nostra, sub poenis contentis in ejusdem Sacrae Congregationis Decretis, per Summos Pontifices Sixtum RUrbanum VIII. nec non Clementem IX. approbatis, ad quarum praescriptum quater in anno, cum conditionibus quae in iisdem Decretis exprimuntur, alloquendi consanguineas in Primo re

lacu

SEARCH

MENU NAVIGATION