Synodus dioecesana Cæsenatensis ab eminentiss. ac reverendiss. d.d. Jo. Casimiro s.r.e. card. Denhoff episcopo Caesenaten. in ecclesia cathedrali sub diebus 30. junii, & 1. ac 2. julii celebrata anno à reparata salute 1693 Innocentio 12. rem christia

발행: 1695년

분량: 502페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

261쪽

secundo gradu secultatem illis impertire paratierimus. Iidem etiam Reguliret vetitum si di est ememinerint alloqui Moniales Sacrarum Conci num occasione, quocumque, etiam Spiritualis consilii vel auxilii, praetextus neque Monialibus aut caeteris Mulieribus intra Clatis uram commo

rantibus licitum sit ad illos scribere, vel ab illis literas recipere, sine Nostra speciali licentia, qua

ex causa non negabimus; eam vero quam Abbatissa dare attentaverit , nullam declaramus, α

tam Abbatissam, quam Monialem quae tali licentia utetur, poenis arbitrio Nostro itissigendis subiicimus a rotantibus Abbatissis; Priorissat seu Vicariae earum vice hic sancita exequi tenebuntur subcudem poenis, illae tamen, nisi AH,atissae graviter decumbant, cum his cuncta communicent, ut mutua animorum & consiliorum declarati ne in charitate Monasteria regantur is. Confestarii Monialium live ordinarii si extraordinarii nihil prorsus a particularibus M nialibus dono accipiant, sub poena suspensionis a Confessionibus ipso faeto incurrenda . Confessarii ordinarii nunquam Monasterii septa ingrediantur nisi ex causa urgentis necessItatis. Extraordinarii vero habita Nostra speciali Acmria , ac tam hi , quam illi quoties ingredien- rura

262쪽

tramite procedant ad locum aegrotantium, qua rum Gnsessiones ita excipiant, ut a comitantiabus, quae ad minus duae e senioribus esse debebunt, videri possint; caetera vero Sacramenta,etiadem lectulis aegrotantium adstantibus, adminia strent: neque in Monasterio, ossicioseo persum, moram trahant, aut alio divertant. Fenestella Communioni destinata clave o seretur, quae si ab intra claudatur, clavis sit penes Abbatissam, si vero ab extra penes Gnfesta rium ordinarium: & nunquam -aperiatur nisi

pro facienda Commuuione. .

Iidem Confessarii ordinarii eum Monialibus, caeterisque intra Clausuram degentibus m lieribus, sine legitima causa sermones non miasceant, & si illarum aliquae diebus destinatis conis si lium ab ipsis in rebus ad animae profectum pertinentibus exposcant, breviter se, quantum fieri poterit , expediant ; nec nisi tela obducta

cum eis colloquantur. '

Medici, Chirurgi, Factores, Operarii, Aloni, caeterique omnes, qui cum Nostra, vel Viacarii nostri Generalis licentia sopia Monasterii , urgente necessitate, ingredientur, resa o tramite vadant ad locum ad quem ex ossicio vel ministe rio suo pergere debent: quo perfunciri mox egredian

263쪽

De Monialibus . . 14ydiantur: cum Monialibus quae eos comitantur, tempus vaniloquiis non terant, nec alias quas

obvias habebunt sine causa alloquantur . Quae Moniales reliquas jure ossicii quod obtinent non praecedunt, in Choro, in Capitulo,& in Resectorio,professionis suae locum teneant, neque eis licitum sit pro libitu locum capere, sub poena arbitrio nostro infligenda . i. Singulis diebus Dominicis & festis Magistrae Novitiarum& Educandarum hora integra , quae absolutis Vesperis proxime excurrit , doceant

puellas sibi respective subiectas rudimenta fidei,

ac caetera quae ad pietatem excolendam eis usui sint . Neque vero Novitiae & Educandae , aut etiam Moniales , cantum figuratum ab exteris discant a

Meminerint cunisti, a Tridentino Concilio excommunicationis gladio ipso facto eos perimi, qui Mulieres , sive Virgines , sive Viduas, ad imgrediendum Monasteria cogunt ; aut ad susciapiendum habitum , & ad emittendam .Professi nem compellunt; quique in hoc consilium, auxilium, vel favorem dant; & qui scientes ,eas non sponte ingredi Monasterium , aut habitum susciapere, aut Professionem emittere ; quoquo modo eidem actui vel praesentiam , vel consensum , vel Authoritatem interponunt: ' simili quoque ana- Q a themati

Sacri Conm Conc. in Caele naten. Synodi

264쪽

m Mamalin . ' a Inormim addiscant. Prohibemus Monialibus in virtute Sanetie edientiat,ac sub Excommunicationis poena,t nere quoscumque libros seu scripturas de pietate, aut Religione tractantes, nisi prius a Nobis libri recogniti, & scripturae examinatae fiterint; de quo Monialibus constare debebit per subscriptionem manus Nostrae: praecipientes Abbatissis, quae suorum Monasteriorum, aut etiam Montalium librorum catalogos, vel ipsas scripturas supra memoratas nondum exhibuerunt,ut infra tres men

ses a publicatione harum Synodalium Constitutionum omnino id praestent: sub poenis arbitrio Nostro imponendis , quas Abbatista incurrent

quotiescumque novum librum aut scripturam contra hic statuta in Monasteriis suis recipi aut haberi patientur : si vero Consessarii prςvaricationis hujusmodi autores , vel fautores fuerint p

Sraviter contra eos animaduertetur .

' Prohibemus etiam Abbatissis caeterisque Mocnialibus, ne transactiones, emptiones, locati nes,alio sive quoscumque contractus obligatorios,

sine Nostra licentia , & Vicarii nostri Generalis assistentia, facere pnesumant, sub nullitate hujus. modi contractuum; neque cuiquam alteri praeter Cancellarium Curiae Nqstrae Episcopalis licitumst Instrumenta ejusmodi, aut quaevis alia rogare

265쪽

tibi cap. VIL

si quis vero Notarius his contraire ausus fuerit, poena viginti aureorum mulctabitur. Non possint Abbatissie sine Nostro assensit nova .Edificia erigere, aut erecta ampliare, vel

diruta renoVare.

Eaedem Abbatissae primas & praecipuas ad re gimen spirituale suarum Montalium conferant curas, rei vero familiaris & domesticae solicitudinem Cellerariae, seu Oeconomae, iuxta laudabilia Religionum instituta, committant; insis Oti nem quandam generalem , S: codicis accepti Mexpensi revisionem sibi reservando: administrationis tamen temporalis rationem desinente trie nio etiam ipse reddere tenebuntur, curabuntque ut tam pecuniae quae in AErario Monasterii asser-Vatur, quam Cellarum penariae & vinariae, caeterarumq; ossicinarum tabulae seu notae conficiantur , quae insequentibus Abbatissis accepti loco sint; ut hoc modo Monasteriorum rationes nullo negotio & perspicue recognosci possint. Syndici Monasteriorum triennio tantum per durent , quo expleto eo ipso ossicio suo functi Censeantur: quamdiu vero in die o ossicio permanebunt, nihil de propriis Bonis Monasterio Vendere, nec ab eodem emere quidquam poterunt , directe vel indire te: sub qua lege compre-lhen cli volumus ipsorum Syndicorum conjunctos in

266쪽

De Adonialibus 2 'in primo & secundo gradu Consanguinitatis, &Assinitatis .

CAPUT VIII.

De Regularibus.

SAnctissimi Virorum Religiosorum ordines.

quam conspicuum Ecclesiae Dei attulerint ornamentum, quamque ei utiles fuerint, nemo nescit qui in Ecclesiastica historia non plane peregrinus est. Sive enim in fidei puritate tuenda, erroribusque propulsandis, sive in morum innocentia sectanda, & retroactis saeculis & hisce temporibus plurimam industriam contulerunt , atq; etiamnum conferunt Instituti ejusmodi se statores, doctrina ac pietate illustres: quorum ut au' c. t. sess. 13. degeatur numerus, recte Sac. Trid. Conc. Spiritu Sancto consilia ejus dirigente , decrevit, ut omnes Regulares, ad RVulae quam professi sunt praestriaptum, mitam suam instituant in componant. Enim

verse non latuit sapientissimos illos Ecclesiae Patres, Vitae Religios, candorem primit m quidem. Obscurari, tandem Sc penitus aboleri, nisi severiori disciplina assidue reparetur: neque diu sine assiduo labore posse tenere summa quae pondere suo ad ima deprimuntur. Enixe igitur & Nos in

267쪽

Domino admonemus & obsecramus Regularis Instituti Professores, qui in hac Dioecesi comm rantur, ut digne ambulent vocatione qua vocati sunt, utque exemplum sint fidelium ' is meria , in conmersatione , in charitate , in side, in castrare . Ita enim curae Nostrae pastoralis onus, Angelicis etiam humeris formidandum, non mediocriter alleviabunt. Omnes Regulares in hac nostra Dioecesi ad munus Confessariorum vel Concionatorum ap-

Irobati Synodales has Consti tutiones frequenteregant. Ceteri vero earum notitiam non omniano negligant ε, plura enim in illis sparsim invenient , quae ad ipsos pertinent . Exteros Sacerdotes apud se celebrare non Gnant, nisi id illi sibi a Nobis vel a Vicario nostro Ginerali concessum esse scripto edoceant. MOnemus etiam ex Decreto Tridentini Concilii Abbates Monasteriorum in hac Dioecesi existentium, ut in illis lectionem Sacrae Scriptura: haberi curent, vel certe quod id commode fieri non possit, demonstrent. Censiirae & Interdi sta, nedum a Sede Ap stolica emanata, sed etiam a Nobis promulgata , a Regularibus in eorum Ecclesiis, mandantibus Nobis, publicentur, atque serventur.

Qui extra Claustra degunt, nullo privilSio sse

268쪽

α Reguiaribus. 21 Ise contectos esse existiment, quo pus si deliquerint , aut contraxerint, a Nobis secundu tria nonicas Sanctiones puniri,corrigi, es respectuve civiliter judicari possint. Qui verb in Claustris habitabunt, & extra illa notorie delinquere non verebuntur, a suis Superioribus intra te pus a Nobis praefigendum pro modo delicti puniri debebunt , isti vero de punitione certiores Nos facere ; sin minus, sic delinquentes Nos puniemus .

Quidquid demum autoritatis, jurisdicti nis, aut inspectionis, sive a jure communi, sive a Tridentina Synodo , sive per Constitutiones Apostolicas, & Sacrarum Congregationum d Creta , Episcopis in Regulares competit, illud i tegrum,fartum,tectumque Nobis res vamus.

Demnis Ecclesiarum , Locorumuiue piorum, eorum In ventariis, Archi iis ,-Legatis piir.

CVm Ecclesiastica Bona sint a)res Deo dicata,

b) Patrimonium Crucifixi, se bera pauρ rum μὰ deposita pietatis, non modo reiste dispensari, verum & rite administrari debent. Idcirco Ecclesiarum, Beneficiorum, Locorumque

269쪽

C. Nulli. de rebus Ecclesiae

an. Terrulas I Z. q. 1a

Plotum Reetores, Possessores, atque Administratores nullo modo praesumant Bona illorum immobilia , aut mobilia pretiosa , vendere, alienare , ultra triennium locare, vel quocumque m do obligare , aut ad perpetuum Canonem dare, etiam cum clausula reser vato beneplacito Aposolico quatenus opus sit, nisi realiter & cum effectu idem Beneplacitum Apostolicum ante possessionis traditionem accesserit , sub poenis quae in Sacris Canonibus , & in Constitutionibus Apostolicis continentur.

Stabilia autem modici valoris , & mobilia non pretiosa, quae aut lioritate Episcopali alienaride jure permittuntur, ' quicumque sine Nostra licentia in scriptis danda alienare attentaverit, ultra nullitatem contractus , poenas condignas arbitrio Nostro dabit. Praefatis omnibus, nominatim vero Hospitalium , Sacristiarumque , etiam Moniali uin, Custodibus & Adminiitris, districte praecipimus, ne quidpiam Sacrae aut profanae Supellectilis aliis, etiam Ecclesiis aut Locis Piis, commodare, absque Nostra vel Vicarii nostri Generalis lice

tia audeant.

Meminerint vero Beneficiati juramenti quo se, capientes possessionem devinxerunt, non m

do Bona praedicta, non alienaturos, sed & ali

270쪽

Dιλ-οσι Deorumq; piorum se. 233 inita pro viribus vindicaturos, illudque strenue&fiaeliter adimplere satagant: & si quas in hoc

proposito difficultates arduas repererint, eas Ninhiscum communicare festinent: nec super iisdem alienatis, seu usurpatis Bonis ad aliquam compositionem, transactionem , aut innoVationem , Nobis inconsilitis, ullo pacto deveniant . In quovis contractu circa res & Bona E clesiarum celebrando adhibeantur periti , ad verificanda ea quae de jure requiruntur: qui si aut tacendo verum , aut asserendo falsum , damni

inde secuti causa fuerint, praeter hujusmodi damni compensationem, etiam excommunicationis sententiam pertimescant. Porro Praediorum, Domorum, ac quorum Cumque aliorum Bonorum immobilium , Ecclesiarum , ac Locorum piorum locationes , non solo nutu & voluntate Rechorum vel Adminia

stratorum, sed per publica Edicta fiant; atque

ad extinctionem Candelae coram Uicario nostro Generali, vel coram Vicario Foraneo Regionis in qua Ecclesiae ipsae aut Loca pia reperiuntur, cum fidejussione idonea , per instrumentum pu- blicum stipulentur, & concedantur, sub poenis nullitatis contractus , refectionis damnorum , aliisque arbitrio Nostro taxandis. Bona vero illa vicinis non locentur, ne ii,

SEARCH

MENU NAVIGATION