Andreae Recicii ... Accusationis in Christophorum Sborouium actiones tres. De fide publica. De praescriptionibus ante iudicium oppositis. De criminibus

발행: 1585년

분량: 181페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

crimini .gna pecunia admittere non dubitauit; is cum honestis etiam conditionibus a principe suo sibi oblatis extremam tamen inopiam praeserat,quid de principe suo sentia quomodo l.erga cum animatus sit,none satis manifeste indicat ὸ nunc deme saletis.

Gne ensis quicquid petiit impetravit, ου ita quidem

nobis illicibus uses medium unguem nunc nobis offen- t. de quo non dubitamus te fratrem nonisum clari si mum idem quod oe nos, quipro anat male sitam fa- femus, existimatarum, nUil cum eo commune labiturum: quemadmodum aliter nominare eum nonpossem mus, quam mi Rex ου Cancelgarius eum vocant, Eum

Moroxium esse sum: eum flum bonum: asios nigil: paleas. Hic quidem minimE obscure in Castellanum Gnesiiensem invehitur: faceret idem aliis locis,si iis quoque in ipsum incurreret. Hic autem quomodo facitὸ ut nimirum causam inimicitiarum simul ostendat. Iam vero an hostili animo in Regem se esse negare potest, qui semmi criminis loco fratri objicit, quod Regis observans sit ξ qui alterum ob id quod Regis sit vituperat,non ille se Regis minime esse profitetur ξ qui alterum quod cum Rege se conjungat, incusat, nonne manifesth a Rege se sejungit λ si nihil aliud totis hisce literis ageret, nonne satis infestum

animum suum nefariaq.consilia contra Regem pro

deret Quid enim ξ cum fratri quod amicus Regi sit

102쪽

vitio dat, nonnό se hostem Regis ostendit cdm ejus in Regem fidem illi objicit, nonne suam perfidiam indicat Θ inid enim aliud dicit anathema illum

vocat, quod salvum Regem velit: se ergo pium necesse statuat, si Regem interficeret: illius societatem vitandam scribi propterea quod cum Rege consilia conjungat: ipse ergo quomodo non contra Regem

consilia init ὸ culpat illum quod Regi cupiat: ipse ergo perditum vult. quid dicet adhaec ὸ nihil certd habet: Est enim praesto,qui propriis ejus verbis, quibus paulo post utitur eum refutet, reseratque ei illud. qui non congregat dispergit. Et foetor minimc .

intes eis, non Aliis ista rignitrii tribui,stas deve Hatisi, ira nos ungere. de quo multa scribenda essent. Primum quaero cur illis expediat eos disjunge re aut cur ipse de ista disjunctione quaerendum sibi putetὸ Nonnec clim disjungere se expedire illis dicit, adversarios se illis profitetur tam segregari se dolat, quod perficere, quae cogitarint non potuerint, queritur Θ nam neque disjungere serE quisquam, nusi quos adverserios habeat, selet: neque divulsos se ulli a quopiam queri, nisi contra quem opes se-as imminutas doleant. Deinde si disjunctione hac eorum opus illis fuit, cur non ipsem potias quam

Gnesiaensem sibi astiverint ὸ Quid igitur aliud agit ,

103쪽

D,criminibus.

quam ut hujus fidem electam, perfidiam suam rejectam ab illis ostendat ξ Deus patrum nosi oram istos , ου inium Iudam nultam fructum ex ea re referre patietur. Pergit eadem dicendo:fratrem proditorem vocat, quod in fide Regis sit. Aliud ne hoc est,quam& se hostem Regis profiteri, & consiliorum contra eum susceptorum conscientiam agnoscereὸEquidem neque prodi nos putamus , nisi inimicis ; neque alia consilia nostra, nisi quibus,si priusquam a nobis perficiantur , inimicis cognita sint, nocere iis non posismus.verum jam ad rem ipsam sine ullis ambagibus

ab eo enunciatam veniamus. Cogitabimus tamen donobis quamuis paucisimus '. nisilominus Deo favente ad aliquod bonu adlausibi ternarius sese patefacietatis

spes in melim, morio pauca ob cula removeantur

etenim temporis ire necesse Hyb id faciendum nobis esse, ut cognitos in icem nos galeamus in tota pro genis noIM ,siamusque qui noctersit, qui non e quad ergo, Pi colligat: confedemtio inde Actituenduerit, ut ex coniunctis sanguine, coniunctis imi ortuqtuna ου moluntatibus smus. En rem ipsam nulli integumentis involutam. Confoederationem faciendam dicit: contra quem λ at dubium ne id cui quam est ξ de quo queritur λ quo injurias perse re se dicit quem tota hac oratione perpetuo nomi

104쪽

hat contra quos denique confoederatione nos munimus Θ contra potentioreS credo: contra eos, a quibus laesos nos putamus: quibus vicissim nocere nos volumus. Andreas inquit,Samuel, & Christophorus Sborovii ; hi enim sunt ternarius iste: ad aliquod bonum adhuc aditum sibi patefacient. vivo ac florente Rege non possunt: docuit enim nihil a Rege polliceri eos sibi posse: summas injurias se ab eo perferre: paulo post etiam classicum cecinisse Regem cum Cancellario dicit, ad evertendam domum eorum: necesse est igitur mortuo vel pulso Rege. Eo,qua ratione pervenire possint, ostendit: cognoscendos inquit esse omnes,qui affinitatibus,propinquitatibus, necessitudinibus secu conjuncti sint:

qui eorum sint,qui non: id est,qui in Regis fide sint, qui in ternarii hujus : qui dispergant: qui colli

gant: qui nimirum Regem salvum velint, qui cumhlis contra Regem conspirent. Ex his confoederationem. faciendam docet. quam ad rem, quem in usiim at quaerendum nό id ab iis, qui Rege salvo, se salvos esse non posse iudicent Θ inicquam ne aliud tota hac epistola agit, quam nihil iam a Rege polliceri eos sibi debere : Regem omnibus sortianis eos evertere costitutum habere Θ inid ego nunc de grauissimo hoc crimine dicam ξ Habemus confoederationes publicas, quae traicum fere fundamentu sunt

105쪽

roo crimini g.

libertatis atque legu publicarum. Videte nunc quid

Anter majorum nostrorum aequitatem, & horum scelus intersit: inter sapientiam eorum, & horum furorem. majores nostri quo firmioribus praesidiis libertatem munirent,sanctissimo foedere mutuo sese ob

strinxerunt: hi quo majoribus opibus ea oppugnent, nefarie conspirare inter se cogitant: illi ad tuendas leges atquejura publica, hi ad omnia jura evertenda : illi pro salute reipub. ac quem crearint Regis,hi in Regis ac reipub, perniciem. Itaque confoederationibus publicis privatae hujusmodi conspirationes Omnes ita tolluntur, ut qui eas secerint, publici hostes omnium iudicentur. Si enim merito omniti hostesjudicandi sunt, qui sua consilia a publicis sejun- Iunt, quanto magis illi, qui contra iummum magi- ratum ac rempub.privatim conspirentὸ Ad hoc igitur crimen tam manifestum tamque singulare elude dum astute quiddam excogitarunt: peregrinatione se communi consilio in Melitam Insula suscipere do crevisse dicunt: ejus gratia confoederationem hanc se instituisse. Hoc uno certe modo improbitas seipsam tapE prodit, quod vel non tantum audet,qua, tum excogitat, vel quod audacter, atque confide ter sustepit, in eo a malitiae consiliis deseritur. id enim profectionis gratia foedus se inter se sanxis. st dicunt: nonne satius erat nihil dicere, quam quod.

106쪽

ς cri diu. Ioicum ab omnibus rideretur, apertam consessionem criminis haberet ὸ Tot & patrum S nostris temporibus, a claris viris susceptae fuerunt. doceant ullam foedere sancitam fuisse. voluntatis ista sunt, non ne ceSsitatis: consili non conspirationis. deinde id qui dem eos negare non posse arbitror, de ulciscendo Rege hic eum agere, qui nimirum tam inimicus, tagravis, tam iniquus iis siti prosectio haec, quid mali Regi allatura erat Θ quid ipsis autem commodi ad quod bonum, quod certe video eum dicere, aditum

eis patefactura ξ cognatione autem eorum tota, ad eam quid opus ξ an ut secessionem facerent Θ remp. atque Regem tanto hominum numero privarent

subducerent se teporibus secederent aliquo ξ Quas sedes Melitae habituri erant, in quas tanquam Coloniam suos ducerent Deinde eo ne clim tot alii tum praesertim frater ipsius Marsichalcus cum coniuge , cum liberis profecturus erat Θ ipse autem hac ipsa c- pistola nonne de matrimonio,quod nunc nactus est, agitare se ostendit ξ quid, una ne igitur,uxorem ducturus erat P an illhic, quo istud tam sanctum iter suscipere cogitaba mulieres nullae erant studiis autenobilitatis, quae concilianda sibi ante omnia infra, scribit, quid opus illis ad prosectionem fuerat Θ Iam

vero si ad peregrinationem conspiratio haec pertinebat cur non aperte de ea scribebat Θ cum nimirude tot

107쪽

ro, crimimus. de tot aliis flagitiis clare scribat cur hanc rem tegendam putabat, si quemadmodum nunc prolata , nihil sceleris habitura sueratὸ quamque iam profiteri publice no dubitent,cur ad eam explicandam notas desiderare se ostenditὸ Verum intelligunt opinor , & se iam dudum rideri, qui ista confingant , &me qui convincere ista coner.Etenim videte quid eisdem: nunc saltem hoc ipso puncto temporis doceant,quorsum ista profectio instituta fuerit: quo tempore: ad quod tempus: quibus cum hominibus: quid iis commodi allatura: quid incommodi Regi:

cur tot homines in eam recipiendi fuerint: cur universa familia in eam evocanda: cur conjuratione firmanda: quomodo eodem tempore, & de prosecti one, & uxore ducenda cogitarit: cur de ea non expresserit: cur tam timide & tecte attigerit: quam ob causam studia nobilitatis tam vehementer sibi ad eam necessaria esse infra scribat Θ quae certe omnia docenda sibi vident. Ad quae si singula non dicam apte ' responderint, sed aliquid quod respondeant, habebunt, quod in alia causa eis non darem, nisi facultas causae permitteret. in hac dabo, ut hoc crimen con foederationis iis remittam; clim praesertim non pauca sint alia haud leviora in hac ipsis epistola, quae ne colore quidem ullo evitari posse video. sed nihil certe habent. & dubitabunt, an ab aliis condcmnandus

108쪽

jus sit, cum propria conscientia & silentio suo condemnetur ρ In loc igiturpatu res nonis e apa Regem ictum snt, si loe nomine Agnus AZ. Eat nunc,& non Regem sed Cancellarium aut Castellanum Gneis sem a se appetitos alicui persuadeat. atrox & impium impurissimi hominis in principem suuin maledictum. Non dico quam contemptim; apud Regem istum inquit: satis ut ostendat, pro suo Rege illum, se non habere. At Regis nomine qua ob causam dignus ei non videtur si nullii aliud crimen tota hac epistola , quam hoc tam impudentium & impiorum

convitiorum demonstraretur: si nulla consilia, nullae machinationes, nullae molitiones contra salutem

principis susceptae, nullae insidiae vitae ejus structae ostenderentur, quisquam ne sit,qui hoc solo tam gravi crimine absolvendum eum putetὸ qui non gravissimi majestatis criminis reum judicet ὸ Qui enim minus princeps existimationem issam petiequi debeat, quam privatus privati hono fama, nomen si ab aliquo violetur, injuriae persequendae actio ei prodita

est,aut manu etiam vindicandae potestas datur: debet enim bonis viris non minor dignitatis atq. existimationis suae, O m vitae cura esse. Ita ne igitur Θprivati existimationi consulitur, principis dignitas impunE violari potest 3 Non est ita. Quod enim in privato honor est, in principe majestas est: in priva-O to laesi

109쪽

io Decrimini . to laesi honoris crimen injuria est, in principe majestatis. quae tamen non ita a me dicta existimari velim,ut quaecuque contra voluntatem principis ab aliquo dicantur, in crimen hoc vocanda putem. Neque is Rex est, neque hic populus, qui vel cupiat id, vel patiatur: libera dicta impunita esse debent, contumeliosa puniri: sententiae de repub. liberae esse debent: convitia paenis coerceri: illa punire tyrann rum est: haec etiam liberrimorum populorum.quam in rem quid opus est externis exemplis me uti, cum

legibus possim uti nostrisΘScitis usu traditas esse formulas libellorum evocatoriorum, quibus quaeque crimina injudicium vocanda sint, quae in libris eti1 legum publicarum extant. Est inter eas una hujus criminis majestatis propria. inete igitur ista in crime

vocat ὸ citaris inquit, quia tu contra dignitatem n stram dixisti: nam quod sequitur,abominatur etiam, seu quod absit,machinatus es. aliam ne ullam authoritatem, in re praesertim, quam etiam sine authorit te ratio confirmat, desiderare possumus Θ Citari ob

dictum jubet: si citari, ergo & cognosci: si cogno- sci,& condemnari. Alterius sortassis generis dicta injudicium isto libello vocari dicent: ego etsi indefinith de dicto scriptum videam, tame id eis do, ut doceant ulla hisce maledictis graviora esse posse. Mendacem vocat, indignum nomine regio Vocat et

110쪽

me crimimuri Ioinequam & sceleratum: tyrannum: satrapam vocat. Potest ne quicquam omnibus his esse gravius, quorum nullum est, quod non sit gravissimum Θ Ita l. ut concludamus, ob maledictum in principe leges nostrae in judicium vocari iubent: vocavi: non unum,

sed multa: non leve aliquod sed gravissima, literis, manu, signo ipsius scripta, expressa, contestata in judicio exhibeo. quid habent dicere, quo paenas laesar principis ac reip. majestatis effugiat λ Et tamen inter maledicta hujusmodi in principem, & privatum aliquem, hoc interest, quod convitium in privatum collatum mera injuria est, in principem cum m Jedicto facinus simul conjungitur: privati honor illo tamen incolumi laedi potest, principis dignitate violanda salute simul ejus laedi necesse est. Nam quid Θclementiam nempe hic Regis implorant: ad alioru- sive principum exempla confugiunt, qui praeclarum ubi judicarint, cum bene fecistent , male audire, &cum alias omne jus Caesareum detestentur,ut me etiam qui quam longissime ab eo absum, quasi eo

utar, accusare non dubitent, hic tamen clarissimam

illam Theodosii Arcadii, & Honorii legem de ma- Iedictis in principem ob oculos ei proponunt.Est vero ea non notissima solum, verum sapientissime etiam scripta. Ita enim scripta est. Si quis modestiae nescius, & pudoris ignarus improbo,petulantiq. ma OΣ . Iedicto

SEARCH

MENU NAVIGATION