Marcii Accii Plautii Comœdiæ quæ supersunt. Tomus 1. 3

발행: 1759년

분량: 569페이지

출처: archive.org

분류: 문학

471쪽

CISTELLARIA,

GYMNASIUM. o Amat haec mulier. SILENIUM, Eho i an amare occipere, amarum est, obsecro GYMNASIUM.

Namque ecastor amor de melle Sc felle est foecundissumus et Gustu dat dulce , amarum ad satietatem usque oggerit. SILENIUM.Ad istam faciem est morbus , qui me , mea GJmna fium , macerat. GYMNASIUM, Persidiosus est amor. SILENIUM Ergo in me peculatum facit. GYMNASIUM. I Bono animo es , erit isti morbo melius. SILENIUM. Confidam fore , Si medicus veniat, qui huic morbo sacere medicinam potest.. GYMNASIUM. Veniet. Si LENIUM. Spissum istud amanti est verbum, veniet, nisi venit. Sed ego mea culpa 3c stultitia pejus misera maceror: Quia ego illum unum mihi exoptavi quicum aetatem degerem GYMNASIUM. So Matronae magis conducibile est istuc , mea Silenium, Unum amare, de cum eo aetatem exigere quoi nupta est semel.

472쪽

Verum enim meretrix fortunati est oppidi similluma, Non potest suam rem obtinere sola sine multis viris.

Si LENIUM.Ηoc volo agatis et qua arcessitae caussa ad me estis , eloqUar. Nam mea mater, quia ego nolo me meretricem

dicier , 8s Obsecuta est , de ea re gessit morem morigerae mihi,

Ut me , quem ego amarem gnaviter, sineret cum eo vivere. LENA Stulte ecastor fecit: sed tu en unquam cum quiquam viro

Consuevisti p

Nisi quidem cum Alcesimarcho , nemine et Neque pudicitiam meam mihi alius quisquam imminuit. So

Obsecro , Quo is homo insinuavit pacto se ad te psi LENIUM.

Per Dionysia Mater pompam me spectatum duxit. Dum redeo

domum sConspicillo consecutus est clanculum me usque ad fores,

Inde in amicitiam insinuavit cum matre & mecum simul, Blanditiis , muneribus , donis. y I

Mihi istum hominem veIIem dari , Ut ego illum vorsarem t

473쪽

S GENIUM. Quid opus est verbis. 3 consuetudine Coepi amare contra ego illum , & ille me. LENA O mea Silenium. S ENIUM.

Quid est

LENA Assimulare amare oportet. Nam si ames extempulo , Melius illi multo , quem ames , consulas , qctam rei tuae, SI LENIUM.1oo At ille conceptis iuravit verbis apud matrem meam , Me uxorem ducturum esse et ei nunc alia ducenda est domum , Sua cognata Lemniensis , quae habitat in proxumo. Nam eum pater ejus subegit , nunc mea mater irata

est mihi ,

Quia non redierim domum ad se, postquam eam rem resciverim , Io I Eum uxorem ducturum esse aliam. LENA Nihil amori injurium est. Si LENIUM. Nunc te amabo , ut hanc hoc triduum solum sinas Esse hic , & servare apud me. Nam ad matrem ariseessita sum. LENA

Quanquam mihi istud erit molestum triduum , &damnum dabis , Fac id moSI LENIUM.

Facis benigne & amice. Sed tu, Gymnasium mea,

474쪽

Si me absente Alcesimarchus veniet , nolito acriter I Io Eum inclamare. Utut erga me est meritus , mihi cordi est tamen.Sed , amabo tranquille et ne quid , quod illi doleat, dixeriS.

Accipias claves , si quid tibi opus erit promptu ,

promito. Ego volo ire. GYMNASIUM. Ut mihi excivisti lacrumas ES i L E N I U M. Gymnasium mea , Bene vale. III GYMNASIUM. Cura te amabo. Siccine immunda , obsecro .

S i L E N I U M. Immundas fortunas aequom est squalorem sequi. GYMNASIUM.Amiculum hoc sustolle saltem. S i L E N I U M. Sine trahi, cum egomet trahor. GYMNASIUM.quando ita tibi lubet, vale atque salve.S 1 L E N I UM.

Si possim , velim .

GYMNASIUM. Nunquid me vis, mater, intro quin eam p ecastor mihi Visa amare. Isto LENA.

Istoc ergo aureis graviter obtundo tuas , Ne quem ames. Abi intro.

475쪽

GYMNASIUM. Nunquid me vis LENA . Ut valeas. GYMNASIUM. Vale

ACTUS I.

SCENA IL

LE NA. IDEM mihi, magnae quod parti est vitium mulierum ,

Quae hunc quaestum facimus et quae ubi saburratae sumus , Largiloquae extemplo sumus : plus loquimur, quam sat est. Nam illanc ego olim, quae hinc flens abiit, parvolam S Puellam projectam ex angiportu sustuli. Adolescens quidam hic est apprimh nobilis , Quin , ego nunc quia sum onusta mea ex sententia , Qui aque adeo me complevi flore Liberi, Magis libera uti lingua conlibitum est mihi Io Tacere nequeo misera , quod tacito usus est. Sicyone summo genere ei vivit pater et Is amore misere hanc deperit mulierculam , Quae hinc modo nens abiit. Contra amore haec perdita est. Eam meae ego amicae dono huic meretrici dedi ;

476쪽

Quod saepe mecum mentionem secerit, I SPuerum aut puellam alicunde ut reperirem sibi, Recens natum eapse quod sibi supponeret. Ubi mihi potestas primum evenit , illico Feci eius ei, quod me oravit, copiam, Postquam puellam eam a me accepit, illico et o Eandem puellam peperit, quam a me acceperat, Sine obstetricis opera , & sine doloribus , Item ut aliae pariunt , quae malum quaerunt sibi. Nam amatorem aiebat esse peregrinum sibi et Suppositionem ejus rei facere gratia. Is Id duae nos solae scimus ; ego quae illi dedi, Et illa , quae a me accepit : praeter vos quidem. Haec sic res gesta est. Si quis usus venerit, Meminisse ego hanc rem vos volo. Ego abeo domum.

ACTUS I.

SCENA III.

AUXILIUM. PROLOGUS

II mston dux haee, multiloqua & multibiba

est anus.

Salsne vix reliquit Deo , quod loqueretur , loci Ita properavit de puellae proloqui Suppositione. Quod si tacuisset, tamen Ego eram dicturus Deus , qui poteram planius. SNam mihi est Auxilio nomen. Nunc operam date ,

Tom. I. Q q

477쪽

Ut ego argumentum hoc vobis plane perputem.

Fuore Sicyoni jamdiu Dionysia.

Mercator venit huc ad ludos Lemnius , Io Isque hic compressit virginem adolescentulus , Vinulentus . multa nocte , in via. Is ubi malam rem scit se meruisse , illico Pedibus perfugium peperit, in Lemnum aufugit et Ubi habitabat tum. Illa quam compresserat,3 3 Decumo post mense exacto hic peperit filiam. Quoniam reum ejus facti nescit qui siet, Paternum servom sui participat consilii, Dat eam puellam ei servo exponendam ad necem. Is eam projecit. Haec puellam sustulit. ro Ille clam observavit servos , Quo aut quas in aede is haec puellam deserat. Ut eampse vos audistis confiterier e Dat eam puellam meretrici Melaenidi , Eaque educavit eam sibi pro filia as Bene ac pudice. Tum illic autem Lemnius Propinquam uxorem duxit, cognatam suam. Ea diem suum obiit, facta morigera est viro. Postquam ille uxori justa fecit, illico Huc commigravit: duxit uxorem hic sibi 3o Eandem , quam olim virginem hic compresserat , Et eam cognoscit esse , quam compresserat.

Illa illi , dicit, ejus se ex injuria

Peperisse gnatam , atque eam se servo illico Dedisse exponendam. Ille extemplo servolum 3s Iubet illum eundem persequi, si qua queat Reperire , quae sustulerit. Si rei nunc suam Operam usque a fiduo servos dat, si possiet Meretricem uelam invenire , quam olim tollere , Quom ipse exponebat , ex insidiis viderat.

478쪽

Nunc quod reliquom restat, volo persolvere et Ut expungatur nomen , ne quid debeam. Adolescens hie est Sicyoni: ei vivit pater. Is amore projectitiam illam deperit , Quae dudum flens hinc abiit ad matrem fuam e Et illa hunc contra , qui est amor suavissumus. Ut sunt humana , nihil est perpetuom datum. Pater adolescenti dare volt uxorem. Ηoc ubi Mater rescivit, jussit arcessi eam domum. Haec res sic gesta est. Bene valete , & vincite virtute vera , quod secistis antidhac. Servate vostros socios , veteres & novos et Augete auxilia vostris justis legibus , Perdite perduelles , parite laudem & lauream , Ut vobis victi Poeni poenas sufferant.

ACTUS II.

ALCESIMARCHUS. ME LAENIS.

ALCEsIMARCHUS, REDO ego amorem primum apud homines carmnificinam commentum rΗanc ego de me conjecturam domi facto , ne laris

quaeram , a

Qui omnes homines supero atque antideo cruciabilitatibus animi:

479쪽

Jactor , crucior , agitor , stimulor , vorsor in amoris rota miser. Exanimor, feror, differor, distrahor, diripior et itas nubilam mentem Animi habeo. Ubi sum , ibi non sum et ubi non sum , ibi est animus. Ita mihi omnia ingenia sunt e quod lubet, non lubet jam id continuo. Ita me amor lassum animi ludificat, fugat, agit, appetit , Raptat, retinet , lactat, largitur et quod dat, non dat e deludit:

Modo quod suasit, dissuadet et quod dissuasi, id

I o ostentat. Maritumis moribus mecum experitur et ita meum frangit amentem

Animum et neque , nisi quia miser non eo pessum , mihi ulla abest Perdito pernicies. ha pater apud villam detinuit me hos dies sex Ruri continuos et neque licitum interea est meam

amicam visere. Is Estne hoc miserum memoratu lM E L .E N I sis Eo facetu's, quia tibi alia est sponsa locuples Lemnia Habeas. Neque nos fetistione tadia, quanta tu, sumus. Neque opes nostrae tam sunt validae qNam tuae :

veruntamen

Haud metuo , ne iusiurandum nostrum qiusquam sulpitet: et o Tu iam , si quid tibi dolebit, scies qua doleat gratia.

Di me perdant l

480쪽

ME LAENIS.

Quodcunque optes , velim tibi continger . . A L C E S I M A R C H U S. Si illam uxorem duxero mihi unquam , quam dubpondit pater. MELAENIS, Et me , si unquam tibi uxorem filiam dedero meam. ALCEsIMARCHUS. Periurare me patiere 3

M EI, ENI S.

Atque aliquanto facillus, Quam me meamque rem perire , & ludificari filiam. a s Abi quaerere , ubi jurando tuo satis sit subsidii et Hic apud nos jam, Alcesimarche, confregisti tesseram.

ALCEsIMARCHUS. Face semel periculum. MELANI S. Saepe feci, quod factum queror A L CEsIMARCHUS.

Redde mihi illam.

MELAENIS. Inter novam rem verbum usurpabo vetas,

Quod dedi, datum non vellem et quod reliquom est, non data. . SoALCESIMARCHUS. Non remissura es mihi illam FMELAENIM Pro me responsa tibi. ALcESIMARCHUS. Non remittes ME LAENI sis Scis jamdudum omnem meam sententiam.

SEARCH

MENU NAVIGATION