D. Saluiani Massyliensis episcopi, De vero iudicio et prouidentia dei, ad S. Salonium episcopum Vienensem libri 8. cura Io. Alexandri Brassicani iureconsulti editi, ac eruditis & cum primis utilibus scholijs illustrati. Anticimenon lib. 3. in quibus

발행: 1530년

분량: 224페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

211쪽

sione crediderant,contra diuturnam consuetudinem non statim ramis elocumcisio prohibereturine ex hoc scandalum ecclesiae nasceretur, sed paul tim persuadendo ad intellectum perfectum ducerentur. Sic enim de eiust modi quaestione in libris contra Faustum beatus Augustinus disputati ait enim, Primos illos Christianos,qui ex Iudans crediderant,qui secutam logis ueteris praecepta nati erant, atque instituti, iusserunt eos apostoli pa trium ritum traditionemque seruare:de eos quibus hoc opus erat, congratarent illorum tarditati motibusqiae monuerunt. Inde est quod Timothraum Iudari matre de Graeco patre natum propter illos ad quos talis cumco uenerat. etiam circumcidit Apostolus: atque ipse inter eos morem lituiusmodi custodiuit, non simulatione fallaci, sed consilio prudenti. Neque enim ita natis de ita institutis noxia erant ista, quamuis iam non essent stagnificandis suturis necessaria: magis quippe noxium erat h3 tanquamnoxia prohibere in his hominibus usque ad quos durare debuerunt: quoniaam Christus qui omnes illas prophetias implere uenerat, ita eos initiatos inuenerat, ut iam do caetero qui nulla tali necessitudine tenerentur, sed ex

diuerso ueluti pariete, id est pro praeputio ad illum angularem lapidem. qui Christus est conuenirent, ad nulla talia cogerentur. Si autem his qui

ex circuncisione uenerant,talibusque sacramentis adhuc dediti erant, ultro uellent, sicut Timotheus,conserre congruentiam non prohiberentur. Urarum si in huiusmodi legis operibus putarent seam spem salutemque comtineri, tanquam a certa pernicie uitarentur. Unde est illud apostoli: Ecce ego Paulus dico uobis,quia si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit. IN T. Quomodo Paulus qui Galatis praeceperat, Si praeoccupatus laetit homo in aliquo delictoait in spiritu mansuetudinis instrueretur. Itestrum in consequentibus quasi econtrario lus ipsis uidetur dixisse, id uia, tis in uirga ueniam ad uos, an in charitate de s ritu mansuetudinis. R E s p. Si enim ibi ad peccatores non spiritu mansuetudinis, sed in uirga uenire se dicit. Quomodo nunc illis qui in aliquo peccato p uenti fuerinta non uirgam adhibet, sed spiritum mansuetudinis: Vetum ibi ad eos dici, tur, qui post peccatum non sentientes errorem suum, nolebant maioribus subdi de poenitentia corrigi.Ubi uero peccator intelligens uulnus suum, tradidit medico secandum; ibi non est uirga necessaria,sed spiritus lenitatis i N T. Cum in Epistola ad Galatas praecipiat Paulus dicens: Alter ab teriuSonera Portare: quomodo quasi econtrario uidetur in subsequenti bus dicere, Unusquisque onus suum portabit. Si enim unusquisque onus suum portabit, alter alterius onera portare non poterit. R E s p. Sed uidendum quod ibi praeceperit, ut peccantes nos in hac uita inuicem sustentemus,ec in praesenti seculo alterutrum auxilio simus. Hic acitem de domini dicat in tesurrectione iudicio, non ex altarius peccato ec

212쪽

comparatione deterioris, iuxta nostrum opus aut peccatores ab eo iudice, mur,aut sanctiaecipiente unoquo 3 secundum opus suum. Obscure licet, docemur per hanc sententiolam nouum dogma quod latitat, dum in prae, Miti seculo sumus,siue orationibus, siue consiliis inuicem posse nos adiuuari. Cum autem ante tribunal Christi uenerimus, nec Iob, nec Daniel, nec Noe rogare posse pro quoquam,sed unumquens portare opus suum.

IN T. Cum Paulus dicat, Mihi absit gloriati, nisi in cruce domini maini Iesu Christi: quomodo inuenitur in multis rebus aliis gloriasse, sicut in loco illo ubi dicit, Libenter gloriabor in infirmitatibus meis. R E s P. Quomodo nunc dicit, Mihi autem absit gloriariatist in cruce Christi, cum in alio loco de aliis florietur, ut ibi: ita per uestram gloriam quam habeo in Christo Iesu.&a sciendum, quod omnis illa gloriatio ad crucem relain gloria crucis sit,oc quicquid dignum in uirtutibus perpetratur, hoc fieri obdomini passonem. I N T. Cum Paulus Ephesios imitatores dei se deat fieri,dicens: Estote imitatores dei, sicut fit in charissimi: quomodo Co, thris diciti iratores mei estote, sicut de ego Christic R E s P. Corinthii etenim non poterant statim imitatores Christi fieri, sed grande illis erat. si imitatores possint eius existere. Ephes is uero quasi his quos iamnsteria tanta docuerat, non ait, Imitatores mei estote, nec imitatores Chrosti, sed imitatores dei. Non quod minus sit imitatorem Christi esse quis dei,dinis quippe Christus est: sed quod aliud fit secudum hominem illum

imitari, aliud secundum deum. Nam etsi Christum secundum carnem amrea noueramus,nunc iam nequaquam eum nouimus secundu carnem. Nec

enim puto,quod in caeteris quhuns deusserit, homo deum possit imitatu sed uerbi causanit quod ille clemens est, oc pluit super bonos de malos,aetasi etiam nos bonitatem nostra super omnes homines est indamus: quod vim secerimus,fili j dilecti rei imiratores, siue ipsius Paulli siue dei erimus.

i s m. Cum in Epistola ad Ephesios Paulus de Christo dicat, quod pater omnia subiectat sub pedibus eius: quomodo ibi Paulus alibi diciti

Necdu ei videmus omnia subiecta: necnon de illud, oportet eum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius.Si necdum subiecta sunt ei omnia, dc oportet eum regnare donec subincianturquomodo nunc sub pradibus eius deus uniuersa subiecit, maxime cum S in alio loco Paulus ipse restetur, Cum autem ei subiecta suerint omnia, tunc de ipse filius sub acie, tur ei tui sibi subiecit omnia, ut sit deus omnia in omnibus. R. E s P. Ergo aut secundum prascientiam id quod fututum est quasi iam Letiam esse commemorat. Aut certe, si de praeterito sentiendum est, sic dobemus accipere, quod etiam ea quae non sunt ei uoluntate subiecta, natirae conditione deseruianti Uerbi causa, daemones, Iudaei, de gentiles: non

213쪽

ANTICI ME NON LIB. Irala bonam partem creati sunt, subditi sint potestati eius inulti, tametsi assiuersum eum repugnent liberi arbitrii uoluntate. i N T. Cum secudum omnes scripturas diuinas mundi rectoremvicut creatorem deum solum accipiamus: quomodo econtrario uidetur Paulus apostolus dicere, Non est uobis colluctatio aduersus carnem de sanguinem,l ed aduersus principes de potestates, rectores mundi tenebrarum harum. R E s P. In eo quod

diabolus uel angeli eius in membris ad se pertinentibus, regnum sinam eo tendunt, rectores utis mundi ab Apostolo nominantur. Rectores enim eos mundi dixit, quia ipsi regunt dilectores mundi. Non enim reset mundum at rectores sint coeli dc retiae, sed mundum peccatores dicit . unde de in Evangelio scribitur. Et mundus eum non cognouit. I N T. Quomo do Paulus apostolus dixit Cupio dissolui, de esse cum Christo.Necnon M. illud,Mihi uiuere Christus est,ec moti lucrum:cum Gotrario dicere uidea tunQui sumus in hoc habitaculo ingemiscimus grauati,eo Mod nolumus expoliari, sed super stiti, ut absorbeatur quod mortale est a vita. R E s p. Miramur hic Paulum quomodo amet quod refugiat. refugitiuae amet.Ecce enim de mori desiderat, de tame carne exspoliari formidata 'ur ii Ruia etsi uictoria in perpetuum lanificat,ipsa nihilominus ad prusens poena perturbat: de quamuis uincat amor subsequentis muneris, tan Ut tamen non sine moerore animum pulsus doloris. Sicut enim uir sortis cum uicino iam belli certamine cum armis accingitur, palpitat de sestinat, tremit de saeuit,quasi pauere per pallorem cemitur, sed per iram uchemen, ter urgetur.Ita uir sanctus cum passioni propinquare se conspicit, e natum suae infirmitate concutitur,dc spei suae soliditate roboratur, ae de uicina moere trepidat, de tamen quod moriendo uerius uiuat exultati ad regnum quippe non potest nisi interposita morte transire: dc idcirco dc confidendo quis si ambigit, re quasi ambigendo cofidit, de gaudens metuitammetuens gaudet: quia scit quod ad brabium quietis non perueniat, nisi quod interiacet

cum labore transccndat.Sic nos cum morbos a corpore repellere cupimus.

tristes quidem amarum purgationis poculum sumimus, certi autem de subsequenti salute gaudemus: quia enim perruenire corpus aliter ad sata rem non ualet,in potu libet etiam quod taede uini amaritudini inesse

tam animus conspicit,moerore turbatus hilarescit.

iN T. Quomodo apostolus Paulus quasi per contrarium loquens, modo perseetiam . modo imperseetiam sese testet . dicit enim in Epistola ad Philippcnses,Non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim. Ubi sub iungit, uicunque ergo persecti sumus. R E s P. De hac igitur gemina persectione hoc beatum Ambrosium sensisse repetimus, idemus, inqui impossibile meait persecte quis immaculatus me possit in corpore consuetutus, cum etiam Paulus impe rem se dicam sic enim habet, Non quos

214쪽

lam acceperim, aut iam piaeetias sim . ae tamen post paululum est i Qubtunque ergo persecti se musmisi tarte quia est per io alia in hoc mundo alia post hanc uitam, illum intelligamus persectum, de quo dixit ad Corinthios, Cum uenerit quod persectum est. Ea alibi, Donec viciariamus mnes in unitate fidei, de agnitionem filij dei in uirum persectium, in memsuram aetati plenitudinis Christi. 1N T. Cum Paulus apostolus de resurrectione ultima loquens, inter extera dicit: Mortui qui in Christo sunt, resergent primi. Deinde nos qui

uiuimus simul cum illis rapiemur obuiam Christo in aera, de sic semper cum domino erimus: quia dicit, Sic semper erimus: quomodo Ioannes ia Malypsi de regno sanctorum praefinitum tempus posuit, dicens: Et regnabunt cum Christo mille annis. R E s p. Nunquam diceret sanctus Apostolus de se, uel de hominibus atris staretis, Simul rapiemur in nubia tan obviam Christide sic semper cum domino erimus: si aliquos sanctos

nosset, receptis iam cum beata immortalitate corporibus,cum Christo reis

Ziaturos ad rempus: non enim semper cum domino erunt, si tantum inibi annos cum eo resurrectione laeta regnabunt: ac per hoc si id quod di ritur semper, non habet finem, non erunt mille anni, qui cum finiti fierineta iunt finem. Sed ut haec sibi contraria non putenturii reuiter hrum dicta lector intelligit. Ouod enim Apostolus dicit, Sic semper cum domino erit mus, utique de futuri iudicii tempore dicit, Ex quo cum Christo sine fine regnabimus.Quod autem Ioannes in Apocalypsi de regno sanctorum dicit Et regnabunt cum Christo mille annis, de tempore huius uitae isti milila anni accipiunturiquod interiectu est inter duos Christi aduentus, unum

incarnationis, ec alterum iudic a sui: quod tempus medium quantorum cun* annorum spatijs extendatur, propterea mille annos appellauit, uetaut a toto parum tropice cogat intelligi: aut plenitudinem ipsius numeri

qui dicitur mille, inter aduentum primum Christi de secundum, quicquid erit temporis comprehcndat. Cum Christo enim sancti mille annis re, gnate dicuntur,propter ecclesiam dei quq in regno fidei a tempore incarnationis Christi usque ad tempus iudic a superuenturian fide de opere dilata, ta extenditur. Nam hoc est dicere pro sanctis, quod cum Christo mille annis regnabunt, quasi pro fidelibum electis, qui intra ecclesiam per totum

hoc tempus, quod inter duos aduentus interiacet ram Christo in ecclesia sidcliter uiuunt. t N T. Quomodo Paulus dicit, Qui omnes homines uult salvos fieri, Si ad agnitionem uetitatis uenire, cum econtra scriptura dicat, Deus, cui uult miseretur, de quem uult indurat. RES P.

Si deus omnes homines saluos fieri uult, quomodo omnes saltu non Aunt: de si omnes salui fiunt, quod utique non est, quomodo alibi scriptum est Deus cui uult miseretur, de que uta indurat. Sed ita debemus intellige

215쪽

ANTI cIME NON LIB. III

te, quod scriptum est, quia omnes homines uult salvos fieri, tanquam disereretur , nullum hominem fieri saluum , nisi quem fieri ipse uoluerit: noniuod nullus sit hominum, nisi quem se aum fieri uellet, sed quod nullus at nisi quem uelit: ac proinde quod dicit omnes , a toto partem intelligi uoluit: icilicet quod omnes eos saluos fieri uelit, quos ex omni genere liu mano saluandos esse elevtit ac per hoc contrarium non est illi sententi'

Deus cui uult miseretur,oc quem uult indurati quia dc cui miseretur, per misericordiam saluatur, quem indurasse dicitur, per iudicium relinquetur. Imdurare enim dicitur deus eum, quem mollire noluerit: sicut etiam excaecare dicendus est eum,quem illuminare nolueriti et repellere eum quem uoc

re destiterit. iNT. Cum Paulus aristolus dicat. Iusto lex non est posita: quomodo Psalmista legem sibi dari poscit, dicens: Laegem pone mihi

domine uiam iustificationum tuarum,dc exquiram eam semper.

RE s p. Quid est hoc quod oratiui sibi lex a domino ponatur Non po/ni vir iusto. An eo modo no ponitur iusto, quomodo potita est populo co/tumaci in tabulis lapideis, non in tabulis cordis carnalibus secundum testamentum uetus in monte Sina, quod in seruitute generat . Non secundum Testamentum nouum, de quo scriptum est per Hieremiam prophetam. Ecce dies ueniunt. dicit dominus, re consummabo domui Israel de donita testamentum nouum: non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra aegypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, de ego negligam eos dicit dominus . Quomodo hoc est testamentum, quod constituam domin Israel:Post dies illos, dicit dominus, dabo leges meas in mentes eorum, de in cordibus eorum scribam eas. Ecce quomodo uult

iste legem sibi poni a domino, non sicut iniustis de non subditis, ad uetus testamentaim pertinentibus, posita est in talibus lapideis: sed sicut sanctis fit is liberae,hoc est supernae merusalem, fili js promissionis,filiis haeredimatis aeternae, sancto spiritu tanquam digito dei in mentem datur, de in cordibus scribitur: non quod memoria teneant, de uitam negligant, sed quod ant intelligendo, sectant diligendo, in latitudine amoris, non in timoris angusti js. Cur ergo iste adhuc poscit sibi legem poni, quae utique si non ei posita filisset, non uiam mandatorum dei in cordis latina sine cucurrissensed quia proficiens loquitur, de dei donum nouit esse quod prostat, quid aliud petit cum sibi legem poni petit, nisi ut in ea magis massi proficiare qui utique legem secundum literam nouerat, sed quia litera occidit,spiritus uiuificatiorat,ut per spiritum laciat quod per literam tacbat.1 NT. Cum Paulus in Epistola ad Timotheum prima mulieres in eoclesia tacere praecipiat, dicendo: Docere autem mulieribus non permitto: quomodo ad Titum tabens, docendi seminis tribuat potestatem, id est

216쪽

urbene docentes sint, de prudentia doceant. R n s p. Quae sta a malorhbus soluuntur, ut contraria sibi nullo modo uideantur. Sic enim intelligen, dum est, ut in uiros foeminis sit doe trina sublata, caeterum adolescentulas doceant quasi filias suas:de ideo cum mulieres iubet Apostolus ut bene docentes sint,de prudentiam doceant, docere illis quidem permisit,sed scemianas non uiros: de hoc non in ecclesia, sed priuatim, ut non sit praecepto illi

superiori contrarium ,quod iubct ut mulieres in ecclesia taceant.1N T. Cum Apostolus de deo dicat Qui lucem habitat inaccessibilem

quem uidit nullus hominum, sed nec uidere potest: quomodo Psalmista dicit,Accedite ad dominum,de illuminamini: quomodo ergo accedendo illuminatur,si ipsam lucem qua illuminari possumus, non uidemus. Si uerta accedendo ad eum ipsa qua illuminatur luce videmus, quomodo inaccessiabilis esse perhibetur. R si s p. Qua in re pensandum est, quod inaccessi hilem dixit, sed homini, sed humana sapienti. Scriptura quippe sacra ompnes camalium sectatores, humanitatis nomine notare solet. nde eisden,

Apostolus quibusda discordantibus dicit:Cu enim sit in uobis relus de coarentio,nonne carnales cstis,&s udum hominem ambulatis. Quibus paulo post subricit: Nonne homines estis.Et unde alias testimonium protulit, quod oculus non uidit,necautis audiuit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit deus diligentibus se. Et cum hoc hominibus dixisset abscondiarum,mox subdidit, Nobis autem reuelauit per spiritum suum, ipsum se ab hominis uocatione discemes, qui raptus supra hominem diuina iam sape ret. Ita etiam hoc loco cum lucem dei inaccessibilem perhibet, ut ostenderet quibus, subdidit, e uidit nullus hominu,sed nec uidere potest, more suo homines uocas,omnes humana ietes. Quia qui diuina sapiut, uidelicet supra homines sunt. INT. Ca Paulus Timotheo praecipiat.dices: Noli uerbis cottaere:quo quasi ecotrario uidee Tito item praecepisse,in loco illo tibi qualis debet esse episcopus instituit dices, ut potes sit in doctrina sana.

de cotradiceres reuincere. RES. HH duo quae uidens cotraria,qua disse/rentia habeat,in libris sancti Augustini de Doctrina Christiana sic inueniuntur exposita:ait emaa, ipsum testimonici Pauli pones, Noli uerbis cote dere,ad nihil em utile est nisi ad subucilione audietiti. Ubi statim subluxit, Nec em hoc ideo dictu est, ut aduersari s oppugnatibus ueritate nihil nos P veritate dicamus. Et ubi erit P cu ostederet qualis esse episcopus debeanait inter caetera,ut potes sit in doctrina sana, dc cotradicetes redarguere:ucthis enim c&edere, est no curare, quo error a uetitate uincat sed quo tua dictio dictioni plerae alterius.Porro q no uerbis coaedit, submisse siue lepra rate, siue graditer dicat, id agit uerbisait ueritas pateat ueritas placeat,ucriptas moueat. Cu cimo uetitas talendicuanitatis est uitiu.Cum aut ministre

uerbi dei potest esse,iubre in doctrina sana ut contradicentes reuincantur:

spiritualis

217쪽

. i a NTI cIME NON LIB. In

q,iritualis doctrinae est magisterium,quod ueritati,non uanitati semitur. si N T. Quomodo Paulus Timotheum admoneat, Argue, obsecta, in crepa in omni patientia de doctrina:cum econtrario Tito pnecipiat argire cum omni imperio. REs P. Quid est quod doctiinam suam tanta ariste dispensat ut ex his duobus, alteri imperiti at 3 alteri patientiam praepo/nat: nisi quod mansuetioris spiritus Titum,& paulo seruentions uidit esct Timotheum:illum per annulationis studium inflammat, hunc per lenita. rem patientiae temperat. I N T. Cum in Epistola ad Hebraeos simplum fit,omnia nuda de aperta sunt oculis eius: quomodo dominus mala Sodomorum increpaturias, quasi ignorans de eis dicere uidetur, Destandam,d

uidebo utrum clamorem qui uenit ad me opere compleuerint, an non est ita, ut sciam. REs P. Ut nos autor uitae notas a praxipitata sententia: prolatione compescietet, cum omnia nuda ta aperta sint oculis eius, mala tamen Sodomorum noluit audita iudicare: quia ait, clamor Sodomorum de Gomorrh. xorum multiplicatus est,ta peccarum eorum aggravatum est nimis,descendam,dc uidebo utrum clamorem qui uenit ad me,opere compleuerint,an non est itant sciam. Omnipotens itaque dominus, de omnia fibens,cur ante probationem quasi dubitat, nisi ut grauatis nobis exemplum proponat, ne mala hominum ante praffirmamus credere Mam probare.

Ecce per angelos ad cognoscenda mala descendit, mox iacinorosos peracutit: atque ille patiens, ille mitis, ille de quo scriptu est:Tu autem domine cum tranquillitate iudicas , ille de quo rursum scriptum est: Dominus paltiens est redditor, in tanto crimine inuolutos inueniens, quasi patientiam p emisit,& diem extremi iudici j expectare ad uindictam noluit, sed eos igne iudicii ante iudicii diem praeuenit. Ecce malum de quasi cum dissicubrate credidit cum audiuit, oc tamen fine tarditate percussit, cum uerum cotgnoscendo reperidui nobis uidelicet daret exemplum,quod maiora inmum oc tarde credenda sunt,cum audiuntunde citius punienda sunt, cum ue racirer agnoscuntur. I N T. Quomodo Iacobus dicat, Fides sine operibus mortua est: cum econtrario uideatur Paulus diceressii uero qui no operaturicredenti autem in eo qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam secundum propositum gratiae dei. Sicut de David dicit beatitudi

nem hominis,cui iacus accepto estiustitiam sine operibus. Ras p. Si iuxta Iacobum fides sine operibus mortua est. quomo sequens est iuxta quod Paulus ait, ut fides sine opere iustificet impium. Sed haec diligenter considerata non erunt sibi contraria. illos quippe iuxta

Paulum fides fine opere saluat, quos fides Christi primum ab infidelit te dissociat, utique fine bonis praecedentibus meritis. Si quis in Chri/sto crediderit, remissis iniquitatibus cunctis potest per solam fidem sabunt. Deinde si iam credens ueraciter sacramcnta Christi percipiena

218쪽

bona operati refugiat, huius fides iuxta Iacobum mortua est. Ergo quia Paulus dicit, sine opere saluati posse credentem, de illis utique dixit, quos fides primu credituros acceperit, quibus utii non imputatur peccatum antractum, quod baptismatis unda deletur. Nam quod Iacobus fidem motruam sine opere dicit,de illis utis loquitur, qui post acceptam fidem salua, ii se posse sine operibus iustitiae credunt: initium nanch iustificati a deo Maes est, quae credit in iustificante:& hac fides cum iustificata fuerit, tanquaradix imbre subplo haret in animo solo, ut vi lege dei excoli coeperit, suragat ex ea rami qui suetus bonoru operii serui. No ergo ex operibus radix iustitiae sed opera ex radice iustitioqua deus accepto sert,etia sine operibus in hoc quo* capitulo Pauli apostoli,quod ait: Ei uero qui no operatura reparati autem in eo qui iustificat impiu,reputatur fides eius ad iustitia: ita ut quidam doctor edisserens dicat couenentem impium per solam fidem tu, ficat deus, non per opera bona quae non habuit,alioquin per impictatis opera suetit puniendus. Simul attendendum,quia no peccatorem iustificari per solam fidem,sed impium,hoc est nuper credentem asseruit,secuduni

propositum dei quo proposuit gratis per solam fidem peccata dimittere.iN T. Quomodo Petrus de deo dicat, In quem deiiderant angeli pro/spicere: cum in Evangelio Christus dicat, Angeli eorum semper uident staciem patris mei qui est in coelis. R E s p . Nunquid aliud uetitas aliud praedicator insonat ueritatis ed si sentetia uera quae cosertur, quia sibi nequaquam discordet cognoscitur. Deum quippe angeli & uident, de uidere desiderant, ut effectu sui deiidern minime gestaudentur. Desiderium sine

tactu anxietatem habet, & anxietas poenam. Beati uero angeli ab omni poena anxietatis longe sunt, quia nunquam simul poena re beatitudo con/ ueniunt. Rursus cum eos dicimus dei uisione satiati, quia ae Psalnaista ait: Satiabor dum manifestabitur gloria tua et considerandum est nobis quo modo satietatem solet fastidium subsequi. Ut ergo recte sibi utraque confluentant dicat ueritas, quia semper uident: dicat praedicator egregius, quia semper uidere desiderant. Ne enim sit in desiderio anxietas, desiderantes

satiantur. Ne autem sit in satietate fastidium, satiati desideranti ae deside, rant igitur sine labore, quia desiderium satietas comitaturi & satiantur sine fastidio, quia sua satietas ex desiderio sem'r accenditur. i N T. Quomodo Ioannes in Epistola sua de dilectione scribens diciti

Dilectissmi, non mandatum nouum scribo uobis, sed mandatum uetus: cum dominus in Evangelio dilectionem ipsam mandatum nouum appellct,dicens: Mandatu nouum do uobis ut uos inuice diligatis. REs p. Quod mandatu uetus dixit, quod habebatis,inquit,ab initio: ideo ergo uetus,quia iam illud audistis: alioquin contrariu erit dominoaibi ait: Mandatum nouum do uobis it uos inuicem diligatis: sed mandatum uetus,quod

habebatis

219쪽

habebatis ab initio. ndam uetusarer in quod audistis. Ideo ergo utatus,quia iam audistis:& ipsuin nouum contendit,dicens iteriam, Mandatutiouum scribo uobis,no alterum, sed idem ipsum quod dixi uetus, idem est nouum. Quare quod est uerum in ipso de in nobis. Iam quare uetus audiastis quia iam illud noueratis. Quare autem nouucquia iam teneb transierunt,ta lux vera iam lucet.Ecce unde nouum, quia tenebrae ad uererem ho/minem pertinent, lux uero ad nouum.Quod dicit Paulus apostolus, Exutite ueterem hominem, de induite nouum .Et iterum, Fuistis aliquando tendibrae, nunc autem lux in domino. i N T. Quomodo Ioannes dicat,om/nis qui natus est ex deo no secit peccatum, quia semen eius in ipso manet e non potest peccare:cum econtra dicat, Si dixerimus quia peccatu no ha/bemusarosipsos seducimus. R E s p. Quod est hoc peccatum, nisi lac re contra mandatum,quae Christi dilectio uocatur. Nam non generalitersecudum omne peccatum est dictum, quia si omne peccatu intellexerimus, contrarium erit huic sententiae quae dicit, Si dixerimus quia peccatum non

habemusaiosipsos seducimus. Ergo quod dicit, Qui navis est ex deo,non secit peccatum, id est non habet in fratrem odium alta potest peccare, quia non secit coua dilectionem.Hoc autem quod dicit,Si dixerimus quia ' catum non habemus,de generalibus peccatis licet intelligi.iN T. Quomodo Apostolus dicat, Timor non est in charitate, sed persecta charitas seras mittit timorem: dc econtra Pselmista, Timor domini Ostias permanet. R E s P. Quomodo persecta charitas seras mittit ii, morem,si timor domini castus permanet in seculum seculi: Est ergo timotseruilisaest de timor castus: timor seruilis est, ne patiaris poenam: timor cvistus, ne amittas iustitia. Ergo quod Apostolus dixit. de seruili timore egit. Quod autem Psalmista loquitur,de casto illo timore, quo in aeternum d mino copulabimur,sentiendum est. I N T. Cum Ioannes apostolus in Epistola sua dicat, Omnis qui nauis est ex deo, non peccatiquomodo Eseias ex uoce domini dicit, Filios genui de exaltaui,ipsi autem spreuerunt me: RES P. Sinon peccat qui ex deo nascitur, quomodo spreuerunt domipnum,qui ex ipso utis geniti memorantur. Unde apparet, quia melius est iuxta Hebraicam translationem legere, filios enutrivi, quam genui, ne ubdeatur illi dicto quod in Ioannis Epistola legitur esse contrarium, Omnis qui natus est ex deo, no peccat. Ergo si nati ex deo, quomodo peccare poetuerunt,cum omnis qui ex deo natus est peccare non possit.

is T. Cum in Actibus apostolorum scriptum fit,quod dominus post

resurrectionem suam quadraginta dies cum discipulis comoratus sit: qu modo tam contrarie eisdem discipulis in Evangelio idem dominus dicit. Ham sunt uerba quae locutus sum ad uos,cum adhuc essem uobis iam. REs p. Nes enim cum ipsis non erat, quibus praesens corporaliter ap/

220쪽

ET EPISTOLIs P AvLI A patebat sed tamen iam se esse cum ipsis denegat, a quorum mortali corpo/te carnis immortalitate distabat. i N T. Omnis homo mendax:cui repsponderi potest. Si omnis, de tu, sella. iam erit sententia quam mendax ipse protulistidii uero ipse non mendax, uera iam sententia non erit: quia inam tu uerax,non omnis homo cognoscitur mendax. R Esp. Sed no/tandum quid praemittitur. Ego dixi in excessu mentis meae. Per excessum ergo mentis etiam semetipsum traft, cum de hominis qualitate definiuiti ac si patenter dicacide sellitate omnium hominum inde ueram sententiam protuli , unde ego ipse super hominem sui: intantum uero de ipse mendax, inquantum homo:intantum autem omnino non mendax, inquantum preexcessum mentis super hominem. I N T. Apostolus qui Corinth is uiris gim minaturiquomodo ad Galatas scribit, ut cotiipiant delinquentem in biritu lenitatis. R Esp. Corinthii post peccatum non sentientes erro hrem suum molebant poenitetia cortis, inde eis uirgam minatur. Vbi uero peccator intelligens uulnus suum,tradit medico te curandum, ibi no est uirga necessa, ria, spiritus lenitatis., PINI s.

. ab edes gh ik ABCDEFG Omnes sunt

Temiones, praeter k Duranionem, ec G Quatemionem.

SEARCH

MENU NAVIGATION