Gerardi van Swieten ... Commentaria in Hermanni Boerhaave Aphorismos de cognoscendis et curandis morbis. Tomus primus decimus

발행: 1745년

분량: 390페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

361쪽

gaudent e formula talis decocti in Materia Medica ad hune numerum sabetur. In omnibus ergo his tantum est indaganda via , per quam expulsionem materiae morbosae natura molitur: ubi enim hoc rite constitit , nulla amisplius superest in cura dissicultas, uti sequenti axiomate, cuius alia occasione in Commentariis q. 6os. I S. memini, docuit Hippocrarer cen, dicens rLuae ducere oportet , ducenda sunt , quo maximo verga/ natura per

loca conferentia.

S. 8s I inflammatio recens magna , sicca, in corpore r O busto, paulo ante sano, exercitato , deprehenditur per signa 8as. 8a 6. , statim recurrendum , I. Ad citam , larissam , pro gradu mali moderandam, aut repetendam missionem sanguinis, ut moIes crassi minuatur, & diluentibus spatium concedatur . a. Ad balnea vaporis emollientis, pulmonibus assiduo , reliquo corpori saepe applicanda. 3. Ad decocta diluentia , resel ventia, emollientia, laxantia, antiphlogistica, nitrosa, anodyna, parva copia, continenter repetenda, calidissima serbenda . 4. Al

clysmata hiandissima antiphlogistica. s. Ad vidium tenuissimum ex succis antiphlogisticis.

Hactenus consideravimus , quid agendum sit, dum in benignam resolutionem tendit peripneumonia ; vel ubi materia morbosa soluta k mobilis reddita , inepta tamen ut cum sanis humoribus fluat absque turbatione aequabilis circulationis , per sputa , alvum, urinas exit de corpore . Sequitur iam , ut Uideamus, quaenam requirantur , dum idem morbus neque sponte resolyitur , neque signa tamen docent, mobilem iam redditam esse materiam , 2 ad exitum disponi. Λdest inflammatici, quae ergo omnes exitus inflammationis habere poterit: cum autem in vitali viscere haereat malum , sola illa curatio, uae resolvendo fit, optanda foret , cum periculosa admodum hic suppuratioit, gangraena semper sere lethalis , scirrsus dissicillima mala relinquat. χpraeter haec omnia pulmonis fiamma ad vitam necessitas faciat, ut ingravescente morbo suffocentur aegri, antequam inflammatio in suppurationem abire possit. Quantam essicaciam habeat misso sanguinis in curatione inflammatioris. antea demonstratum fuit; unde M in hoc casu merito commendatur . Interim tamen notandum est , non in omni peripneumonia , neque omni tempore hujus morbi, illam conducere . Monitum fuit in Commentariis l. 848. circa finem , omnes sere morbos lethales paulo ante mortem sacere peripneumoniam rfacile autem patet, in tali casu fractis jam viribus , Ω pauculo adhuc sanguinis per vasa moto, venae sectionem necessario mortem accelerare debere ;cum sic tollatur illud, quod debilem vitam adhuc continuat . unde pruden

362쪽

tissime monuit Aegineta frὶ, sanguinis detractionem vitandam esse in illis, qui

ex aliis morbis in peripneumoniam delapsi sunt ι maxime si iam diu aegrotaverint, vel si in horum morborum initio jam venae sectio suerit instituta . Idem verum est, si jam eo usque invaluerit morbus, ut extrema frigida, pulsus debilis , celer 2 intermittens , doceant, pulmonem immeabili sanguine adeo insarctum esse , ut tenuissimam tantum partem , 2 exigua quidem copia , in cor sinistrum transmittere possit. Hinc intelligitur, quare in textu dicatur rSi inflammatio recens, magna , sicca , in corpore robusto, paulo ante sano, exercitato deprehenditur . Sicca autem dicitur peripneumonia , dum vel nulla omnino Prodeunt sputa, vel tantum talia, quae solum mucum, pulmonis bronchia lubricantem , tussi abrasum habent, nihil autem continent materiae morbosae solitiae 2 hac via eXcretae, qualia erant illa sputa, de quihus j. 83o. a. dictum suit ; tunc enim a venae sectione abstinenclum esse , probatum fuit. Citam autem y largam sanguinis evacuationem periculosius ille morbus p stulat; cum subitae suffocationis periculum hie immineat, adeoque 2 valida, morbique atrocitati paria, & matura subsidia requirat , uti optime Aretaeus f) monuit. Ad animi deliquium autem sanguinis missionem instituendam noluit t ), metuens , ne sutacationis periciliam inde augeatur , neque absque ratione . Verum quidem est, laNam Venae sectionem , ad animi deliquium usque lactam , efficacissimum in lanandis inflammationibus remedium esse, dum, omni impetu vitalis liquidi urgente loca obstructa sublato, vasa contracta repellunt obstruentes moleculas versus latiora loca svide l. Wo.): sed in Commentariis l. 84 . probatum fuit, valvulas in cordis dextri orificio arteriose locatas impedire retropradum illum sanguinis in arteria pulmonali motum , dum animi deliquium instat, vel iam adest , adeoque vix quid boni inde exspectari poterit. Interim , dum animi deliquium patiuntur aegri, cessat cordis motus , adeoque omnia stagnant in pulmonis vasis simulque , stigore constrictis partibus extremis, Venosus aiFuis in sinu Venae cavae , dextra auricula , v cavo cordis dextri colligitur, stapnat, ad concretionem disponitur , imo saepe iam floccias polyposios colligit ἔ unde paulo post , dum ex hoc deliquio resuscitantur homines , sanguis ille jam concrescens sese eer pulmonem , in plurimis locis obstructum , pelletur: adeoque patet, periculum

esse, ne inde morbus augeatur . Videmus enim homines , a quacunque cai

se in animi deliquium lapsos , dum reviviscunt, angi, suspiria ducere, M

de pectoris oppressione conqueri, donec pulmonis & Uasorum actione iterum divisae fuerint, quae jam adunari coeperant, sanguinis moleculae , sicque restituatur liber sanguinis per Vasa motus . Praestat ergo, ut decumbenti aegro in lecto mittatur sanguis έ sic enim minus periculum est, ne in syncopen delabaturr larga quidem satis copiaia ex amplo Vulnere , neque tamen ad summam debilitatem usque , potiusque repetatur postea , si opus fuerit . Unde Ametaeus su) , licet ex utraque manu simal sanguinem mittendum commendaret, monuit, ilico supprimendum esse sanguinem , si respiratio melior reddita pulmonem levari docuerit 3

atque cr) Lib. Ill.eap. 3 o. pag. o. I) De Curat. Morbor. utor.Lib. II. cap. .pag. 94.

363쪽

atque denuo postea mittendum, si symptomatum augmentum illud indicaverit .' G3mpescetur sic per venae semonem nimia circulationis velocitas: minuetur moles liquidi movendi per pulmonem , tolletur crassior pars, rubra nempe venae sectio enim tantum locum habet, ut dictum fuit, dum nondum penitus insarctus pulmo est 3 3 simulque depletis vasis spatium concedetur diluentibus , sorma balnei, cladi natis , potus &c. assumendis . Si enim a fau-guine morbi ea ne provenerint , eas sollit venae sectio. Si vero pituita , seu spuma , seu quaevis alia humiditas tame elat, venarum inanitiones ampliorem pulmonis locum faciunt ad respi sionis transitum sM . Si minus tuta videretur venae sectio, cucurbitulis applicatis cum scarificatione tantum sanguinis educibussit Aedineta θὶ, quantum vires patiuntur . Sed & cucurbitas absque scarincatione Iaudat , dorso, praecordiis, pectori applicatas , monetque , semper aliquid levaminis pulmoni conciliari, si in quamcunque etiam corporis partem derivarentur hoc modo humores : ab omni enim parte impugnandum esse periculosum hunc morbum voluit, & summo quidem jure et unde 2 extremorum deligationem , qua pressis Uenis sanguinis Sehumorum maior copia in artubus retinetur, commendavit ca) . a. De his ad g. 8so. dictum fuit. Laxantur enim per balnea VapDris pulmonis vasa , ut facilius transmittere possint humores. Dumque toti corpori similia applicantur, flaccescunt omnes partes , & maiorem copiam humorum retinent, quod hic requiritur . Praeterea sanus etiam 2 robustus homo continua balnei vaporis applicatione sic debilitari poterit, ut langueat totus, ademque poterunt in hoc morbo per eadem pro lubitu vires vitae sic minui, ut nullum periculum sit, ne immeabilis sanguis profundius in vas um pulmonalium angustias adigatur , quod multum ad curationem facit. Simul etiam aqua eodem tempore se Venis bibulis cutis insinuat, sicque optime diluitur sanguis. Solebant & Veteres Medici non tantum χUere pectoris externam cutim, verum etiam acrioribus applicatis irritarer Ita Celsias sb) in cura hujus mor-hi dicit r Prodes oriam impositus super pectus Di bene contritus , cum ceratomisus ; quia leviter cutem erodiι, eoque i erum materiae, qua pulmo vexatur . evocat. Similia & Aretaeus e)Iaudavit. 3. Similia requiruntur medicamenta ac in Commentariis q. 8ς o. laudata suerunt. In cura autem inflammationis pariter de omnibus his actum fuit . Λdduntur lenissima anodyna, uti v. g. flores papaveris rhoeados, vel syru-pus ex horum succo paratus , ut nimius febris impetus , si adsit, compescatur s vide q. 6io.), 2 blandus concilietur somnus , quod ab Aretaeo d laudatur ; simul etiam his molesta tussis lenitur. Narcotica autem δc stupefacientia nocerent potius , imprimis dum in vigore hic morbus est ue aegri enim his usi anxietatem illam impediti sanguinis per pulmones transitus comitems vide l. 63i.), minus perci rent, & suffocationis periculum incurrerent; dum vigiles erecto in lecto situ , & valido respirationis molimine obluctan

ta, Ibidem. I Lib. III. cap. pag. 4 . versa.

ea Dc Curat. Morb. Acutor. Lib. II. cap. I. pag. yr. cd Ibidem.

364쪽

tur , quantum possunt. Parva autem copia simul sumuntur , ne laratori haustu distentus ventriculus anxietatem augeat, neque subito ingestis lus , aucta humorum copia , nimis gravetur insarctus pulmo. Frequens autem similium assumtio facile compensabit quantitatis desectum. Calidissima autem sorbentur , quia per calorem augetur Vis diluens aquae simulque eadem opera, dum per oesophagum transeunt , blando calore foventur vicinae partes . An autem sperari potest, dum similia medicamenta parca simul copia sorbentur , partem illorum direm per asperam arteriam in pulmonem venire

posse r Ita credidit renocrates se . Dicit enim, potum quidem degluti tum affatim in stomachiam transire , sed videtur simul in illa opinione suisse , pa tem quandam deglutiti liquidi sensim delabi posse per glottidem 3e secundum

latera asperae arteriae decurrere. Directo autem hoc prohavit experimento sequenti: Si quis enim aquam , Uano aut minio inquinatam , potandam dedeis Vit admodum sitienti sanimali) maxime vero fui choe enim nnimal neque euis ram adbibet neque mundisiem amat), Zoinde adhue bibenti jugulum feeuerit, hune potu eoAratum reperiet. Verum addit, non cuiuisis esse hoc experimentum facere. Galenus pariter in eadem opinione suith nempe, naturaliter aliquid de potu in aseeram arteriam Uenire; M uti aqua iuxta murum descendit, sic sensim dilabi, tuncque tussim non moWere. Si autem quid non secundum latera a erae arteriae decurreret, sed in mediam spiritus viam in id.rat , tunc statim tussim excitari s f . unde etiam ad ulcera asperae aristeriae remedium a supino homine sensim deglutiendum commendavit. Experimentum autem illud Hinoeratis a Celeberrimo Meo cum successu institutum fuisse legitur sil). Levamen a linctibus emollientibus in tussi ab exasperatione harum partium illud confirmare videtur. Tamen negari nequit, parcam tantum copiam ingesti liquidi hac via transire posse, adeoque non multum boni inde exspectari posse . Praeterea admodum probabile videtur, non semper liquidorum deglutitorum partem ingredi, nam vinum, acetum lic. impune potantur ἔ cum minima horum guttula in tracheam dilabens tussim summam excitaret sua aerimonia. 4. Qitantum usum habeant clysmata in sedandri nimio labrili impetu , ad g. 6io. dictum fuit, unde & hoc respectu locum habere poterunt, cum ad benignam inflammationis resolutionem requiratur sedatus humorum motus s vide g. 386. l. Tanti fecit clysmata Aretaeus s h), ut illa substituerit venae sectioni, si aliquod impedimentum prohiberet, ne illa in hoc morbo institui posset. Acriora quidem commendaUit clysmata ,. quia quarumcunque partium corporis irritationem utilem credebat in periculoso hoc morbo rsiissiciet tamen blandis monim antiphlogisticorum usus, ut V. g. mellis unciae binae, cum nitri media drachma M decem unciis decocti hordei cum indicatio Curatoria non requirat , ut per alvum sit ucantur liquida ι sed p tius, ut per omnes corporis vias talia subministrentur sanguini, quae illum diluere , & inflammatoriam spissitudinem resolvere, valent. In anum autem inje-

. In Libro de Corde Charier. Tom. IV. pag. 26'. f) Galen. Lib. IV. Method. Med. cap. v. Charteris Tom. T. pag. IBI. g Academ . des Sciences l' An I oo. Mem. pag. 3Io. dans les notes letire e. h De curat. Morb. Acutor. Lib. II. cap. I. pag. y4.

365쪽

injecta liquida venis resorberi 2 sanguini misceri e . in Commentariis psis. probatum suu ἔ atque ibi datae fuerunt cautelae, quae in horum applicatione observari debent. Quinam victus in hoc casu conπeniat, ad i. 8so. dictum fuit. Le tioris enim vel copiosioris chyli molestiam pulmo ilico sentit etiam sanus ;longe magis ergo . si morbus fuerit. Decoctum oryzae, hordei, aUenae , panis , cum meiae , rob sambuci A & similibus, omni scopo hic satisfacit. Radicum scoretonerae , tragopogonis, chondrillae &c. decocta similem usum praestant; de quorum emcacia in solvendo viscido febrili ad 4. 614. dictum fuit. Leve autem 2 dilutum nutrimentum in hoc casu sussicit , cum morbus, si hoc modo sanari possit, nunquam in longum tempus excur

rat.

I. inflammatio magna, cum febre, ct reliquis 4 mpto o matibus validioribus duravit ultra triduum , &signa adsint inflammationis iam in stippurationem tendentis 833. 83 4 semper multum discriminis adest, quamvis diutius jam

excurret morbus, & spatium dabit curationi: tum I. Venae sectione nulla , vel, si aliquid urget, parca utendum. a. Victu leni, sed paululum incrassante, & ex maturantibus conseino, utendum. 3, Balneis pulmonicis, emollientibus, maturantibusque utendum

ad quintum ab inchoato malo diem. 4. Die quinto & sexto iisdem utendum, additis sorbitionibus tussim moventibus leniter, simul que replentibus . ut septimo sorte die locus levari queat pure cocto,

vasis attenuatis, vita sustentata.

sola illa curatio peripneumoniae, quae fit per resolutionem, aut citam excretionem materiae morbosiae solutae 2 mobilis redditae t vide I. 8ῖο.) , tuta est. Verum non semper illa obtineri poterit , sive non satis cito idonea medela adhibita fuerit, sive ex sua indole pertinacior morbus obstiterit. In inter reliquos autem inflammationis exitus optimus ille est, qui in suppurationem tendit. Quaenam signa sint peri eumoniae in suppurationem Ue gentis , paragraphis hic citatis explicatum miti atque in Commentariis q. 833. a. demonstratum fuit, resolutionem exsperuri non posse , si ad quartum diem usque febris , 2 reliqua symptomata, valida permanserint. Licet autem benigna suppuratio in aliis corporis locis, ad quae manibus accessus datur, plerumque satis commode curari possit; in vitali tamen hoc viscere nata vomica purulenta semper multum discriminis habebit; cum rus,i a talis Uomica in pectoris cavum pus effundere possit, 2 empyema lethale saeere ἔ Vel totam sanguinis massam purulenta cacochymia sic inficere , ut lanella s quatur phthisis. Nec minus periculum imminet, ne abscessus, mole quotidie auctus , vicina vasa adhuc libera comprimens suffocet aeῖrum , anteruam maturatio persecta, A maturi abscessus ruptura fiat, uti ad *. 836. ictum fuit. Omni ergo ope nitendum est, ut quam ocyssime fiat maturatio

366쪽

tio ; 2 deinde maturatione lacta collectum pus citissime educatur. Quaenam autem in hoc casu observanda sint, ex sequentibus patebit. 1. Ubi de abscessu , inflammationem sequente, agebatur U2. 2 seque

tibus , constitit, ad maturationem crudi inflammatorii.conducere paulo maj rem motum 2 in parte affecta M in toto corpore 3 tali moderamine tamen , ut nec nimis citatus motus subito rumpat vascula tenerrima , sicque gangraenam loco suppurationis producat ε neque nimis torpens non Valeat leparare extremos vasculorum inflammatorum fines , 2 in bonum pus cum h moribus effusis convertere. Non ergo conducet in hoc morbi stadio famguinis missio, cum vires debilitet, adeoque maturationem retardet. Si autem summa pectoris oppressio i Ilam etiam hoc tempore poscere videtur , vel nimis impetuosa febris compesci debet, parca sufficiet, & tali tantum c pia , quae levandis symptomatibus & justo febris moderamini satis est, non

ultra .

2. Loco externo corporis suppurando applicantur mollissima cataplasmata ex farinosis 2 emollientibus herbis parata , ut cita fiat maturatio . Ob hanc causam oportet curare , ut alimenta talia ingerantur , quae similes d tes habent, ut chylus inde paratus , ad pulmonem delatus, emolliente & m turante vi praeditus, suppurationem promoveat. V erum quidem est , lemtiorian utcunque ex talisius parari chylum , adeoque periculum fore, ne inde augeantur pulmonis angustiae r tali autem cum cautela haec danda sunt, ut nec nimis glutinosa sint, neque nimia eopia simul sumta pulmonem gravare possint. ob hanc rem Hippocrates si) quarto , quinto , 2 sexto die sorbitiones pingues commendat, quia ad sputum per superiora exscreandum conserunt. Sorbitiones multas, ptisanae cremorem coctum cum melle, aquam imitam dic. laudat alibi s In Materia Medica ad hunc numerum habentur praecipua, qtiae in hoc morbi statu conducunt. 3. ri, dum maturus abscessus er , conciliari debebit exitus , 2 quiadem quam citissime , ne mora acrius factum erodat teneram pulmonis sa9ricam . Sola autem haec via tuta erit, per quam in cava aerea pulmonis pus rumpit ue cum aliter in cauum thoracis , vel mediastini dilatata vacua video. 836. ὶ decidet, lethali sere semper cum ementu. Oportebit ergo , statim ac signa suppurationis inceptae apparent, besneo Uaporis , una cum Gre inspirato hausto, sic emollire totam aeream pulmonis superficiem . ut liberrime huc versus ire possit collectum pus 3 simulque eadem opera efficitur . ut citius Se lacilius rumpi possit membrana pus lactum contineris . Solius aquaec dentis vapor hic sufficit, emollientium enim herbarum enicacia non consin t in volatili adeo parte, ut una cum hoc vapore ascendere possit ψ unde ab iliis non moltum boni exspectatur , licet tamen saepe diis utantur Medici, ne retaredii simplicitas aegris Se adstantibus contemtum pariat. In omnibus autem illis pergendum est , ad quintum usque diem ab inchoato malo . Simiae iam apyrct ex dictis , pleraque remedia , quae praecedenti paragrapho ad resolutionis curam laudata suerunt , etiam disponere morbum ad benignam

suppurationem, si resolutio obtineri nequeat.

367쪽

. Simul ac spes est,crudum inflammatorium in pus coctum δe bonum conversum esse, quantocyus exitus ipsi conciliari debet: pergitur hinc in iisdem, sed simul arte excitatur tussis , ut sic agitato pulmone rumpatur abscessus . Acetum cum melle , oxymel dictum in ollicinis, si calidum lumatur vel f tum , vel decocta emolliente dilutum , uti etiam vinum calidum, tussim excitare solet , plerumque satis validam, qua concussus pulmo saepe sic agitatur, ut crepet vomica, & collectum pus per sputa repurgetur . Formula talis in Materia Medica ad hunc numerum habetur, quae scillae , bulbi amarissimi. insusum in aceto recipit, quo remedio nullum habetur ellicacius ad pulm nem detergendum , unde tanti usus suit apud Veteres Medicos . omnibus his adhibitis sorte poterit levari locus pure cocto excreto , septimo die , quem insignem vim habere in criticis evacuationibus ante in Commentatariis β. τψ . probatum fuit . Non tamen semper hoc succedere illo tempore, patebit sequentibus paragraphis . Nisi enim cita maturatio lacta suerit, & in teries maturanda haeserit in tali pulmonis loco , ut facillime in bronchia exire

possit, longior temporis mora intercurrit, antequam rumpatur abscessus. Convenit interim omni artis molimine promovere crudi inflammatorii matur tionem , 2 maturati e acuationem ue aliter enim justus metus est , ne natus a scessus , collecto pure tumens , vicina vasa comprimat, sicque novam inflammationem producat; quae pariter suppurata novum abscessum faciet, vel primris molem augebit. Unde sequentia Himerates sh monuit: Si peripneumonia correptus non fuerit purgatus in diebus priseipibus , sed sputώm ω pituita in

pulmone remaneant , suppuratus M. qui se e risim euratus fuerit, plerum. que effugis . Si vero neglectum relinquatur . quod in pulmone es, eorrumpiatur ι quo incumbente ac putrescente ulceratur pulmo er pus eoiligis, neque amplius intro ad se satu dignum alimentum frahit, neque ab eo quidquam

fumum repurgatur , sed eum offocatur , tum semper disseilius L rar . respirando sertit, indeque a superiore pectore respirat 3 tandem vero sputis

obturatur, ac moritur .

I. 81 6. signa docent . factam esse in pulmone abscessumo 8iso acceleranda eius disruptio in asperam arteriam , eaque iacta, depuratio subita & tuta ulcerosi loci.

Primis duabus vel tribus septimanis peri eumoniae in sup rationem Uergentis ψ vel jam suppuratae , spes est , collectam materiam sensim per sputa evacuari, R depuratum puImonem consolidari sacile posse r illo enim tempore nondum profunde in substantiam pulmonis tale ulcus penetravit . unde etiam inter tigna suturae suppurationis q. 833.I. numerabatur , si criticis diebus ad decimum quartum diem usque nulla suisset facta per sputa cocta evacuatio . unde Se Hippocrates de his agens sm) dixit: Haee autem eontingunt di

sus ut minimum quatuordecim , adsummum vero viginti er uno . Et ostere ore vehementer ιμ , ct simul eum t. repurgatur et primum quidem

368쪽

minus , non . Nono decimo die aliquantum cum virore pallescens er subcruenitim: auodecimo ad decimum quartum diem inque copiosum puru-μηtum . Ubi vero illud tempus clapsum est, signaque , l. 8; s. enumerata, d cuerint suppuratum pulmonem esse , nullaque per sputa hactenus fit evacuatio, novimus, pus coli clam in masno satis sacco in ipsa pulmonis substantia haerere; quo rupto non sciatim per sputa, sed undatim prorumpere pus solet, qua doque cum suffocationis periculo, dum uno imputa pus in asperam arteriam se exonerat svide g. 836. 2.). Indicatio curatoria tunc jubet, accelerandam esse talis vomicae rupturam, ne pus diutius relictum corrumpat totum pulmonem. Post puris vero ι vacuationem requiritur ulceroti loci depuratio subita se tuta . Ω deimie consolidatio . Quibus autem haec obtineri possint, sequentibus paragraphis videbimus .

S. 8 17. tentatur, si, post multa alimenta mollia, sub-

I pinguia cum vino molli, pulmo, suppuratus 836.

ct praeparatus 8ys. vapore calido, clamore, tuiIi, excreatoriis, concussone in navi, Vel rhecla , agitatur .

Postquam constitit , Vomicam pure plenam in pulmone haerere, & balneis pulmonicis emollientibus ἔ.8ys.) sic laxatus suit 2 macerat is ruasi pulmo in parte aεrea, ut admodum probabile videatur, tumorem pura lentum huc versus vergere , 2 potius in illo loco, quam alibi rumpendum est e, tunc tentatur ejus ruptura . unicum, quini ars hic habet, est pulmonis conculso, quocunque demum modo fiat. ut autem eo melius succedat ruptura , prius alimenta mollia 2 pinguia assumuntur majori copia , ut plenus V turgens ventriculus di 'phragma sursum premat, & pulmonem comprimat , simulque copiosus chylus& pinguior pulmonem gravet: quo enim magis tenduntur omnia hoc tempore in pulmone , eo citior rupturae spes erit. Risu autem valido, clamore, tussi vapore aceti vel Uini caligi excitata , vomituque , palmo tunc agitetur , Vel aeger in rheda velociter per strata lapidea vehatur , aut etiam in navi et solet saepe tunc rumpi Vomica, 2 magno cum impetu pus exire . Verum quidem est, periculum adesse , ne subito in asperam arteriam erumpens pus suffocet aegrum vel Se alio in loco rupto abscessu in caUum pectoris dilabatur . sed hoe υitari nequit, 2 quo diutius manebit ille locus clausus , eo maius erit idem discrimen i 2 praeterea dum iam extenuatis-decumbentibus pus erumpit, non multum inde levantur , sed pereunt cu). Quamvis autem haec omnia tentari posLnt saepius , si prima vice non sequeretur ruptura, optimum tameta est illa adhibere, clum signa docent, vomicam iam iam rumpendam esse. Vario tempore vomicas tales rumpi monuit Hippocrates so); Plurimas quidem viaggmo die, alias trigesimo, alias quadragesimo, alias adsexaginta dies pervenire ι addiditque sp), a principio supparationis inceptae tempus ruptionis suturae numerari debere: acleoque praestaret. Omnia haec tentare circa haee tempora . Praeterea aliis in locis signa quaedam dedit, quae docent, piilmonis absces- ω γ Πῖpp. de Morbis Lib. I. cap. . Charier. Tom.VII. Pavs I. co In Prois gnosticis uter. m.VIu.Pag.64s. cp Ibidem. Diqitigod by Corale

369쪽

ab essum iam minitari rupturam . Primum indicium est plenitudo pectoris.

Ex pulmonis suppuratione, cy circa ventrem interdum ah elaviculam dolores.

eum anxietate sertere, designat outi eopiam in pulmone sq): si haec adsint ergo , novimus sic tendi omnia , ut jam jam raptura exspectanda sit. Λlio autem in loco plura collegit D), quae huc spectante At ex his, quae celerius aut sardius rumpuntur, bis eumfere oportet: si dolor quidem per initia oriatur, in spirandi di cultas ct ros , sputatio perseverans ad vigesimum diem

obtineat, exspectare ruptionem oportet, vel etiam prius . Si vero quietior HAEAr , er caetera omnia fecundum rationem. isis exspectare ruptionem ρυ ε-rius. Meuge autem es, dolorem , ct spiraudi di ultatem , insputationem oboriri ante puris eruptionem. His signis monitus Medicus determinata facile poterit illud tempus, quo conducet varia haec artis molimina adhibere, ut latens in pulmone vomica rumpatur. Pluribus apud Hippocratem locis probari poterit,quod ad rupturam ablinessus pulmonalis tentaverit similia. Ita,dum de pulmonis tubercuti agit, videtur vomitorio usus suisse , ut validis v mendi concussibus pus erumperet. Sic enim habet: stu si morbo liberatiam: pnoea prehendat, dum ad Deum erectum pergit, aut alias risinat, purstans Zato , a quo alvus infrior non mmeatur. Et si una eum vomitu pus sequatur,

sone pus fuerit album , in eo fibrae subcruentae fuerint, effugit; si verotividum, cum virore pallidum re graveolens, moritur. Λlibi autem se decimo die, a quo ex peripneumonia purulentus lactus sirit aeger, ari radicem cum salis grano, A mellis parum o aqua Ze oleo , extram prius lingua , insundi iussit, dein humerum concuti, ut pus erumpat. Si non succes erit, cycla- . minis 2 ciborum acrium succum cum lasere &c. similiter applicabat: irrito eventu raphani corticem cum aeris flore adhibuit oleo diluta. Si nequidem his pus prodiret, testas ignitas injiciebat mixturae ex partibus aequalibus Uini

Tornii, lactis bubuli aut caprini, 2 succi sit, 2 per fistulam hunc vaporem

attrahi jussit. Patet autem satis, ab omnibus his validam tussim excitari debere , a qua rumpi poterit abscessus . Rupto autem quamvis abscessa , dubius adhuc morbi exitus erit e suppuratio enim haeret in riscere Uitali, aeri exeolito, k omni vitae momento assidue moto. Unde nequidem in tali casu , ubi omnia ad curae selicitatem videbantur conspirare, de aegrorum salute certo pronunciare audebat Hippocrater tu . Sic autem habet et Et si quidem quam citi e maturuerit , eruperit, Oser

fum vergat pus, ac totum exspuatur. εχ cavum, in quo pus. concidat, ac resi e tur, prorsus fanus evadit Si vero quam eiti e ruptum fuerit, maturu

rit , ac repurgatum fuerit, neque tσmere penitur resiceari posse, sed usum tu-bstreuiam ex se pus effundat, pernicissum id es &c. Ex quiuiis apparet, quod dissicultatem curae ulceris aperti pulmnis satis agnoverit. Praeterea seniores ,

si ex peripneumonicis morbis suppurati lacti fuerint, magis interire, ex reliquis vero suppurationibus juniores potius mori, alibi sx monuit. Reliqua autem sZ κ a quae

370쪽

quae ad Prognosin fausti vel infausti eventus in hoc casu spectant, in Commentariis q. Ss6. dicta suerunt.

b. 8. QImul ac dein signa edocuerint, a possema ruptum esse, utendum victu lacteo, vegetabili lenissimo, nec facile rutrescente, tum de die aperientibus, detersi vis , vesperi levibus optatis; vaporibus emollientibus ς equitatione, vel vectione in

Apostinia pulmonis ruptum esse , sic ut in tracheam se evacuaverit, certo novimus ex sputis purulentis eductis, 2 leUamine pectoris ι adeoque de haere nullum duDium esse poterit . ubi ergo hoc constitit, scimus, in pulmone haerere cavum saccum , qui antea pure plenus suit, nunc collapsus of Uacuus t ex illis autem , quae in capituis de Abscessu dicta suerunt, constat, parietes cavi talis sacci, pure diu contento maceratos , sordidos esse 2 se nia

morti. is υasorum maceratorum extremis obstitos undique ι un d sanationem

requiritur , uti l. a. dictum fuit , mundatio illius cavi, ut Mi conditionem puri vulneris reducantur, sicque iterum ad se mutuo accrescere possint , cavinujus latera . In abscessit, is apertis partium externarum cori ori raria a

plicare possimus , prout sensibus explorati loci conditio diversa V stulat: ν tum hic nihil adhiberi poterit, nisi quod forma halitus una cum a re ins 7rato potest attrahi, vel una cum sanguine per pulmonis vasa pellitur. Cum autem chylus , ingestorum dotes saepe diu retinens , sanguinein ingressis statim per pulmones transire debeat, maxime cavendum est , ne talia assumantur, ex quibus paratus chylus acrior irritare posset ulcerosum pulmonis locum , novamque inflammationem producere ; sicque augere suppurationem , quam sensim potius minuendam indicatio jubet. Lac animalium, solis vegetabilibus viventium , pulcherrimum hic dat alimentum ὀc remedium simul. In animalis sani enim cor re praeparatum jam habet talia in se , unde restaurari emunt optime illa, quae de corpore perierant . sive per morbos praegretas , si e per sanitatis ipsius actiones et unde in debilibus corporibus tanti usus est. uti alia occasione in Commentariis 28. dictum fuit. Verum blan la Vis graminei succi, quo animalium lac dives est . optimum detergens hic dat, ad depurandum pulmonis ulcus. unde non sine ratione Medici antiqui uti Gatrinus sy monet, existimaverunt , Ulcus in tulmone bibenter posse fisari, sto iactis usu , duntaxat antequam magnum illud ac callosum faIum fuerit. Ita ὀe Aresaeus sa) de cura ulceris pulmonalis agens lactis dotes recensuit seque tibus: Lae vero assumtu suave, potu Deillimum , nutritu olidum . qualibet esca a pueritia fumiliarius es. Praeterea visui eo re deuctabile.

medicamen arteriam non asperans, guttur laevigans, ad eliciendam Aituita Deilem 6piritum reddens, inferiorem exitum lubricum es iens .ulceribur diata

subsediam. quoisbes alio benignius es . Si enim quis multum lactis potet, nullo

SEARCH

MENU NAVIGATION