Tractatus de morbis mulierum, in quo solida theoria, praxi certiori & experientiis, comprobata complectitur. Accedit Catalogus cronologicus medicorum, quorum scripta de iis morbis extant. Auctore Joanne Astruc ... Gallico sermone conscriptus nunc Lat

발행: 1767년

분량: 331페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

231쪽

vi INDEX CAPITUM.

f. II. suando infans volaum pedem aut pedem cum geru offert r Cas. III. Ouaedo infara digitos pedum praemittit sursum obversu , quod indieat, faciem pariter ex eadem parte esse oleter iam , . p. III. De partia , ubi imans manus, scopulas aut cubitoI praesem at, ibid. Cas. I. svanda in 'a manus praemittu, ibido Cas. II. svando in vi cubitos ureri , Cas. III. equando insani humeros praevet, ibid. Cap. IV. De partubus , ubi infans gretia, vatesque in exitu praebra, ibM Cas. I. Ouando infans genu prodarit ibido Cas. II. Pura A cfans nates praemIttit, p. U. De partu , ubi itfans dorsum propellit, sis Cap. VI. De partv , ubi infans abdomen praesentat, ibido

LIBER QUARTU.

De Partu laborioso , & difficili.

Cap. I. De partu dis eis, Ore laborioso ex parte matris, Q. t. I. De dis evitate , quae venit ex obliquitate matrieis, ibido Cas. II. De difficultate, quae venit ex debilitate matricis, q8. Cas. III. De visi ustate, quae oritur ex vitio oriseii matruis , did Cas. IU. De discultate , quae ex vagina deridat in s. U. Di multas , quae venit ex parte pelvis , SQ. f. VI. Dii ultas ex parte corcoegit, IZ. Cap. Il. De partu laborioso , O, d se ii ex parte infantis , ibid-Cas. I. Dissic stas ex magnitudine eapitis iv antis, ibid. Cas. II. Difficultas ex hydrepe infamis, 33 Cas. III. Dii ultas ex formitate iefantis , 3 Cas. IU. De difficultate, quae oritur ex ebus ratibus in titero existentibus, Sy- p. III. De partu laborioso , dispelli ex parte seeundinarum , ibid. Cas. I. Discultas ex poetnta Atum in exitu aueleeedente , dum primo se offert . ibido Cas. II. DF euitar ex pluerata pia exitum insutis in utero diu supersite, yc.

s. III. Die ultas ex funi euto umbilieali ante saetum erumpe re,. Sp. s. IV. De difficultate, quae a seeandinis procedit, IL, Cap. IU. De partu laborioso, is, disella ob eausas simpliciter asidentales, ibid-. s. I. De ae fultate , quam abortus in eit , ibid. Art. I. siuid praestare debeat obstetrix , quando gravida mulier proximum permtime se at abortum se SP, Art. II. sid praestare debeat obstetrix , quando abortus amplius impediri nequit ,. aut continens persistit ibido Art. III. suid praestare debeat ob etiam advocata in promeato abortu - 61 Cas. II. De difficultate , quam mortuus faetus seu, 62Art. I. De extractione infantis mortui, ist-Art. II. DI extractione capitis infantis in auro saepe stitis, Cas. III. Discultas ab eruptione mota , 6S-LD

232쪽

, INDEX CAPITUM. vli

LIBER QUINTUS

Symplomata teterrima , quae interdum partus subsequuntur.

p. II. De Obversione marraeis , po. p. III. De met.bus eo duc aes uteri in partu , Ti. p. IU. De Ruptura matrieis, 22. p. U. De ruptura perinaei , 23. Cap. VI. De OperatI ne Caesarea, Art. I. De mediis opus Casareum perfundi, Ty.Art. Il. Observationes Hrea huiusmoda operationem, Issi Cap. VII. Animadueersiones errea munia Obstetricum, do. Art. I. Ouid praestare debeant in partubus elan Finis, aris Art. II. De sollieitudine, qua debeat obstetrices hortari parieates , ut me femunera impleant , eum vita periesitari videantur, 3 Art. III. Pari ratura debent obstetraees curare , ut infante/ vita periclitanter

baptirent, ibid. Dee o D.ctorum sorbanae Hrea vatiditatem Baptismi per iniectio ens e lati , 82. Respondetur Epistolae DD. F. E. eirea regimeo Adami, i , Eua rispectu prim

rum Natorum, , ε

I. Solutio. ib. II. Solutio. ES. III. Solutio. ib. IU. Solutio. . rum . v. Solutita g8.

233쪽

NOI RI FORMATORI

Dello Studio di Padova.

AUendo vedulo per Ia sede di Revisione , ed ApprovaEione deI P. H. Filippo Rosa Lanhi Inquisitor General deI Santo Officio di veneEia .

vel Libro intitolato ara obstetraeia ad sua primi'ia redacta, tutiorem praximis e. A cetore Ioanne Aserve, ML non v estir cos 'almna contro Ia Santa Fe- de Cattolica , e parimente per Attestato det Metretario nostro , niente contro Principi, e buoni costumi , concedi amo Licenm a Niccolo HE-

ana, che posti ester stampato , osservando gli ordini in materia di Stampe , e presentando te solite copte alle Pubblitae Librarie di Venetia , e di Padova.

234쪽

HISTORIA CONTRACTA

ARTIS OBSTETRICIAE

Istoria Attis Obstetriciae nonnisi compendiaria esse potest, quia ad nonnullas redigitur notiones huc , illuc per Auctorum volumina dispersas, ex quibus excerpi, atque colligi debent. Sed quantum

vis compendiaria videatur , importat tamen , i. personas noste , . quae ipsam exercuerunt , a. progressus successivos, quibus perfecta est, g. & speciales tractatus circa hanc materiam exaratos, qui certo quodammodo Attem Obstetriciam a reliqua Chirurgia dilaeipserunt et ea erunt , quae infra sejunctim aggrediemur.

ARTICULUS PRIMUS.

se uidimn Artem obstetrietam exercuerint e

RS Obstetricia Mundo coaeva videtur. Quando Eva a Paradiso terrestri expulsa suos peperit infantes , auxilii indiga nisi ab Adamo adjuvari poterat; sed in diem increscente sobole mulieres sibi invicem auxiliatae sunt . donec earum quaepiam ad hoc opus incumbere sategerunt . nomenque Obstetricum, ut temporum primordia ferebant, susceperunt. I. Prima obstetrix , de qua sub hoc nomine verba reperiantur . fuisse via detur illa, quae secundo partui ca) Rachelis subvenit. Haec mulier ad parien tem exhilarandam praenuntiavit, insantem esse parituram e sed mater pariendo exspiravit. In Genesi de altera obstetrice verba fiunt occasione partus Thamar, (b quae geminos peperit I sed gloriosior obstetricum mentio fit in E xodo , Oo quando a Pharaone , qui AEgypto imperabat , iussae sunt Obstetriisces Semora, de Phua, ut Hebraearum Fartubus suppetias euntes, earum natos dolo suffocarenti a quo nefario scelere perpetrando exhorruerunt , ac proinde Dei favorem promeritae sunt. Eaedem mulieres auxiliatae sunt uxori Phinees . filii Heli, Pontificis Hebraeorum , (c occasione laboriosi partus, quem pata est , raptu Arcae, I morte conjugis, atque soceri sui. In omnibus hisce I ei, 'Oblle trice, seminino nomine Meja edet, appellantur. II. pud Graecos mulieres pariter pamibus subveniebant . Phanereta , S oratis mater , Obstetrix erat s Plato fuse ceo de Obstetricibus locutus est i . , de arte Ohmtr. A explia

235쪽

explicat ipse sumstiones, decernit munera Obstetricum, atque indicat ad n Ias spem re , connubia proponere , aut sortiri . Hippocrates cs de Obstetria cibus mentionem facit , aeque ac Aristoteles , ch Galenus , ceo de Aetius sU ; quinimo postremus crebro quandam Aspasiam citat, quae Obstetrix

fui ne videtur . Tandem Moschi onus' Auctor revera Graecus , non tamen ex priscis , ut

autumo , frequenter ipsas appellavid M, , , aut Istu, tiae. vi , quod Alammatina sonat .

III. Minus vero Irrent usus Romanorum, qui Obstetrices plures habebant. Plauti enim , & Terentii Comoediar earum plura asterunc exempla . Apparet profecto , Obstetrices advocatas suis Ie ad parturientes feminas fovendas . I super Plinius pluries de Obstetricibus verba facit, Artis Canones enarrat, de

earum duas pluris fortaste habitas indicat, so Sotiram nempe , de ci) Salpam . Tandem apud Gruterum , fg Reinesium , (b ct Gamarem Bartholinum plures sepulcrales inscriptiones reperiuntur, in quibus Obstetricum memtio fit, quarum datinum nomen per st inscribitur, nempe opstris, quod comfirmat nomen ab ops opis , dc sto pro praesto derivare, quod significat mulierem, quae opem praestat.

IV. Idem usus perstitit in subversione Romani Imperii . Ammianus Maracellinus itaque testatur , Eusebiam , Imperatoris Constantii Magni Constantini Filii uxorem , invidam foecunditatis Helenae ejus viri Sororis , & Juliani apostatae uxoris , sibi animum captivasse Obstetricis , quae in partu ipsi auxiliari debebat , ut infantem necaret , funiculum arctius scindendo , quam

par erat, Praesecto plus quam convene, at umbit eo, Ammianus ait.

Circa illud tempus Medici cujusdam opus reserti potest, multifici de nomine pluries recusum , quod tamen Theodosio Prisciano tribuendum viderar. Ipsum VIII. a Christo Nato saeculo vixisse credendum est. Trium librorum, ex quibus opus constatur, tertium , quem Grnaeeea appellat , Salvinae dicat , juxta editionem Basileensem , aut ricturiae cuidam , juxta impressionem Tras-hurgensem , quae tamen nominum disterentia parvi interest , cum jam satis appareat, Prisciani opus Obstetrici dicatum fuisse. Tandem femina quadam , Tratula vocata, quae Saeculo XIlI. floruit , de quae Obstetrix fuisse videtur ex hujus Artis praeceptis , quae posteritati mandavit , Tractatum seorsim exegit , primum Obstetriciae Artis specialem habitum, Certum enim est, post illud tempus Nationes excultas mulieres tantum in partubus admisisse , quod satis femineis nominibus comprobatum vidimus apud Hebraeos, Graecos, de Latinos, adeo ut ex his idem deduci possit quoad

Europae etiam nostrae Nationes. Mulieres , quae parturientibus auxiliantur, partum fovent , de natos colligunt, vocantur apud Hispanos, Comad e , aut Partera : apud Italos, Comate,

aut Ledatriei ; apud Gallos , Matrones , aut Sagesvemmes ; apud Anglos . Mi vises; apud Germanos tandem, Nebais, en , ab hebeo , lever. In Britannia inferiori , ubi vetus lingua Celtarum adhuc subsistit , Obstetrices vocantur Mais egues , id est vi putant , Mama menageres . Omnia haec nomina , quae semiis

236쪽

ARPO ons TETRICrAE. Ffeminea sunt, satis comprobant, mulieres jugiter in partubus advocatas fuisse .. Non inficiabor tamen , in grandioribus Civitatibus Chirurgos fui ne , qui eum Atti Obstetriciae studuerint , in Iaboriosioribus casibus advocabamur ;quando infans. transversim utero erumpebat quando hydropicus , aut deso mis apparebat ; quando jam necatus exitum Petebat; quando elapso corro te caput in utero supererat , aut informis parturientis fabrica Chirurgi' manus poscebat &c., tunc Chirurgi erat parientem juvare instrumentorum ore, Quae

post Albucasim in Ambrosio Paraeo enumerantur . Sed cum huiusmodi casus rarissime contingerent, Obstetrices proinde in Artis suae possessione persistebant Certum itaque est, Mariam Theresiam Austriacam, sponsam Ludovici X lv nisi Obstetrices feminas in partubus adhibuisse , atque Reginae exemplo Magnatorum sponsas, reliquasque parturientes mulieres advocandi usum prosecuistas esse. Compertum habui, Chirurgos, Obstetriciam Artem, nisi anno 166s. primo sibi comparasse , occasione patius Dominae de Ia Ualliere . Cum esus enim multum interesset clam parere, advocavit Iulianum Clementem , magni rnominis Chirurgum , quem clanculum in cubiculuml duci jussit , ubi. parturiens obtecta facie Iectulo decumbebat & I ex ipse , ut narrant , C nopaeis latitans , secreto intererat . Partus feliciter evasit , & EI. Decembris Icos. infans prodiit, deinceps Ludovicus Burbonus nuncuratus, qui obiit diet x. Julii 1668. antequam legitimus recognosceretur. Chirurgus vero nuper indicatus pluries advocatus suit in partubus dirigendis huius Matronae , qui etsi minus arcani , aeque tamen feliciter evaserunt , ita ut & ille summam sibi comparaverit famam , de mulieres , Nobiles praesertim , libenter Chirurgos in his casibus poscerent. Cum vero Uirorum ministerium invaluisset , nomen Chirurgorum Obstetricantium , sive drare. a. heu sexcogitatum fuit ,' quod huic Chirurgorum classi aptarunt i citoque in reliquis regionibus usus , nomenque hujusmodi obtinuit , licet etiam ipsum vera naculae linguae nequaquam obsequeretur. Angli nihilo tamen' minus hujusmodi Chirurgos propria lingua appellavere , Mans Miduo es , videlicet homines:

Obstetricum mulierum munere fungentes.

Video profectio , mihi opponi posse auctoritatem Hygini , qui Tractatum

de fabulis edidit . Ipse enim , in fab. ET . sic asserit et , , veteres nunquam M Obstetrices feminas habui ste , ut parientes pro verecundia mori mallent , ,, quam auxilium virorum quaerere . Athenienses enim addit ipse , inhibu D runt mulieribus , & captivis Medicinam discere , nempe Artem, Obstetriadi, Ciam . Pubes tamen Virgo , Agnodisses vocata , cum hujus ediscendae artis studio flagraret, coma disiecta, virilem vestem induta, discipulorum turbae

M cujusdam Hieruphili ( qui cum eo haud confundi debet , qui paullo post

,, Hippocratem vixit quanquam eundem censuerint plures sese admiscuit .,,, Virgo istiusmodi deinceps parientium servitio se addixit, quam hominem

,, creditam continuo detrectarunt , perspectam Virginem lusenter exceperunt. Medici , Mosequitur auctor , videlicet Chirurgi obstetri inter , cum nun- . ,, quam advocarentur , Agnodissem accusarunt , Eunuchum esse , ut revera

H videbatur , cum glaber foret, ipsumque feminas allicere ; circa quod Are H pagus , quamvis Agnodisses mulierem se ostenderet , ipsam tamen damna-- vit ; verum mulieribus in subsidium damnatae supervenientibus , Iudices, , non modo sententiam revocarunt, sed etiam legem abrogarunt, ac proinde permiserunt mulieribus Medicinae studiis nempe Artis Obstetriciae:

M operam dare

insecro itaque t obtestorque illos , qui auctoritate Hygini. contrariam sen

A. a. tentiam.

237쪽

a HIs TORIA CONO ACTA tentiam fulcire somniarent, ut integrem opus pervolvant, atque perpendant .

Facile tali pacto apparebit , perperam Fabularum Librum tributum fuisse Ca j o Iulio Hygino, liberto Augusti Imperatoris, Ovidii Amico, & Illustri Grammatico , qui aureo Saeculo vixit , de quo Suetonius ca) elogium exaravit ;Tractatus vero Fabularum , de quo quaestio est , solscismis , de barbatismis scatet , de nisi tempore corruptae tinguae conflari poterat a viliori Auelo te circa VII. aut VIII. Saeculum , ut judicavit Reinesius , O Vossius , (e de

Munckerus ca) , ciuibus ,hujus operis editionem debemus . Contradietiones , quae in hoc opere observantur , suspicionem praebent , multiplici de manu fuisse elucubratum . Nullam fidem porto meretur hujusmodi collectio , sive melius, raps idia circa vetustiores notiones , omni confirmatione desii tutas quinimo Scriptorum altistoritate destructas , qui testantur apud Graecos muli res tantum in hoc opere adhibitas fuisse

ARTICULUS II.

sua ratione ars obster tela Aeeti die perfecta est 3 ARtem quandam i R R F 1 c E R A , est modos reperire , quibus facilias eherceatur , dc opuscula exar e , aut elegantiora , aut meliora . idem

prosecto evenit de Arte obstetricia , ideoque ipsa perfecta est , novas methodos inveniensi , quibus partus tutiores , de faciliores redigerentur . Recentiores itaque hujusmodi praxis obstetriciae canones nunc erimus

I. Praxis vinciendi funiculum , ipsumque supra nodum secandi , Arti Obstetriciae essentialis est , & ab Eva descendere facile crederem . Vinculum

hocce absolute necessarium videtur ad conservationem infantis , qui secus aliquam labem pateretur, ut infra. in dissertatione ad calcem hujus operis demonstrabimus . . Eaque praxis generi ce ab omnibus nationibus recepta fuisse facile ostenditur, cum Graeci dc ipsi Obstetrices feminas vocarent oti ob isti tali, umbiliseeat , seu umothcum serantes . Nihilominus Propheta cel EZechiel vetustior est , qui mentionem de hoc vinculo faciat . uixit ipse g36 o. anno Mundi , circiter 6ora. ante Christum natum , ae proinde multo ante Hipp-- cratem. De hac re Ioquitur ipse, dum ingratum animum Hierosolumae osten, dit, miserabilem conditionem Hebraeorum comparando , quando Dei protractionem inierunt , cum infanti nuper exposito , mi in die oraui sui non ess

Ars obstetricia parum. progressae erat tempore Hippocratis, qui , ipse br ves circa hanc Provinciam notiones possidebat . In ejusdem operibus tria sunt , in quibus de partubus verba fiunt , videlicet De Natura Pueri , De Morbis Multerum , dc De Exsectione fartus 'mortui . In his voluminibus , modo ipsi tribui debeant, quod difficulter conceditur , saltem respecta illius , de morbis mulierum, eum tantum .habet patium naturalem, in quo caput erum it ;damnat vero alterum, infestum quippe matri, & insanti, in quo pedes primo

se onerunt; suod si in latus , aut pedes plodeat , (puer o id enim s iugcontingit . . . . dissicilem Purtum m uer sentiet. Iam vero ex his plurimae , vu

238쪽

Axvrs o EI TETRICIAE. strii fetas , via una etiam eum fuit matres periere dc alibi Oo dicit e Gratio est , in picti processerat, is, saepe aut matres pereunt, aut pueri , aut ambo . ubet ipse Infantes obverti , pedibua se offerentes , ut contrarium positam

acquirant . cbo at vero si braehtum , aut erus , aut utrunque vivi fitus foraremittura , eoa oportet, simael ae de ex tu rivineationem fecerint , prius comm

indirato modo inir retrudere, in eaput obvertere , O, in Diam adducere . Quare

putat, parientem e Te cubili obvertendam, de succutiendam , O) eone lambuis enim utendam est , quas hoc modo parare poteris ista Eadem auxilia proponit pro Infantia exitu fovendo , cri eoacutere autem hoc modo oportet e e. Quod nisi bene vertat , monet co esse infantem uncinis retrahendum , aut ei fra- etiam excerpendum a ex quibus coneIudi potest , Hippocratem eme Medicinae Patrem, non vero Artis Obstetriciae. II. Nihil nobis innotuit de iis, quae circa Artem Obstetridiam Mediet e gitaverint , ab Hippocrate ad Celsum usque viventes . Nam etsi supra hanc materiam scripserint , eorum opera tamen ad nos usque nequaquam pe venerunt . Reperitur apud Celsum, cf) quamvis minus Medicum , quam Eruditum, duplex animadversio circa progressus Artis obstetriciae. Prima est modus aperiendi, di dilatandi orificium uteri. M teus, ait ipse,

actae manus in Icem digitum prim is debet inserere, atque ib/ continere , donee

iterum id os apertinuae , rursusque asterum vigilum dimittexe debebit , , per easdem oceasiones alios , donee tota esse imus manus possit. Inventio hujusmodi parvi momenti est, sed ipse primuIn de hac methodo locutus est, quae ab eo te, re iugiter inviauit .

Altera animadversio maximi interest , re eo quod illorum temporum communem opinionem redarguit. In muri quoque, ait ipse , eonversus infans non diffletater extrahitur , quibus etpprehens per ipsas manus eommode edueitur is

Deinceps addit ipse, Me ei propositum est , ut eum manu dirigat , via in eaput, vel etiam in pedes , si forte aliter compositu I est . Celsus profecto de Infante in utero mortuo tantum Iouuitur , sed facile con ludi poterat , aeque felici eventu vivum infantem intrahi potui ste . Nihilo tamen minus vetus praeludicium diu invaluit . Plinius enim , qui sub Imperatoribus Uespasiano , dc Tito viguit , sin minus Medicus , saltem Eruditus , damnat partum per inferiores artus Perfectum, suamque sententiam confirmat auctoritate Medicorum sui aevi. Ia peder , dicit ipse, procedere lal vassentem , eoatra naturam es, quo argumento eoFabellavere Agra MI, ut aegre partos .

Nunquam finem facerem, si Medicos omnes afferre vellem, qui smili ratatione astati sunt. Sat erit praecipuos enuntiare , qui sunt b) Galenus , ci

Nihilo tamen minus, quamvis communia esset haec opinio, adeo universalis minime erat , ut plures Medici satis iaceli , minusque Hippocratis , aut Galeni auctoritate praeoccupati insurrexerint , qui exitum infantis per pedes astrue de arte OUetr. A 3 desen.

ta Lib. I. de Morbis Mulierum, arr. h. ibi Ibidem . cc Ibidem. di De Exsectione ferius in utero mortui. ter ibidem . De re Medica, io. vii .ap. as. eg) Hist. Natur. Ab. vii ea'. g. i Lib. xv. - Parriam , eam et. cii Cmmentam in agnam Rhasia , fol. 82. verso. hs Philon. Parricia. v II. e . id. ill De Partu hominis, cap. a. - De Morbis Muliebribus, Iib. II. e p. a. in I De Mulier. affectibus, tis. IV. eap. g. io) De Muliebribus, i.3. III. aap. a. ip) Les maladies des semmes, i v. m. a ap. M. Lea maladies des femmes, liv. III. e. p. . cr) in affect. Muuerum, lib. I . cap. g. s. Univers. Medicin. Al. x IH cap. id.

239쪽

Marinellus , oisi omnes laudarunt hu: usmodi partum , cum infans sub hoc aspectu sese offerat , in quo casu quidam consilium praebent esse infantem

obvertendum .

Haec est quaestio , de qua diu certarunt Messici , cum arduum esset antia quum ei: orem late diffusum excerpere , ut cisa Riverius ipse anno 16i a. aliique plures, Auctore Mauricaeo , hunc partum improbarunt . cvs Nam , ait ipse, in Tractatu des malad et des seminesgresses, anno I 66 . plusite ara avreursve si ext enore , que torique rensant piet ente les studi , on Ie re purae Hur lesaire uteir la rite D primiere , sed postquam dissicile id, aut impossibile esse fassus est, concludit, qui daat reuelex tirer rensent par les petias , quamDI ab presente, que de metire av haraia de stire e se en se retourn ar. Tandem ratio praevaIuit . Hodie omnes fatentur , non modo frustraneum , & periculosum esse infantem pedes onerentem capite obvertere I verum in omnibus praeternaturalibus postibus, cum infans aliam partem inendat exeu tem , pedes esse captandos , & per ipsos Infamem extrahendum . Haec praxis hodie pro lege constanti Artis obstetriciae haberi solet, quia frequenter paristus olim dissiciles ,& laboriosi facile , di perfecte absolvuntur. Videri pose

sunt, quae circa hoc Iocuturi, erimus, cum infra Ab. II. eap. 3. Comparaveri mus partum exeunte capite absolutum, cum illo , in quo pedes procedum. III. Frequentes in mulieribus gravidis contingunt uteri hae reriagiae , O-riae prorsus indolis , quae aut ex vagina procedunt aut ex uteri partibus ,

ubi non adhaeret placenta , ideoque parum, vel nihil graviditatem offendunt, Haec species racturae sanguinis facile venae sectionibus profligatur , dareoticis probe adhibitis, clysteribus a nodynis intromissis , sed praesertim remediis adstringentibus prudenter propinatis , lectulo decumbendo , diaetamque modem

ratam servando . Circa hunc enectum erit nostrum pervolvendum Opus de Morbii Maliebribus Ab. I. eap. a. eas. II. Res tamen alio se vertit, cum haemmorrhagia ab aliqua distractione placentae originem ducat , quae distractio effectus este solet casus , ictus , contusonis , vomitionis , tussis , vel alterius violentioris conatus. In hoc casu appendices venosae uteri, quae cum placenta nectebantur , sejunctae sanguinem fundunt , fluxusque persis it , quia praesente metu, uteroque distenso placenta nequit amplius cohaerescere . Quando hoc phqnomenon initio graviditatis contingit , a primo videlicet ad quintum mensein, abortus facile evenit , quia tunc placenta debiliter adhuc Matrici confuncta , facile distrahitur , cum infante exit, ac uterus proim de evacuatus Compingitur , appendices venosae cccluduntur , & sanguinis ia-

.ctura oesistit .

Hic affectus periculosior est , quando graviditas sexto , aut septimo mense progressa est, sed octavo , & nono praesertim , quia tunc placenta arctissime matrici adhaerens , dissicillime integra distrahitur , dissiciliusque iterum cor solidatur . Quare nulla est spes , ut abortus haemori hagiae finem faciat . Fluxus enim continuus sanguinis eo uberior est , quo magis ab infantis volumine

240쪽

ARTIs o Es TETRICI S. Tmine distenditur uterus , appendices dilatantur , seriusque occluduntur ;quamvis continuus tamen fluor multiplici de causa variari solet. Modo enim validior est, cum aegrotantium vividitas , aut pathemata , pervigilia , nimia

nutritio, aut febris ipsum augeant; moso vero mitior apparet, quando tranquillior somnus, simplex alimentum corporis, de animi quies , venae sectio , di nonnulla adstringentia remedia mature adhibita ipsum moderantur. Nihilo, tamen minus cum continuus sit, facile matrem, de nascentem ad limina Orci ducit, frustra venae sectionibus , di adstringentibus remediis prudenter adhibitis. Facile patebat , semel cognita morbi causa , esse ab exitu infantis haemo rhagiae sistentiam expectandam a nemo tamen hoc animadvertit veterum saltem Auctorum , quos pervolvi . Casu enim fortuito , ut plerunque evenit , huius affectiis remedium inventum est . Confistic ipsum in infantis extracti De , etsi nondum videatur perfectimi; graviditatis tempus . . Tali pacto uterus infante liberatus compingitur , appendices constringuntiir, sangui minus ubertim profluit, & post paucos dies fluxus omnino desistit , omnisque tollitur morbus . . Obstetrici enim cuidam, cui nomen' stypa Bourpu fit, sive Faveser primo hoc auxilium invenire contigit, cum auxiliabatur Mariae de Medicis, uxori Hen .rici 1 U. Composuit illa Tae tu, de Sterilitate , abortu, 'runae late , Parisse bus, Morbis Musterum, impressum Parisiis, anno idos. ubi rein adeo eleganter narrat, ut quae audiatur, digna sit.:- ,, Quando mulier , ait ipsa , immodicam patitur sanguinis iacturam

,, . ex qua animo Concidat . . . . manibus metus erit extrahenJu Hoc

M auxilium institui consensu , de praesentia Illustrium Medicorum DD. DM Febuere, te Mome , de t Isb . eoque magis , cum hujusmogi fluxurin gra-,, vidis mortem plerunque matri , atque infanti inferant . Id inuitutum fuitta in uxore Consiliarii supremae Curiae Parisientis circa, sexturri graviditatis. mensem . Eiusdem infans a secunda die devixit ; plures exinde filios pe- M perit ; sed Medici recognoverunt , Matrem cum nato obituram fuisse , fin tunc temporis morati enent. D. D Eebme hanc praxim discipulis suis re-n tulit , eosque hortatus est , ut a morte in similibus circumstantiis multe.

res eriperent .

Ex simili cruoris jactura , infiniit ipsa , obiit D. d' Aubrau , Uxor D. .

M d Aubray , Mercatorum Praesulis; pariterque decessit D. Duc ista de Mont-M M on cum aliis quam plurimis . Cum autem cognovissem , hujusmodi flu-,, xum a graviditate detineri , a partu vero deficere extrahendi laetus con-,, suetudinem suscepi, quam utilem evadere sero nimis cognovi.Methodus promovendi in his casibus partum , in hoc opere fuse describi. tur . sh Obstetrix , oblinita prius vagina , & uteri orificio , inuit tam manum dexteram intromittere debet, dilatationem huius orificii tentando, unum post alterum digitos introducendo , qui instar spreuA uteri officium suscipiant . Hanc dilatationem paullatim protrahat obstetrix , donec manus uterum ingrediatur . Tunc diffractis involucris , foetuque obverso , per pedes ipsum extrahat a si placenta jam distracta foetus egressum comitetur , partus jam absolutus videtur ; at si ipsa adhuc cum utero nectatur , funiculo inter vincula dissecto, infans erit tutrici committendus , de Obstetrix extractionem placentae tentare debebit , praesertim si Jam latera placentae distracta operi faveant . Post ea matre lectulo reclinata examinabitur infans i si vitae impendeat periculum , statim aqua lavabitur quin tutius bapti Eandus erat in sinu. materno , cum neci subri se periclitaretur in partu ..

SEARCH

MENU NAVIGATION