VVillebrordi Snellii Descriptio cometae, qui anno 1618 mense Novembri primùm effulsit. Huc accessit Christophori Rothmanni ill. princ. Wilhelmi Hassiae Lantgravii mathematici descriptio accurata cometae anni 1585. Nunc primum à Will. Sn. R.F. in luce

발행: 1619년

분량: 175페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

161쪽

o E ANNI 181. iactis csse possit, non video quanquam eum resutent etiam principia Optica Si enim tantum desa Ceret a motu prina sphaerarum aer, quantum proprius cuiusliber Planetae motus postularet tanta esset stellarum fixarum scintillatio ac divaricatio, ut vera eorum loca instrumentis observari non possent. Videmus enim vento instantei superiorem proxime aerem commovente, quanta sit earum divaricatio. At nullus quantumvis vehementissimus ventus motum illum defeci ionis quare posset, cum Planetae motu proprio dictim aliquot millia miliarium germanicorum conficiat. Accederet inaequalitas defectionis, qua aer, exem

pli gratia , in sphaera Martis plus deficeret, quam qui sol aera Iovis, atque hic rursum plus, quam qui

in sphaera Saturni c. quae inaequalitas non posset non maximam stellarum divaricationem causare. Quod argumentum etiam tractionis motum apud eos refutat, qui tranquillissimo subtilissimo nulhque motui obnoxio aere septem errantia sidera, inibique sua tantum regularitate moventur, absq; ulla primi mobilis tractione. Has tantas tamque abstrusas res cometae nobis secum attulere.

C A P.

162쪽

CAP. IX.

Uod materia in Planetis .ircumfusa plane nihil disserat ab aere puro sublunari ubi

etiam contraria refutantur. NVnc posteriore loco demonstrabimus, materiam illam Planetis circumfusam prorsus nihil differre ab aere puro sublunari. Cum enim demonstraverimus in antecedentibus, materiam coeli non solidam aut duram, sed liquidam esse, labascunt illa argumenta Aristotclis, quibus ex motu probat, materiam coeli esse diversam a reliquis elementis, 'uintam quandam essentiam. Quanquam alias quoque motus illi sursum ac deorsum vix simplices naturales habendi sint , quoniam veres recte opernicus libr. I Revol capit. 8 ait, Rectum motum supervenire ijs , quae a loco suo

naturali peregrinantur vel extruduntur, vel quomodolibet extra ipsum sunt. Nihil autem ordinationi totius, formae mundi tam repugnare, quam extra locum suum esse. Rectum igitur motum non accidere nisi rebus non recte se habentibus, neque perfectis secundum naturam, sed scparatis a suo toto Lab eius unitate exulantibus. Nec ea quae

163쪽

ea quae sursum deorsumque ferantur, usque adeo motum facere simplicem uniformem aequalem; quoniam levitate vel sui ponderis impetu nequeant temperari: quaecunque decidant, ea a principio lentum habentia motum postea cadendo, locitatem augeres, vicissim vero ignem raptum in sublime statim languescere. Ita a Copernico quoque simplicitas motus recti,adeoque tota Aristotelis demonstratio, etiam sine ulteriore examine satis labefactata, convulsa iacet. Sed Anaxagorassi,atium illud inter stellas fixas, terram distinxit in ignem aerem. Dixit enim summum illum locum est ignis plenum, corporaque illa supera ex igne constare, ut de in praecedenti capite ex libr. I. Meteor. cap. 3 Aristot citavimus. Plinius autem lib. 1 cap. 3 statuit sphaeram stellarum fixarum esse selidam,ri capite sequente Linter hanciri turnum ignem collocat, indeque usque ad terram aere esse dicit, quemadmodum cap. 6 multis alijs locis Planetas in aere pendere expresse docet Anaximenes vero, ut ex Cicerone citavimus, infinitum

aere statuit. At vulgus Philosophorum nostro se culo ignem proxime stibitinae sphaeram ut opinatur, solidam ponit, atque inde usque ad terram aerem. Sed Aristoteles non ignem sub una esse vult, sed superiorem aerem a perpetuo telocissi

164쪽

mo coeli motu calefactum, subtilissimum reddi tum vulgari consuetudine ignem dici aio quem

etiam Cardanus lib. 2 de Subtil. sequitur, tria tantum elementa numerans. tot igitur opinionibus tantiim ex futilibus coniecturis, pro cuiusque arbitrio absque solido fundamento confictis, ut nosmet tandem aliquando expedire veramque sententiam scire possimus ostendit nobis unica refractionum demonstratio, neque materiam coeli amateria proxime sublunari disserre, neque ignem

aut inter stellas fixas, Saturnum , aut in sphaeris Planetarum, aut sub Luna esse posse, sed unam candem materiam, nimirum solum tantummodo aerem inter stellas fixas de terram contineri. Si enim inter stellas fixas Saturnum ignis contineretur, longe maiores essent refractiones stellarum fixarum quam Planetarum. Si vero materiail netis circumfusa differret a materia proxime sublunari necessario ea diaphanorum diversitas similiter refractionem procrearet. Quandocunque enim dantur diversa diaphana, datur tiam refractio extra perpendicularem is quandocunque r fractio extra perpendicularem tollitur, tollitur etiam diversitas diaphanorum, ut ex cap. Al-haeten libr. et ex Viteli libr. 1 p. 3 passim ex tota Optica manifestum est. Diversa enim media

165쪽

COMETAE AN Ni 4181. 1 9'diversimode rarismittunt imamnes rei visae adum, cum primum medium est subtilius rarius quam secundum, imago facilius telocius transmittitur per primum quam per secundum laccum ad secundum pervenit, a novo diaphano densiore retardatur quasi, ut dicti Optici docent. At

supra demonstravimus, nec stellarum fixarum refractionem maiorem esse refractione Planetarum, nec ullam omnino refractionem ab aetherisi materia proxime sublunaris medij progenerari sed refractiones eas, quae per Observationes inveniuntur, in exigua a terra distantia essici. Necessario igitur ignis nec inter stellas fixas, Saturnum contineri, nec Planetas ambire, nec sub concavo Lunae subsistere potest; sed inter media illa aetheris

materiae proxime sublunaris nec ulla disserentia intercedat, nec alterum altero subtilius aut rariussit necesse est. Etsi autem quis praetendere vellet, non adeo magnam esse diaphanorum aetheris, aeris disserentiam, sed quae succissive, ubi se invicem contingunt, minuatur ita ut suprema aeris

portio Lunae revolutionibus contigua nihil fere differat ab ipso aetheres tamen eo ipso, quo assereret diversa aetheris de aeris media , eo inquam ipse refractionem introduceret. Illa enim successiva combinatio&assimilatio refractioncm tollere non

posset,

166쪽

posset, sed post illam successivam assimilationem

radi iam alii, crassiori medio occurrentes nil Ilominus sibi in eo punctum eligerent, In quo refran-oerentur quandoquidem nec illa successiva com-bmatio, qua aer purus cum crassiore rubi tamenidentitas mediorum est successive unitur, refractionem impedire potest, ut postea dicetur. Cumi ritu congruentia refractionum Lunae cum refractionibus stellarum fixarum nullam refractionem in sublimior situ admittat, ut ex superiori 17Fay1- te intelligitur manifectum est, eam de successiva mediorum assimilatione causationem,ut sine omni demonstrationea causa confictam, ita hic pro sus insuficientem .supervacaneam esse. Relinquitur igitur, diaphanum aetheris a diaphan aeris hiblimioris non differre adeo ueri terra usque ad stellas fixas nullum aliud medium reperiri quam aerem. Quod si quis ulterius instaret , se fateri quidem eandem esse diaphanitatem, eandemque subtilitatem, raritatem id enim desectus refractionum omnino flagitat materiae illius coelestis& aeris sublimioris non tamen inde sequi, eandem esse utrisque essentiam sed cum in rebus nascentibus huius inferioris mundi reperiatur quin ta quaedam essentia, tuam etiam Chymici extrahe re soleant videri eam non aliunde sis quam

coelo

167쪽

o, Ins

eque in corpora translundi ut lolet natura humana in omnia diversa potius abire quam Veritati locum dare si quis inquam sic instaret, nihil certia firmi, quod fidem mereretur afferret. Siquidem a posse ad messe non firma est conseque tia. Quanquamin alia reperiantur naturalia ius modi media , quae eiusdem essent diaphanitatis&sabtilitatis, nec tamen eiusdem essentiae. Nec hoc mox imperiose more Aristotelico pro principio assumendum esset sed cum de sublimibus istis nihil pro certo sciatur , nisi sciatur per demonstrationes Mathematicas Mathematice hoc esset demonstrandum, quod videlicet, licet diaphanitas subtilitas quintae illius essentia non differata di phanitate de subtilitate aeris sublimioris, tamen ea ibi revera sit. Hoc si quis poterit, facile ipsi cedemus, nec ullum ultra verbum addemus sin minus, nec illum nec nos decet ut realiter distinguamus, ubi Natura ipsa non distinguit. Et sani maxima vanitas esset, concedere illis med ijs eandem ines e diaphanitatem eandemque subtilitatem, tamen diversam ijs es entiam assingere. Ad quid enim quinta illa essentia opus esset An ad id, ut e coelo demittatur rebusque nascentibus vitam im ferat Z At ita primum in locum demissa illius quintae essentiae aer succederet, atque si ex aere illo

succem

168쪽

succedente non eneraretur alia quinta sientia, tandem omnis deficeret tractu tempori sua generaretur, diversa essentia ab aere esse non posset, cum sic ex eadem natura procederet, nec acquireret aliam diaphanitatem nec fieret subtilior Deinde cogeretur ea ratione levissima illa quinta essentia, quae semper superiora petere per naturam debebat rebusque crassioribus supervolitare, contra naturam per crassum aerem dc aquam descendere . Sed admodum crasse, imperite philosophatur, qui coelum ita corporaliter localiter in haec inseriora agere putat Longe alia naturae pOtentia est, nec locali descensu aut corporali contacti, infusione hic opus est, sed perficiuntur omnia admiranda virtutem occultavi. Si naturam hanc inferiorem diligentius consideraverimus, inveniemus terrena omnia ex tribus potius constare, ex terrena materia, glutine queo ex aere seu aereo spiritu accedere deinde ad materiam sic dispositam calorem coelestem vel Solem, qui virtute ingenitares luce perfundit, excitati vivificat nedum ut quintum quid ad vivificationem rerum requiratur Fortassis sine dubio etiam ipse Sol externario constat, cum praestantissima tantae vi tuti creatura it, Eus utillarimum rebus creati Mysterium suae Trinitatis infudisse videa

tur.

169쪽

iis sua virtute eam excitati generat. Quemadmodum enim in Micro cosmo Cor specifica sua virtute ex aere sanguine in dextro suo thalamo praeparatis spiritum vitalem in simistro thalamo generat ita cin toto universo Sol specifica sua virtute ex materia terrea, que glutine de aereo spiritu sic iunctis proculdubio illam quintam, sentiam excitata generat. Sed quod quinta illa essentia terrenarum rerum non posset esse eadem cum coelesti, si qua coelestis esset in coelo, ex eo pateret, quod in rebus terrenis ea necessario esset varia pro varijs rerum speciebus' at in coelo una eadem necessario, cum non confusio variarum illarum quintarum essentiarum in coelo esse posscr. Itaque si generalem aliquam quintam essentiam in coelo esse vis, aliam reperire non poteris, quam purissimum aerem. Nec nos usque adeo de appellationibus contendimus, nec repugnamus quin quinta essentia appelletur, si ita appellanda videtur hoc potius contendimus, materiam illam Planetis circumfusam non differre a materia pro

xime sublunari odeoque si materia illa sublun ris supra crassum aerem ut paulo post audies)

170쪽

conitituta aer purus appes landa sit , etiam illana Planetis circumfusam materiam acrem Uriam appellandam cile , cum nulla diversa diaphanitas aut subtilitas carum per demonstrationes Mathematicas reperiatur . Quod si dixe iis , quintam quidem illam essentiam coelestem non in res terrenas descenderes, sed sua virtute in haec inferiora stellarum more agere tantum ex mera φιλονοι-

κω corporibus coelestibus detrahes virtutem illis tribuendam tribues materiae tenuissimae falso & sine omni ratione , cum Sol. stellae agant lumine, radij per reflexionem repercussis in haec inferiora illa autem materia nec lumen nec ra- radios spargat, nec etiam per se lucida st cum lucida res latere non posit, praesertim vix lunari a nobis intervallo distans. Quanquam nec sic probatum esset, quintam eiusmodi essentiam in coelo revera esse. Sed relinquamus has nugas, seipsas etiam clidentes ne contra experientiam introducamus distinctionem, ubi Natura ipsa non dinstinxit. At, inquies, in coelo nihil est elementare, nihil corruptibile, nihil variabile, sed aeterna omnia. At, inquam, hoc maxime probatione indiget, quod ita sit inde hoc sciatur nec est pro principio de axiomate concesso assumendum Praecipuae enim Aristotelis rationes modo sunt reiectae. Reli-

SEARCH

MENU NAVIGATION