VVillebrordi Snellii Descriptio cometae, qui anno 1618 mense Novembri primùm effulsit. Huc accessit Christophori Rothmanni ill. princ. Wilhelmi Hassiae Lantgravii mathematici descriptio accurata cometae anni 1585. Nunc primum à Will. Sn. R.F. in luce

발행: 1619년

분량: 175페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

151쪽

o I 183, 31 hoc corpus atque ita apparere, quemadmodum de alijs etcoris initio huius capitis diximus Moveri etiam de circumduci ut plurimum quidam enim prorsus immoti consistunt motu proprio, sive ministerio angelorum ad id utatur Eus, ut&de Planetis placere quibusdam video sive absque ullo ministerio motum eorum gubernet. Ipso enim dicente omnia sunt, ipso volente omnia adsunt. Tandem etiam a radijs stellarum dissipari, absumi, non quidem ardendo sed radiorum vim perpetiendo. Etenim cum disparent cometae, animadvertitur materia eorum rara atq; hinc inde dispersa instar comarum dispersarum: quae dispersio fieri apparere non posset, si arderent. Quo autem sint compactiores,eo diutius eos durare statuimus, quo rariores, eo minus. Nec alium generationis

modum ijs, qui supra Lunam consistunt, assingumus alium rursum ijs, qui infra ipsam reperiuntur. Vna eademque materia utrisque est. Tam enim in aetherea quam clementari regione ogoniae reperiuntur, ut observationes testantur Tantummodo eos in rariores seu porosiores compactiores seu politiores distinguimus, quorum illi transmittant radios solis refracto , hi vero non item & propterea illos caudam habere, hos vero absque cauda instar stellae apparere Caudam enim

nihil

152쪽

nihil aliud esse statuimus, quam radios solis per corpus cometae ratitates spissitudine inaequaliter distincti transmisses. Testantur enim observationes, caudas cometarum semper in aversam a sole partem porrigi, quod cur fieret nisi radi solares transmisi illas essicerent' Quanquam ut ingenue fatear in hac de generatione caudae sententia, potius aliorum iudicium quam meum sequar. Quicquid tamen siit, per illuminationem apparere cometam certissimum est . At inquis, si per illuminationem appareret cometa necesse esset, ut a

primo apparitionis tempore semper indies magis ac magiis cresceret eo modo, quo in disparitione decrescit. Non enim verissimile est, halitus statim unico die in talem , qua videntur, molem posse congeri, ut mox integer spectari possit. Quapropter melius erit, e cometa incendium facere, ut scilicet nondum incensus lateat, post incensionem Vero appareat. At enimvero nemo anni spatium ad hanc halituum congregationem necessarium iudicabit, sed potius cum purum putum Dina sit ostentum, ut postea dicetur, non negabit in moment cometam generari lapparere posse. Magna Naturae seu potius Dia potentia est multa producit, quae videntur prorsus impossibilia. Inveniuntur quidem apud Scriptores cometae,indi primunt

153쪽

C N a18 I. 137 primum exigui, postea paulatim in longe maiorem molem creverunt. Vt Seneca lib. I Natur quael Lscribit, regnante Attalo conspectum esse cometam initio modicum , qui postea adeo creverit ac sese diffuderit, ut totam viam lacteam in immensum extentus aequarit Pontanus quoque se vidisse cometem testatur initio admodum brevi capite de cauda, qui deinde mira magnitudinis faectus abortu in Septentrionem deflexerit, atque adeo creverit, ut occupari quinquaginta gradus. Verun tamen cum ut plurimum primo apparitionis tempore maximi sint, nec per aliquot dies mutatio in iis deprehendatur: non negavero, diurno spatio eos generarii formari posse. Et quanquam e cometa incendium facias fieri tamen non potest, ut eiusmodi massa in sublimi existens ante accensionem lateat Radi enim solares in eiusmodi corpus incidentes non possunt non illud illuminare. Apparebit itaque tam ante quam post incensionem, uam hic necesse erit, ut a primo apparitionis tempore semper magis ac magis accrescat, quasi dicas, ipsum non ardere sedaradij solaribus illuminari. Quapropter cum antea multis rationi bus docuerimus, cometam incendium esse non

posse, necessario stabit reliqua de illuminatione sententia. Ex his omnibus manifestum est, come

S tam

154쪽

tam nihil aliud esse quani globum in sublimi ex

ta alitibus conflatumina radij solaribus illum marum, qui pro sua raritate aut levitat vel caudam habeat, vel absque cauda appareat aut Otu proprio instar reliquorum Planciarum , ut plurimum tamen extra Zodiacum, procedat, aut absque proprio motu semper in uno codemque phariae stellarum fixarum loco immotus consistat Inexhausta si sapientia aut hunc eius motum, aut consistentiam in certarum cladium significatione ita gubernante. Eodem fere modo Scaliger quoque in suis subtilitatibus eum definit. Statuit enim cometam vaporem esse vi tractum ab astrorum aliquo in aeris summam regionem cuius Vaporis natura non sit ardens, Ied istae materiae, tanquam fumus aut fuligo, recipiens solis radios atque iccirco visibilis M transmittens eos, atque ideo caudata. Veruntamen errat in eo, quod, metas tantum in unima aeris regione infra Lunam consistere existimat, licet minorem quam Tuna parallaxi habeant. Putat enim parallaxin cometae minorem esse quam parallaxis Lunae, non

ideo, quia supra Lunam consistat, sed ideo quia si

deris authoris sui sequatur naturam motum: hoc est, licet cometa infra Lunam consistat, non tamen necesse de ut habeat maiorem parallax inquam

155쪽

C o M E T AE ANN Is 8s, 3yquam Luna, sed eam quam sidus suum a quo trahitur. Ita non distantiam cometae a terra sed natati a S motum sideris trahentis quam tractionem supra cap. 4 reiecimus parallaxin cficere arbitratur, ut ita pro natura Motu sideris trahentis parallaxis maior aut minor sit, non pro vo

cinitate aut remotione a terra. Verum enimvero,

mi Scaliger haec tua subtilitas, quo honore aliquoties Cardani subtilitates dignaris , scutica digna est. Homerum, optimum ab omnibus probatum poetam Contumelios Graeculum appellas; lila quo nomine te appellem Sed cum contra ignorantem principia non sit disputandum, te prius Mathematicis corripiendum .crudiendum tradam, ut ab ijs discas, quid parallaxisiit,&

unde. Haec si didiceris, facilis mihi tecum contentio erit. Quin tum ipse errorem tuum ad pudorem usque agnosces , nec cometas Lunam in sphaeris Planetarum haerere negabis. , CAP.

156쪽

Vtilitates in peditionis cometarum. Ed si luminarium Eclipses magnas asserunt in

Natura inferiore corruptiones,& non sine maximo corporum inferiorum detrimento cernuntur patefaciunt tamen mortalium ingenij rem prae caeteris in tota Naturae contemplatione prorsus stupendam, it Plinius loquitur, ostento similem proportionem nimirum ac magnitudines trium maximorum in Natura corporurn Solis, Terra ac Lunae. Quod etsi vulgo ob tantam Lunae solis a nobis distantiam creditur impossibile id tamen ex Eclipsium earumque magnitudinum comparatione per doctrinam Triangulorum ita demonstratur, ut nemo hominum illud possit infrangere' quin potius omnes, artem saltem Mathematicam non ignorantes, nolentes volentes fateantur necesse sit, praesuppositis io fieri non post ut res sese aliter habeat. Sic cometae , quanquam sint nunci horrendorum malorum, Regum, Pryncipumque interitus, mutationis Regnorum magnarum cladium nescio tamen an ulla res magis promovcrit Astronomiam atque

157쪽

COMETAE ANNI 4183. I i atque hi Primum enim, testatur Plinius lib. 1 cap. 16 Natural histor Hipparchium a cometa suo tempore conspecto permotum fuisse, ut rem etiam Dio improbam ut ibi loquitur auderet, inn- numeraret posteris stellas, ac siidera ad normam expangeret, excogitatis organis singulorum loca

atque magnitudines observando . Qua quidem

res careremus, quanto bono careremum Non enim scire possemus, an stella essent corpora perpetua , an Vero interirent novaeque quotidie sub orirentur Item an perpetuo suas magnitudines retinerent , an vero subinde crescerent diminue renturve Item an inter se motum quendam haberent, an vero coelo Exae suas inter se distantias perpetuo custodirent. Nesciremus etiam motum

punctorum equinoctialium, adeoque quantitatem anni sideretri multas pulcherrimas res Quod igitur haec omnia scimus, cometae primum in causa fuere . Sedi longe nobiliorem scientiam hominibus attulere. Non enim ignotum est, quam frigidei nimium simpliciter Ptolemaeus, utpote cui generalis illa Triangulorum sphaeric6rum do ctrina esset ignota, parallax in Luna e duabus altitudinibus meridianis collegerit, adeo, ut potius

magnituditaem eius coniectarit quam demonstrarit . Si enim Luna propter alias supervenientes 3 causas, .

158쪽

causas, quemadmodum Venus Mercurius, nolleam latitudinem habuisset in meridionali parte, quam in Septentrionali, quae eius observationis certitudo esse potuisset superiori tempore a cometis permotus Regiomontanus nobilissimam observandi parallaxeos doctrinam nobis reliquit, ut non amplius coniectare sed certissime de monstrare magnitudinem parallaxeos cujuscunque phaenomeni iam possimus. Iod si Ptole. imaeus illam habuisse , non dubium esset, quin longe ab lutiorem Astronomiam, longeque absolutiore dc perfectiores hypotheses nobis reliquisset, praesertim a Marte edoctus. Quod igitur iam distantiam phaenomen a terra bservare

certissime demonstrare possumus, cometis acceptum reserimus. Haec cum cogito, videntur mihi cometae prorsus in Mathematicorum eruditionem

a Dio proponi, praesertim cum iraestantes δρlonge Iures adhuc eorum utilitates restent, quae priores latuerunt, nec dubitem, quin me quoque plures fugiant. Praeterquam enim quod motu quidem suo immensam Dia creatoris sapientiam potentiam , significatione vero singularem eius in ordinandis desconstituendis imperijs providentiam ostendant absolvunt cum reliquis in proe-

dentiis cap. positis demonstrationem illam no

stram

159쪽

Go Aima IIIJ. rq 3stram, quod nimirum inter terram inter sphaeram stellariana fixarum nihil aliud reperiatur quam ac septem errantia sidera ambiens eamque etiam apud eos, qui Mathematici non sunt, contra usitata philosophorum semitia inexpugnabilibus machinis defendunt, ut supra declaravimus. Ex qua utilitate continuis passibus sequitur alia utilitas. Si enim septem errantia sidera una cum cometis in aere pendeant, ut supra demonstratum est falsa quoque erit illa Mathematicorum traditio,qua dicunt , Primum mobile motu suo secum rapere sphaeras inferiores. Ab impulsu enim aeris propelli, circumvehi septem errantia sidera, ipsorum motus non permittit, non hercle magis quam si

dicas, Terram hinc inde quovis ventoseopelli Sic nim circumducerentur ab aere , quomodo tantam motus regularitatem Observare, aut quomodo nunc primum mobile antevertere nunc ab eo deficere , aut quomodo, exempli gratia, Saturno retrogrado Iupiterin Mars directe procedere possent interim taceam densitatem aeris, quae tum supra per defectum circulorum refututa est, hic requiri Θ Si enim a primo mobili trahentur reliquorum Planetarum sphaerae, necesse esset, ut id fieret ordine continuo sempera proxime superiore sphaera ad proxime inferiorem , utque semper

160쪽

proxime inferior sphaera sequeretur motum proxime superioris Per contactum enim, contactu que continuam copulationem tractio illa fieret necesse esset. Iam autem Saturno primum mobile superante, quomodo infra Saturnum positi Iupiter ωMars nihilominus ea, qua ante, proportione a primo mobili deficerent inere enim in spha ra Saturni primum mobile superante, aer in spha ris Iovis 5 Martis nullam amplius contactus continui copulationem cum primo mobili haberet, sed potius necesse esset, ut sequeretur motum proxime superioris contigui . At inquis, quod Planetae interdum primum mobile antevertunt, id non

inde est, quod ipsis circumfusus aer aut etiam eorum sphaeris primum quoque mobile motu suo superet, sed est a motu Planetarum proprio, quem singuli in suis sphaeris insuper peculiarem dc regularem habent, quo motum hunc tractionis nunc augent nunc minuunt. At inquam, cum fateris proprium motum regularem, eo ipso motum tractionis negas. Negas enim tractione illa regularitatem motus propri impediri posse . At motus tractionis utique violentus csset, qui vim inferret motui re aularii naturali, nec in ea amborum O- tuu violenta pugna regularitas inesse possct Quomodo igitur hic violentus tractionis motus in Planctis

SEARCH

MENU NAVIGATION