장음표시 사용
13쪽
In quo uniuersa Scenographices ratio quam- breuissime traditur, ac demonstrationibus confirmatur.
15쪽
M ex non nullis familiaribus meis, AMPLISSIME CARDINALIS,
qui mathematicis in disciplinis magna sese cum
Ptolemaei nulla ratione, aut uix, summo labore intelligi posses idque accidere, non tam ob rerum, quam ob uerborum obscudiritatem liber enim graecus desideratur, is, quem habemus, ex Arabica lingua latine ita redditus est, ut maximum negocium sit, ueram scriptoris mentem elicere diu in hac sui sententia, ut in eius lectione bonas horas mihi non esse collocandas existimarem . sed cum Balthasar Turrius Metinensis, uir non solum in philosophia, ct medicina, Verum- etiam in mathematicis praestantissimus, quocum mihi summa necessitudo intercedit, me superiori anno magnopere rogasset, ut i
16쪽
bellum perlegerem, darem ci operam , ut ii fieri posset, intelligerem Lamico roganti de esse nefas esse arbitratus sum quamobrem accuratissime totum legi fortasse falli possum, sed eum mihi plane uideor intelle xisse pertinet autem ad eam optice partem, quam ueteres scenographicci appellarunt. nam optice de mathematicorum sententia in tres praecipuas partes dispertitur, hoc est Opticen, quae generis nomen obtinuit ca toptricen scenographicen . Haec postrema maximo usui est architectis, cum aedificiorum imagines , aut aliud quidpiam descri- bere uolunt quoniam enim quales ipsae res sunt, sub aspectum nostrum cadere non pos sunt illud solum spectant, qua ratione non subiecta, sed quae eiusmodi appareant, membra persequantur. Propositum autem est architecto, ut ad uisum concinnum,' accommodatum opus absoluat, ct quantum fieri potest , omnes machinas adhibeat, quibus in uidendo minime fallamur. Non igitur ueram aequalitatem, S concinnitatem
sibi imitandam proponit sed in eam intuetur, quae aspectum ut ita dicam concin
17쪽
ne,3 apposte seriat ita fit, ut, cum circulos repraesentare uelit, interdum non circulos, sed ellipses describat id quadrata altera parte longiora efficiat qua autem id a tione fieret, nihil ab antiquis scriptum habemus, quod sciam, praeter pauca haec, quae de circulis Ptolemaeus complexus est ri quanquam cis in eiusmodi re tractanda neces sarias demonstrationes , quibus mathema tici uti solent, multis in locis uel omisit, uel neglexit, utpote qua studiosissimo cuiquem promptu essent. Nostris aut cita tempori bus apud non ignobiles pictores, Marchitectos relictus duntaxat est usus quidam pere faciundo, qui mihi ad assequendam huius libelli sententiam maximo fuit adiumento. Verum ego non satis habui mihi ipsi tantopere laborasse, ut obscurissima Ptolemaei sensa perceperinaci nec uiri boni es iudica
ui, ad utilitatem suam omnia referre quamobrem, ne materia difficultas studiosos ab hac praeclarissima facultate deterreret, com mentariolum plane breuiterque mihi conscribendum putaui quem duabus de caus-ss sub tui amplissimi nominis tutela in lucem prodire
18쪽
prodire uolui. Primum, quod praeter alias scientias, in quibus mirabiliter excellis, mathematicis quoque disciplinis magnopere
delectaris: non contentus duabus primis partibus optices, scenograptu cen ipsam non in postremis habenda censes atque eo nomine Iacobum Barotium Bononiensem, quem magnificentissimarum aedium tuarum aedificationi praefecisti, multo cariorem habes. is enim cum architectus excellens, ac periti si maus sit scenographicenita callet, ut in ea scientiae parte huius artatis nemini facile concedat. Deinde, cum ob tuam erga me liberalitatem omnia me tibi debere sentiani; hoc grati animi mei monumentum, qualecunque est, amplitudini tuae consecrandum esse statui quod tu pro ea, qua soles, humanitate accipere non grauaberis cum enim ἡtuo nomine auctoritatem sibi comparabit, tum te ad eius obseruantiae memoriam reuocabit, qua Federicus Commandinus te semia per prosecutus est, ct in omni semper uita prosequetur. Federicus Commandinus.