De ecclesiasticæ hierarchiæ originibus dissertatio auctore d. Benedicto Bacchinio monacho benedictinocasinensi. ..

발행: 1703년

분량: 421페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

rum . prodigio simile est, quod &Barnabae haereditatem non dixerit, luem Recentiores Ecclesiae Fundatorem laudant, sed nec de Barnaba, tanquam Ecclesiae, ac Metropolis Mediolanensis primo Episcopo, verbum habeat Ambrosius, qui diversis in locis eum .dem Barnabam laudat. At quid de ea re, ae de MediolanensisEcclesiae initiis statuendum, si Aistis Sanctorum Faustini,& Iovitae fidem adhibeamus λ Narratur, quod Ca- timeri cujusdamsdem Beati Mar res explorantes ,permissi a Custodibus petierunt ὰ

mano Pontifice , qui eodem tempore occultus ad Cataeumbas morabatur, ut Calimero Episc porum bonorem traderet, eumque ad Mediolmnensem Populum, qui in Christo crediderat, confortandum dirigeret , quod ει factum es. Passi dicuntur Sancti Martyres Hadriano imperante. At de his plura videnda apud ' doctissimos Socios Bollandianos ad diem q.

X. His ita stantibus, si veritatem amamus, res ob deducitur, ut incerta Ohinino ea sint, quae tanto consensu de sundata per Barnabam Mediolanensi Ecclesia, circumserunturi & statuendum,nullo modo, quod indὰ eliciunt

plures, ex talibus initiis taclesiae ejusdem,

352쪽

PARS SECUNDA. 3 S

Metropolitica jura deduci posse. Mihi aptius ad priorum Christianorum ingenium, concludendum Videtur, primum

Mediolanensem Episcopum, sive ille Calbinertis fuerit, sive Anathalon) a Romano Episcopo ordinatum, missumque. Ita ab initio nullum ibi Metropolitici Iuris vest,

gium, sicut nec alibi per occidentem. Hulatὶm licὰt extra Ital iae fines tempore procodente, & ordinationum,& Synodorum Provincialium jura agnosci caeperint, Italiam tamen universam sentio unum Romanum Pontificem ordinatorem, & Synodi unius Praesidem agnovisse. Circa quarti deculi dimidium conformari carpit Uicariorum civili politiae Ecclesiastica Italiae Disciplina, & quamvis apud Romanum Episcopum horum ordinandorum Ius perseveraverit, emersere tamen Metropolitae plures, intor quos Vicarii Italiae causa, qui Mediolani degebat , eminere caepit ejus Urbis Episcopus, qui ordinandorum Italiae contractiori acceptione sic die ae, Episcoporum, &Synodi suae cogendae, jus haneret. Metro.

Iolitani autem Iuris per Regiones Vicario

taliae subditas certa inditia ante D. Ambrosii tempora vix invenire est. Quae S. Max,

mo Disii ipso by Corale

353쪽

a 6 PARS SECUNDA

mo Taurinensii narrantur de Dionysio Me. diolanensi Arianorum Chirographo su scribente, ac de Eusebii Vercellensis strata. gemate, quo Arianos elusit, licet mini indprobent, quod Rubeus in Ravennate Historia contendit,Vercellarum videlicet Episcopum per ea tempora Transpadanae Ita-- liae,&Liguriae Metropolitam fuisse, sed ad aetatis praerogativam, qua Eusebius Dion sito anteibat referenda lint; lassiciunt tamen,

ut agnoscamus eorum neutrum in alterum

Metropolitani jura exercuisse; Ariani enim Eusebio eo nomine subscribere neganti, suod Dionysius ante se subscripsisset, repo-uislcnt, id se meritos ecisi e,quod Dionysuis Metropolita Vercellensi sustraganeo praeserri debuit. Sola itaque aetatis praerogativa in his observabatur, qua ab Arianis neglecta, Eusebius artis ejus, qua Dionysii, qui subscripserat, subscriptio rescinderetur, O casionem arripuit. Ariani verb priorem , Dionysium subscribere non ob id curarunt, quod Metropolita esset, sed quod id ab eo potius, quam ab Eusebio obtineri posse cognoverant. Auxentio Ariano Mediolanensi Sedi incubante, late Haeresis virus per Ita taliam, Dioecesim videlicet Vicarii Italiae,

354쪽

PARS SECUNDA . 47

serpit, & circumpositos Episcopos a Catho- . lica Romanaque communione avulsos, O casione data, & suos pseudoconventus celebrasse, &ab Auxentio ordinatos suisse, verisimillimum, immo pene certum fit. Am-- brosius Dei providentia ex Insubriae, Liguriaeque Ρraefecto, Episcopus creatus, Regionem omnem ad sanam Do strinam reduxit, re uti Hieronymus in Chronico scripsit ad ἰ annum Gratiani XI. post Auxentii seram mortem, Mediolani Ambrosio Episcopo constituto, omnis ad fidem rectam Italia conυertitur. . De subacta Haeresi ipse in Commentariis in Lucam lib.9. p. 2o. eo sere anno conscriptis, his sibi gratulatur ue Dissensionum omnium procella deferbuit: cunctisecularis cupiditatis ardores , aestusque omnes , quibus Italiae Populus per Pudaicae OBm Arianae proximae saeυitatis incendia coquebatur ,fiereno jὰmspiramine temperatur . Hinc novi Episcopi per Ambrq- sum ordinati, quaeque per Haeresim distra, ctae fuerant Ecclesiae, verae, sinceraeque Fidei praedicatione, Romano Episcopo uti par est credere annuente, ab eodem Me dio-- lanensi Episcopo sanam traditionem hauri- . re caeperunt, ac per eum, tanquam per Me tropolitam Ecclesiae vertici rursiis annecti.

355쪽

3 8 PARS SECUNDA .

. Ex eisdem etiam causis potuit Aquileiensis Metropolitae Ius caepisse, quod tamen o

scuritis ex eorum temporum monumentis

eruitur. Certὰ Auxentio vivente, Valerianus Aquilejensis Episcopus Catholicam rem tuebatur, seditque cum Damasio in Romano Concilio, cujus Synodicam servavit SOZomenus lib.6. cap.2 3. Vindicatos sertas sis Valeriano ab Ariana Auxentii haeresi Venetos, Istrosque, iure credamus, unde Metropolis ejus primordia, quae his anti quiora nemo legitimis documentis ostendet. De Ravennati Ecclesia seorsim agendum est. XI. Ob haec Magnorum Virorum placitis ac-' cedere nequeo, quorum ea mens est, antiquissimis quidem temporibus unicuiqu per omnem Italiam Ρrovinciae suum Metropolitana, suamque Synodum suisse, ac inprimis Regionum earum tractui, quae Uicvriis constitutis speciali Italiae nomine veni bant ό at Aureliano Imperante, cum ante1 Italiae Episcopi seorsim convenirent, Syno dum ex Romana,& Italica permixtam con- Venire caepisse, Pauli Samolatent ab Ecclesiae Domo excedere recusantis, occasione, cum Aurelianus de ea re interpellatus prae

356쪽

PARS SECUNDA . 349

cepit, ut Domus Ecclesiae illis tribueretur, quἰ.bus Christiani Italiae , SUrbis Romae Episcopiper Deras tribuendam praescriberent. Ex Eusebio Hiis. M. 7. cap. 24. Bis rumidab is Ureliano imperatum occasione unius Causaefuissetoraejudiciosuo onodum ex Romana, s Italica permixtam constituit ante dilicae. Concilii tempora, ait insignis, magnique nominis Scriptor ; cujus proinde ea mens est, ut pleniori jure Metropolitani frueretur Μedio. lanensis Episcopus ante Aureliani tempora, quam post, Synodumque Italicam 1 Romana dive sam satis probatam arbitratur ex uno Hieronymi loco in superioribus expem se, de Synodis in Novatiani Causa Cornelii tempore habitis. Agnoscit equidem ab ipsa nascentis Ecclesiae origine Episcopos earum Italiae regionum, quae postmodum UrbisVi- Cario paruere, non modo in Urbis Synodo convenisse, sed & a Romano Episcopo ordinatos ; at nihilominus, & eas Provincias, suos Metropolitas habuisse ait, qui & ipsi id non obstante a Romano Episcopo ordin rentur , etenim, inquit, cuique Proυinciae suus

praeesse debet Astropolitanus. Rem aliti dis finiendam censet alter insgnis, & doctissimus Auctor, qui ad Epist. 16. Magni Leo-

357쪽

aso PARS SECUNDA.

nis, haec mihi transcribenda habet I Contr vertitur, inquit, istis Erussitos , utrum in I Dgionibus Urbicariis c omnes intelligit Romano Metropolitae subjectas) singulae Proin ciae suos baberent Metropolitas, is quibus ipsae

regerentur, consecrarentur Episcopi Provincimtes, congregarentur sonodi alia Metropo. Dica jura implerentur. Plurimi a mant, negant nonnulii. Metropolitanos quidem si qui fuerint , titulum sne re babuisse Leonis saltem tempore pro certo babendum puto , omnes enὶm Metropol tisae dignitatis praerogatiυas, atquὸ incia ad se traxerant Romani Pontifices, au- nitentibus Augustis . Provincialibus Episcopis conniventibus , qui magno honore ducebant is primae Sedis 'stopo, omn umque Episcoporum apice ἀgnitatem sumere, non reluctantibus etiὰm Metropolitis , qui is Pontificibus Urbis Sacerdotii bonorem adepti, ab iisdem toti pendebant. Haec vero, quaeque in eam rem adjicit Magnus Vir eo tendere videntur, ut adstruant ab initio quidem in Italia Episcopos suis se, re, & nomine Metropolitas; postmodum vero, & in primis magni LeoniS tempore, nomine tantum tales extitisse, cum Romani Ρontifices ad se Metropolitanorum Oilicia traxissent. Porro rem aliter

358쪽

PARS SECUNDA . 333

processisse probant, quae insuperioribus de- , ducta sunt, certumque sit,cum nulli antὰ N, . carnam Synodum in Italia universa Metropolitani agnoscerentur, postmodum, Ρon- tificum beneficio, & Imperatorum etiam favore Metropolitas emersisse, qui & nomine, & re eo Iure floruere,uti de Mediolanensi, & Aquilejensi est dictum, & de Ravennati, cujus initiis Augustorum gratia admindum savit, infra dicetur. Si proinde antd Leonis tempora in reliqua Italia, quam suburbicariam, sud Urbicariam dicunt, Μ tropolitae suissent, incredibile est eosdem capite, ut ita dicam, minutos a Romanis PontificibuA & jure suo privatos, cum iidem Pontifices alibi intrὶ ejusdemItaliae fine ubi antea minimὰ erant, novos Metropolitas constitui concesserint. Leo ille Magnus in primis, qui Metropolitarum occidentis, & Italiae Iura convellere voluisse credatur,' cum id in Byrantinis Episcopis perstringatὸ Reponi potuisset in eum, quod scripsit ipse Epist 3 3. Superbum nimis es,mimmoderatum ustris fines proprios tendere, antiquitate calcata, alienum yus υellepraeripere, atquὸ ut unius crescat dignitas, tot Metropolitanorum

impugnare Primatus. Vera igitur Doctissimi

359쪽

as1 PARS SECUNDA.

mi Tomassini sententia ea est Veter. &Nov. Eccl. Disci p. paria. lib. I. cap.4O. nin9. qua in Causa Novatiani, ne Italiae omnes Episcopi Romam confluere possent , perse cutionis atrocitatem secisse autumat , nec Aurelianum Ρauli Samosateni judicium a Romana Synodo ex Urbis, Italiaeque Episcopis expectandum decernentem, noDum Pus coni ituisse, sedeae veteris Puristitu sanxisse, quo Episcopἱ Italiae cum Papa adRomana Comilia adgregarentur. Dixerat autem ex Leonis sensu fuisse tunc Romanum Pontissem unum Siciliae, Sardiniae, S fere universe Italiae Metropolitanum ; ae ita Provincias Italiae plerasque longe strictius, γὰm caetera 'mano Prae tuli conglutinatas duuissime propriis caruise Metropolitis. Tandem concludit apparet ergo tropoles MI dolianensem, Ravennatem, oracusanam, Calaritanam insituras posteὰ post Miltiadis videlicet tempora prima υidetur emersse interea Mediolanensis Metropolis , cuIus es Metropolitae conbirmandi potestatem i Papa servavit integram. Emersi posteὰ Metropolita Ra vennas, qui Romampergere, S ibi ordis narι tenebatur, tit ex Epistolis constat Gregorii, quibus, iliis liquet , caeteris Italiae Pr

360쪽

pARS SECUNDA. 333

umesis nultis fuisse Metropolitanos, primum. ii .que ipsum. o Pallio ea dignitate exornasse oracusanum in Sicilia, S laritanum in .. Gardinia Episcopum. Calaritanum Aqui.

triensem quo nil hic Doctissimus Vir

antiquiores Gregorio Ρontifice jure sentiunt alii , Metropolitanum in Italia ante . Ambrosium, nullus certis asserat docin

XIL Me hic munere nieo perstinctum quamvis credam, qui satis de Metropolum Itali- . carum originibus tractaverim, vitio tamen . . mihi verti posse video, quod nil hucusque: de vexatissimi sexti Nicaeni Canonis sensu. diκerim, cujus tamen argumentum ab hu- . cu' discussis vix separari queat. Age ita. que &nos post tot magnorum Virorum lucubrationes, celeberrimae quaestioni enucleandae liquid pro modulo nostro adjiciamus. Illud autem in primis certo assirmare ausim, . Canonis illius obscuritatem ex Interpretum sententiis magna ex parte fluxisse, & Russini inter relationem prae caeteris caliginem eam omidisse, quam Canon ipse minimo . habuerat. At si alias,utrita Veterum scripta intelligantur necesse est ad Scriptorum tempora, opiniones, studia, moresque men-

SEARCH

MENU NAVIGATION