Dissertatio medica inauguralis, quaedam de diabete complectens : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et

발행: 1785년

분량: 95페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

DISSERTATIO MEDICA

Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri

D. GULI EI MI ROBERI SON, S. S. T. P.

ACADEMIAS EDINBURGENAE PRAEFECTI;

Amplissimi SENATUS ACADEΜΙ. I consensu, Et nobilissimae FACULTATIS MEDICAE decreto:

PLO GRADU DOCTORATUS,

Eruditorum examini subiicit

AΜΕRICANUS Ad diem et . Junii, hora locoque solitis.

Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae. OvΙD.

13쪽

Viro iure celeberrimo

Medicinae practicae in Academia Edinensi Prosesibri, &c. & c. S. P. D.

Coi, Vir illusrissime, quanta me beneυοlentia et urbanitate semper sis. prosecutus, qualemque per quadriennium medicinae, fientiae in primis disseisi, sudenti facem praetuleris, mecum reputo, nullus dubitandi, euinam hoc opusculum debeam consecrare l cus superesse potest. Non opis es meae, quod non parυο quidem dolori, benescia quae a te acceperim numerosa pensare. Igi-

tur, quod solum restat, hanc liceat grates perfomendi occasionem arripere, et Deum optimum maximum enixe orare, ut Ualetudo commodissima nunquam non tibi contingat, ut longum per temporis natium medicinana tuam, e rudi in figesaque fere mole laboribus tuis auspicatis in ordinem jam redactam, i ornare, obscura ejus et

perplexa plenius illusrare, et multa quae illi adbuc δε- snt feliciter supplere pergas. VALE. Dabam Edinburgi, Idibus Juniis.

15쪽

DIABETE.

HISTORIAE, causarum, et curationis mor borum notitia, nisii semet saepe ostendunt, . et omnia indolem eorum spectantia accuratissime notantur, non potest comparari. Si igitur hunc morbum parum elare pleneque exequamur. non nobis vitio verti debet, cum ejus mentioncm antiquiores, apud quos rarius apparuerit, vix fecerint, nullumque fere auxilium ab iis possit peti. Multi quidem medici optimae notae, quorum curae plurimi aegroti sunt demandati, nullum rius exemplum unquam viderunt. Galenus, qui

omnibus suis aequalibus palmam praeripuit, se A duo

16쪽

duo tantum ejus exempla notasse refert. Lom mio, et Fabricio Hildano, semel tantum morbus sese ostendit. Si scriptores antiquiores cum hodiernis contuleris, hos cohortem morborum no-Vam, quae seculo nostro et superiore terris incubuit, et a luxuria omnigena, quae hodie tantOpere invalescat, vires mortalibus insigniter convellat, eosque morbis hactenus parum notis opportuniores essiciat, haud dubie proficiscitur, depinxisse comperies. Non igitur mirandum, nonnullos recentiorum compluria ejus eXempla vidisse, et memoriae prodidisse. Varia ei nomina indiderunt, quae omnia, cum naturam morbi veram minime designent, silentio praetereunda ducimuS.

DEFINITIO MORBI.

- Urinae praeternaturalis, copia immodica, profusio, chronica

Cul. Gen. Morb. G. LVIII.

17쪽

Morbus a desiderio urinam reddendi, quod ebrevibus intervallis redit, incipit, et quantitas

Urinae, quae eXcernitur, pryeter consuetudinem magna. Urina non tantum quantitate, sed etiam dotibus, a naturali differt; namque species diversas prae sese fert, sapore et odore admodum Varia. Quantitas urinae desideriumque potus eX aequo increscunt, os gradatim magis magisque siccum evadit, et saliva albida, viscida, spumosa; et aegrotus ad eam excernendam admodum proclivis esse videtur. Quod urinae eXcernitur, id modum in mirandum augetur. Sitis, sub initium modica, pro ratione prosluvii, quod inges a semper excedit, increscit. Quatuor humorum libris sumptis, duodecim urinae libraefuerunt excretae ; et exempla non desunt, ubi quantitas multo major i profusa est. Pro ut sitis

augetur, ' Vide Clinical Reporis, anno 1778. ' Vide Medicat Observations and Inquiries.

18쪽

η DE DIABET L.

augetur, calor praeter consuetudinem magnus

in visceribus abdominis sentiri incipit. Potestas Urinam retinendi gradatim imminuitur, et doloris sensus aegrotum eam ex intervallis brevissimis excernere saepe cogit. Urina odorem et sal Oxem subdulcem habet, et quantitatem materiae saccharinae praebere consuevit. Namque tres librae urinae et dimidia tres uncias sacchari et dimidiam η comprehendere sunt Compertae. Nonnunquam aliqua ex parte opaca est, et iniuturam mellis et aquae dilutiorem reddit. Plerumque tamen omnino pellucida, et fere coloris expers, nihil sedimenti servata ostendens. Alias, quasi oleum continere videtur, quod sub forma pelliculae ei innatat. Mutationes hujuscemodi saepe incidunt, dum dotes urinae sensibus percipiendae, statusque morbi, nulla CX parte mu-

tantur. AEgrotum cubitum iturum, et mane postero surgentem, ponderatum pondus, Uncias Complures adaequans, quamvis aere in sicco' cubicu

loque calido decubuit, noctu sibi comparasse ;pondus vero die, etiam per tempus, quo nihil urinae fuit redditum, ei nonnunquam imminutum ' Vide Clinical Reporis, anno i 78; Doctor Blac 'sLedures; Medicat Observations and Inquiries.

19쪽

tum esse, experimenta ' testantur. Odor saporque dulces urinae ad hunc,morbum constituendum non ex toto necessarii esse videntur ; etenim non semper adsunt. Listerus, qui naturam urinae diabete laborantium per quaedam experimenta indagare conatus est, se eam insipidam nonnunquam os

fendisse memoriae prodit. Et rem ita sese aliquando habere, medicus sagacissimus, quem nostrum viderit seculum, plane : testatur. Cutis sit arida et contracta, et speciem anserinae prae sese fert. Alvus plerumque astricta. Appetentia cibi solidi gradatim minuitur, adeo ut aegrotus, quanquam magna molestia in regione epigastrica, cum sensu quasi esuriet perpetuo, saepe sentitur, alimentum omnigenum tandem fastidiat. Vires ei gradatim convelluntur, et notae debilitatis manifestissimae sese osten dunt. Tumores oede malosi in partibus corporis diversis, ut in femoribus, cruribus, et pedibus, noctem versus potissimum, oriuntur; sed, mane appetente, rursus evanescunt. Si quando aegrotus excretione urinae diu abstineat, aliae par

f Vide Clinical Reporis, anno I 778-ι Vide Cullea's Lectures.

20쪽

DE DIABET L.

tes, ut lumbi, testes, Ac. quoque intumescunt et tenduntur. Signa nonnunquaria ascitis in quinque sexve dies continuos apparent, adeo ut aqua in abdomine percusso plane fluctuet ; deinde gradatim decedere incipiunt, rursusque ex intervallis brevibus redeunt, morbum primarium et idio- pathicum ne mimma quidem ex parte mutantia. AEgrum miserandum infestat sensus caloris intestinorum gravis et excrucians, cum doloribus qui in regionem lumborum diffunduntur. Volae manuum et pedum frequenter calescunt, quaC signa noctem versus ingravescunt. Nocte prima sudor non raro prorumpit, qui nonnunquam universus et odore ingratus et subacidus. Arteriae plerumque non saepius, quam Octogesies aut nonagesies, intra minutum, agitant Ur. Caeterum, cum paroxysmi sebriles, febris hecticae proprios referentes, ex intervalli8 accedant, pulsus eo tempore celeriores et duri evadunt, numerum centum decem centumve viginti attingentes. Corpus squallidum et macilentum fit, mens inquieta parumque constans, adeo ut nihil possit reperiri, quod animum aegroti a moestitia positabducere. His signis ingravescentibus, convulsiones tandem accedunt, et singulis momentis graviores evadentes aegrotantem e Xtinguunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION