장음표시 사용
31쪽
17mus, exemplum est, ubi materia saccharina in massa sanguinis nimis abundat. EXperimenta quidem saporem seri sanguinei dulcem esse, aut
materiam saccharinam ei inesse, nondum demonstrarunt. Caeterum, cum nonnulla eXperimenta nupera quantitatem materiae saccharinae largam una cum urina in diabete excerni ostenderint,
vix ambigere possimius, quin materia hujusmodi in sanguine quoque existat, profluviumque urinae immodicum faciat. Hoc vero longius prosequi, et quo modo haec materia saccharina quantitate adeo inusitata, gignatur, exponere dissicillimum
esse comperimur, vixque conari audemus. Alimenta vegetabilia non parum materiae saccharinae constanter suppeditare, quae in lacte foemineo, quod ex alimentis recentibus, et potissimum vegetabilibus, extrahi videtur, sese revera ostendit, dici potest. Cum vero lac hoc modo formatum, et materia, quam comprehendat, saccharina . in mas a sanguinis, pocto alimenta sumptR, non . diu sese ostendant, materiae saccharinaC generationem unum tantummodo, in processu sanguificationis, si ita loqui liceat, animali gradum esse, alterumque non deesse, quo lac et materia saccharina prorsus mutentur, et in eum humorem eae
toto alcalescentem, qualem animalium sanguinem esse
32쪽
esse plerumque comperimu8, vertant Ur, non OPinari non possumus. Si vero hic gradus processus animalis posterior minus perfectus evadat, et consilio supra posito nequeat inservire, materia saccharina ex alimentis extracta mutationis expers manere, in massa sanguinis accumulari, et in secretione urinae apparere potest, diabetem, ut supra comprehensum, movens. HOC Vero, ut conjecturam tantum probabilem, examini eruditorum ulteriori subjiciendam, proferimus.
Has in tres classes, uti tribus causis proXimis
suprapositis melius accommodarentur, in eaS,nem Pe, quae cursum humorum ad renes nimium faciunt, quae vas a renalia nimis relaXant, quaeque
serum ad emuendum e renibus nimis proclive reddunt, dividendas quondam putavimus. Cum vero nobiscum reputassemus, plerasque causarum, quae spasmum superficiei corporeae inferunt, et impetum igitur humorum ad renes adaugent, vim quoque debilitantem, ut e febribus rite consideratis abunde patet, habere, et idcirco non
33쪽
tantum per se, sed etiam per profluvium urinae immodicum, quod faciunt, renes praeter Consuetudinem laxos esticere, et eas, quae hoc potissimum praestare putentur, renes non posse debilitare, quin vires quoque systemati universo aliquaeX parte convellant, potestates asimilantes imminuant, et igitur materiam saccharinam in massa sanguinis, uti supra fuit expositum, nimis copiosam progenerent, rationem nullius ordinis singularis, cum omnes effectus potius conjunctos quam separatos edant, habendam esse ducimus. Sequentes autem praecipuae esse videntur:
i. Irritatio, spasm que igitur forsitan, quibusdam in morbis Jas ridicis, renibus illatus
emplum hujusmodi manifestum nobis praebet hysteria. Cum hici morbus a motibus canalis alimentarii, quem inter et renes consensus evidentisiimus intercedit, spasmodico-convulsivis plane proficiscatur, hi quoque irritentur necesse est.
Irritatio autem actionem vasculorum renis secernentium adauctam movebit, quae, ut copia urinae praeter consuetudinem magna profundatur,
facillime faciet. Et cum nihil irritatione ad spasiamum cuilibet parti inferendum sit accommodati-tius, vascula secernentia eo forsitan aliqua eX parte constringentur ; et nihil igitur parumve muci-
34쪽
laginis urinae propriae descendere patientur ; un. de id urinae, quod excernitur, limpidum evadet, nihil, uti conjicimus, vel dulcedinis vel materiae saccharinae supra comprehensae, habens. Diabetes vero, qui in hysteria sese ostendit, tantum symptomaticu. est ; et idcirco ab incepto nostro, qui de id iopathico fere solo agere decrevim US, magna ex parte alienus. Quinetiam diabetes symptomaticus in febribus, potissimum finem versus, nonnunquam accedit, et igitur forsitan non tantum ab irritatione, quantum a debilitate, uti Boerhaavio et Swietento placere videtur, per febria durationem renibus illata pro manat.
2. Liquores quilibςt nimis liberaliter sumpti.-Si quando systema immodica horum quantitate
repleatur, natura semet eXcretione urinae praeter consuetudinerra magna levare conabitur. Impe- us autem humorum ad renes factus, et saepe re-
iteratus, vascula iis secernentia nimis distendet, et ita non parum debilitabit, unde cursui invetarescenti in posterum dissicillime obsistetur. Qui igitur in usu liquorum diluentium nimio peritabit, is diabete haud dubie periclitabitur. Exemplum autem hujus clarum in iis, qui in infuso theae, vino, aliisque liquoribus spirituosis, i inino cerevi-sia tenuiore, dulciter et sere constanter sorbillan
35쪽
dis tempus consumunt, sese ostendit; homines enim hujusce farinae in diabetem incidere consuerunt. In aurigis saepius, quam in aliis, dicitur morbus accedere. Hoc duplicem ob rationem accidere potest ; namque potationi in primis dediti sunt, et agitatio fere perpetua, cui Viscera CO-rum abdominalia inter equitandum objiciuntur, cursum humorum ad inferiora corporis, et ad renes in reliquis, facit.
3. Frigus corpori admotum.---Si hoc modice applicetur, vix impetum humorum ad renes facere valere videtur ; namque id brevi subsequuntur rubor, calor, Omnesque aliae renisus systematis excitati notae. Igitur, hoc in exemplo, Vim stimulantem, non sedantem, habet, et cursum sanguinis cutem potius quam renes versus facit. Si vero, contra, corpori summo adeo liberaliter diuque admoveatur, ut nullus applicationem ejus renisus subsequatur, vim plane sedantem habet, molem totius corporis vascula culanea constringendo imminuit, et humores ad renes, inter quos et cutem manifestus interest consensus, copiosius
solito devehit. Frigus autem essectus hujusmodi edere hinc abunde constat, quod sub dio, potissimum si aer solito frigidior ad corpora adspiret, quam domi et in cubiculo calido sedentes, uri
36쪽
nana multo liberalius excernere solemus. Quo liberior et copiosior, contra, C. g. inter saltandum, perspiratio est, eo parcius rariusque semper urina redditur. Ex his igitur et similibus facile potest cogi, frigus intensum et diuturnum corpori applicatum diabetem posse movere. q. Venus immodica.-Cum coitus nimis frequens corpus plane solvat, systema nervosum debile et irritabile reddat, cursumque humorum ad partes genitales, et igitur ad renes quoque, qui
non longe ab illis distiti sunt, semperque vitiis, quibus illae laborent, per sympathiam quandam, explicatu quidem dissicillimam, magis minusve afficiuntur, evidentem faciat, non est cur miremur, venerem immodicam ab omnibus fere auctoribus causis, quae inseveant diabetem, fuisse annumera
5. Diuretica nimis acribr.--Omnia hoc genus medicamenta impetum humorum ad renes faciunt, et excretionem urinae adaugent. Hoc autem aliter, quam Vascula renalia secernentia sti- emulando, actionemque igitur illis intendendo, facere nequeunt. Itaque, si diutius justo adhibeantur, Vasa, quae urinam secernunt, actione adaucta continua debilitabuntur, tonumque suum amittent. Namque vasa sanguifera e fibris nausecularibus
37쪽
cularibus magna ex parte composita, in morem. musculorum, eXercitatione modicae firmantur, immodica relaxantur. Nihil autem obstat, quominus diabetes a tono horum amista proficisca
6. Evacuationes immoricae.-Si in febribus intermittentibus, ex. gr. aliisve morbis acutis, sanguis nimis liberaliter, nulla aetatis, virium aegrotantis, indolis febris epide mice grassantis, tempestatisve anni ratione habita, detrahatur, vel alvus saepius violentius luti justo moveatur, vires et systemati universo et renibus convellentur, adeo ut diabetes a secernentibus horum relaxatis facile forsitan possit oriri. Evacuationes serosae nimiae et inveteratae idem praestare dicun
7. Defatigatio.-Omnes musculi corporis humani, si intra certos limites exerceantur, inde firmitatem sibi majorem adipiscuntur. Si vero exercitatio ultra hosce adhibeatur, tantum absunt, ut Validiores, ut, contra, debiles, irritabiles, relaxati, actionique parum apti evadant. Igitur, si corpus labore, ambulatione, cursu, equitatione,&e. quae modica quidem cursum humorum a partibus internis in superficiem avertunt, nimis
diu adhibitis, magnopere defatigatur, haud dubie Ob
38쪽
ob debilitatem et corpori universo et renibus illatam, diabeti opportunius essicitur. Chirurgum celebrem, qui artem suam in agro Suffolcimssi exercuit, et postea hac in academia ad summos medicinae honores evectus est, probe novi, qui,
ob magnum aegrotantium numerum suae curae commissum, equitationem diurnam et nocturnam fere continuam adhibere coactus, in hunc morbum incidit. Vir sagax vero, quanti momenti esset principiis obstare experientia doctus, ad medicamenta idonea protinus confugit, et per corticem Peruvianum, serumque aluminosum potissimum, quam maxinie liberaliter adhibita, semetipsum ad sanitatem brevi reduxit. Quod notabile fuit, siquando, licet valetudine commodissima, quantum ad alia attineret, frueretur, semet incautus postea defatigaret, signa morbi se rursus ostendere coeperunt, et iisdem remediis semper ex toto sublata sunt. 8. Metus -Hic, ut neminem latet, spasmum superficiei corporis inferre consuevit, ut faciei reliquarumque eorum, quibus incutitur, partium
pallor evidenter testatur. Igitur cursum humorum ad renes faciendo, eXcretionem urinae adauctam movere potest ; rarius vero adeo diu agere videtur, ut diabetem, qui multum spatii habebit,
39쪽
habebit, possit creare. Hae sunt praecipuae causae, quarum ab auctoribus mentio fuit facta. Caeterum morbus absque ulla causa manifesta frequenter invadit.
NONNULLORUM E SIGNIS EXPLICATIO.
Cum signa hujus morbi numerosissima sint, nec fines, quibus dissertatiuncula hujusmodi circumscribatur Oportet, nec tempus patiuntur, ut omnia CXponere aggrediamur. Unde vero sequentia, quae quidem praecipua esse videantur, sitis, nempe, calor intestinorum gravis, odor sudoris subacidus, quantitas Urinae excretae magna, dotes ejus praeternaturales, tumores partium inferiorum hydropici corpusque emaciatum pendeant, ostendere pro virili conabimur. i. Sitis.-Si una secretio adaugeatur, omne8 reliquae, ut neminem rei medicae physiologicaeque peritum fugit, pro rata ratione imminui consuerunt. Plerasque autem causarum, quae dia-
40쪽
bete in excitent, tales esse jam vidimus, quales impetum humorum praeter consuetudinem magnum ad renes faciunt. Igitur minime mirandum, vascula oris et faucium secernentia nihil sere humoris, quod secernant, habere, et succo sibi proprio magna eX parte privari, et sitim ex hac causa oriri, quae cursui humorum ad renes facto prorata ratione semper respondet, et pro gravitatu
morbi increscit. Exemplum idem genus in hydrope, ubi, ob humores serosos ad telam cellulosaria, vel aliqua e cavis corporeis, justo copiosius devectos, os faucesque semper arescunt; et in pneumonia, ubi humores in cavum thoracis effusi, et empyema facientes, sputum repente supprimunt, manifestum habemus. Quinetiam hanc doctrinam ulterius firmat, quod, cum phlegmasia ab uno ad alium locum transfertur, incidere solet. Cursus sanguinis a parte laborante ad aliam, ob stimulum forsitan huic admotum, majoremve vasorum laxitatem, sanguinem hic congeri patientem, factus, locum prius affectum protinus levat, tumorem, tensionem, dolorem, et omnia signa inflammationis propria, tollens. 2. Calor intestinorum gravis.-Hic ab eadem omnino causa proficisci videtur ; namque cursus humorum