Dissertatio medica inauguralis, quaedam de diabete complectens : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et

발행: 1785년

분량: 95페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

DE DIABETE. 1NCISIONES CADAVERUM.

Cum morbi non possint depelli, nisi sedes eorum effectusque, quos in partes laborantes edant,

cognoscantur, cadavera omni fere morbo CXtinctorum incidere consuerunt anatomici, et non frustra ; namque multum lucis naturae morborum hinc saepe fuit offusum. Hoc in diabete quoque non fuit neglectum. Quae autem inter cadavera incidenda se in conspectum dederunt, ea hujuscemodi fuerunt. Renes mulierculae, Petro Pawio teste, quae hoc morbo per aliquot

annos laboraverat, praeter consuetudinem saccidi, colore cineret, et sanos rubore non adaequante8,

reperti sunt. Quinetiam in cadavere viri nobilis aperto, uti Host mannus memoriae prodidit, qui diabete diu fuerat colluctatus, se ostenderunt concreta calculosa viis in urinariis inhaerentia, ureter dexter mirum in modum dilatatus. Rendextri lateris insuper magnitudinem naturali et sana duplo majorem sibi fuerat adeptus. Reliqua quoque abdominis viscera morbida esse comperti sunt incidentes ; hepar vero potissimum. IIDC

autem

22쪽

autem in causa esse videtur, cur Meadius celebris non in renibus, ut plerisque aliis medicis placet, sed in hepate diabetem, sedere contendat. Quo modo vero hepar vitiosum et tumefactum diabetem possit movere, intellectu in primis dissicile. In morbis quidem abdominis non paucis hepar quoque laborat. Affectus vero hujus prosequela vel comite illorum fortuito, non pro causa, plerumque habendus. Haec opinio fundamento parum stabili haud dubie innititur, et argumenta multa, quae ad eam refellendam plane conferrent, facile possent proferri; operam vero in hoc male positum iri putamus. Igitur incisionem potius cadaveris aegroti cujusdam, quem anno superiore, Nos ocontio in Regio Edinensi, vir illustris Dr Home, ad sanitatem reducere multa per medicamenta potentissima adhibita

frustra conatus est, referemus. Huic interfuimus, et sequentia in conspectum sese dederunt. Renibus patefactis, sinister praeter consuetudinem amplus, et substantia mollis. In duas partes aequales ad lineam horizontalem divisus, nihil fere pelvis, quae eX toto propemodum fuit deleta, ostendit, et nihil amplius potuit videri quam ubeter certae substantiae ejus parti adjunctus. Tabuli urinis exi, quam sanitate substante, multo

minus

23쪽

minus evidentes et manifesti fuerunt. Dexter eodem modo incisus speciem magis sanana et naturalem prae sese tulit, et pelvis usitatam magnitudinem habuit. Ureteres non praeter naturam adaucti. Substantia utriusque renis odorem emisit subacidum. Omnes et mesenterii et mesocoli glandulae intumuerant, colore pallidae, substantia modice firmae. Systema mesenterii sanguiferum aliquantum adauctum. Hepar specie sanum et naturale fuit, sed nonnullis in locis colo firmiter adhaesit. Nulla lymphatica in vessica urinaria, quae tunicis praeter consuetudinem valida fuit, potuerunt notari. Reliqua abdominis et thoracis viscera omnes sanitatis notas habuerunt

DIAGNO SIS.

cum signa hujus morbi praecipua, urinae nempe praeternaturalis, copia immodica, profusio, Chronica, cum siti plerumque magna, non ei cum

B ullo

Vide Clinical Reporis, anno 1778-

24쪽

DE DIABETE.

ullo alio sint eommunia; a reliquis vitiis, quam corpus humanum infestant, satis secerni videtur. Unum tantum morbum, vi g. enu resin, sive Urinae incontinentiam, memoria tenemuS, quem inter et diabetem' aliquid similitudinis intercedit. Si vero nobiscum consideremus, urinam diabete laborantibus, invitis, non excerni, qn Uressi, CO tra, alijectis, absque voluntate, constanter fere, profluere, et dotibus suis non mutari, signa quae unum ab altero morbum distinguunt, satis man festa esse fatebimur.

Quanta obscuritate et caligine haec implicetur e sententiis diversissimis, in quas super ea auctores, rei medicae peritia et ingenii acumine jure nobilitati, concesserint, abunde constat. Ex hisce autem complures, quae, judicio nostro, minus sint probabiles, prius leviter percurremus, deinde

eam, quae proxime ad verum videatur accedere, referemus. Dolae US-

25쪽

Dolaeus, in Encyclopedia sua medica causam diabetis proXimam ex tota improbabilem profert. Tubulos,' ' ait ille, istos per omen- tum ex fundo sto inachi prodeuntos nimis laxatus culpo , per hos enim patent ores ductus D sine mora pergit ad renes, quicquid est potu lenti ; ad cor enim potus in diabete non potest deferri, quia impossibile est potum per cor ita statim transire, et cum sanguine ad renes de- ferri,M &c. Quod vero hanc opinionem Do-lulanam ex toto convellit, est, quod nulli hujuscemodi tubuli ab ullo ex hisce anatomicis, quos notiro contigerit seculo videre, accuratissimis unquam reperti sunt, quanquam plurima, quae antiquiores fugerant, e tenebri S eruerunt. Quinctialia non crat, cur negaret, potum in diabete per cor tacti subito posse transire, et cum sanguine ad renes deserri, si secum reputasset, quam brevi humores in ventriculum recepti possint absorberi, et sanguinem ingrcili, quamque rapide sanguis per cor transeat, et omnia sibi admista in partes corporis remotissimas diffundat. Cujus exemplum in ea urinae excretione liberali, quae liquores spirituosos aliosque sumptos non raro subito excipit, luculentum habemu3. Junckerus ' P. 383, et seq.

26쪽

Junckerus autem motum vasculorum renum secernentium admodum turbatum pro causa

proxima habet, qui, eo judice, ut non solum serum, sed etiam lympha a pinguedine liquefacta deducta, in tub los urini feros magno cum impetu propellatur facit. Motus quidem hujuscemodi forsitan turbatus, sensilitasve potius renum ipsorum, ut postea ostendetur, nonnullis in exemplis, sed minime in o innibus, secretionem urinae

adauctam movet. Listerus ' , contra, morbum non in renibus

sedere, sed ab ardore ventriculi et intestinorum maximo, qui potionem quamlibet lenem admodum diu reticam acremque reddere potest, proficisci contendit. Haec vero opinio meram theoriam tantum sapit, ut refutationem vix mereatur. . Willisi is i vero, et nonnulli alii, morbum a sanguine dissoluto, vel sero lymphae coagulabili et crassaria ento non rite ad misto, oriri opinantur. Caeterum partes, unde sanguis consatur, nun- qua n a se invicem dis ciantur, nisi lympha ipsa coagulabilis, quae omnes inter sese conjungat, et

spissitudinem

27쪽

DE DIABETE.

ipissitudinem illis justam conciliet, sit dissoluta. Quod si incideret, nihil, judicio nostro, valeret

obstare, quominus humores e vasis excernentibus quibuslibet, ut in morbis ad putredinem multum vergentibus fit, aeque ac renatibus, effunde

rentur.

Boerhaavius η denique celebris morbum a nimia arteriolarum renum, quae urinam secernant, 'laxitate pendere existimat, et simul humores praeter consuetudinem dilutos ad eum movendum necessarios esse assirmat. Causam quidem priorem diabetem nonnullis in exemplis dare fatemur ; nihil vero rationis, cur humores hoc morbo laborantium justo dilutiores esse suspice. mur, reddi posse putamus. Quae urina excernitur, ea quidem saepissime pellucida; urina vero hujusmodi in hysteria, aliisque morbis spasmodicis, sese ostendit, ubi nihil omnino subest, unde humores nimis tenues esse possimus concludere. Praeterea, aliis in casibus, speciem longe diversam prae sese fert, et non raro servata turbida sit, serum lacve etiam dilutius referens ; quod aliquid solito crassius ei admistum esse testari vide

tur.

' Praetere Acad. tom. III. p.

28쪽

His opinionibus quam brevissinae percursi S, et nonnullis aliis, quae minoris momenti esse vide. antur, silentio praeteritis, proXimum est, ut Cul- leni celeberrimi propriam, qua discipulos suos per aliquot annos antequam dissertatiuncula Mobsonia, super hoc morbo, in observationibus medicis Londinensibus in lucem fuit edita, constanter erudiendos curavit, referre aggredia

Causa autem diabetis proxima, ut viro illustrissimo placet, tripleX est. 1. Cursus sanguinis nimius ad renes factus.

2. Laxitas vasorum renum secernentium praeternaturali8.' a. Quidam sanguinis status, qui eum ad nimis copiose transeundum per renes ProcilVem reddit. Causi prima in diabete hysterico, uti appellatur, subesse videtur ; sed hunc non pro diabete justo, pro signo vero tantum alius morbi, habemus. Altera in diabete justo chronico adesse potest; et incisiones revera nonnullorum, qui diabete diu colluctati fato tandem concesserunt, laxitatem renum praeternaturalem in conspectum dederunt. Utrum vero equidem haec laxitas post mortem sese ostendens secretionem urinae adauc

29쪽

II tam fecerit, vel impetus humorum nimii ad renes facti, et saepius reiterati, effectus fuerit, judicatu dissicile. Et nullae, quantum noverimUS, diabetis historiae in monumentis medicinae reperiundae sunt, quae hanc difficultatem tollere, no- . bisve suadere possunt, ut laxitatem Vasorum renum praeter naturam morbi causam unquam fuisse credamus. Tertia autem diabetis causa, quam tradidimus, magis manifesta et evidens. Conditio sanguinis, quae eum ad transeundum per rC-nes, quantitate praeter consuetudinem magna, Proclivem eiscit, duplex esse potest. I. Quantitas tantum humoris aquosi in sanguinem devecti solito major. Ita quantitatem liquoris aquosii inusitatam epotam diabetem, qui in tempus maneat, facere notamus; qui t3men non pro morbo, sed secretions ad systema levandum omnino necessaria, habendus. Caeterum, quantitas humoris aquosi insolita vasa sanguifera alia ratione, quam mera potione, ingredi potest ; pars aquae

etenim, quAC acti omnibus, quotquot sint, circumdato constanter inest, per vascula cutis lymphatica absorbetur. Absorptionein autem hujus cemodi revera pergere, compluria experimenta ijdne testantur ; corpus enim, nulla materia sensibus nostris percipienda in id invecta, pondere

augeri

30쪽

augeri consuevit. E tali ponderis auctu absorptionem, quae sensus fugiat, fieri, et e pondere corporeo eundem in modum imminuto perspirationem insensibilem pergere, concludimus. In multis diabetis exemplis quantitas urinae, dato

tempore eXcretae, potionem cibumque eodem tempore sumptum non tantum magnopere CXcessit, sed tanta fuit, quanta partem humorum, qui vulgo corpore soleant contineri, majorem CXhausisset, nisi detrimentum, quod cepissent, idem per spatium more insolito natura pensasset, quod aliter, quam absorptione culanea, fieri ponere non possumus. 2. Altera massae sanguineae conditio, partem ejus serosam, ad nimis copiose per

renes transeundem accommodatam reddens. est status seri praeter naturam salinus. Salina in corpus quantitate praeter consuetudinem magna invecta per renes transire, et urinae secretionein augere, solere non raro notamus. Quaecunque

causae igitur itatum seri sanguinis praeter inorem salinum facere possunt, eaedem diabetem quoque movebunt. Compluria exempla sunt, ubi status sanguinis praeter consuetudinem salinus sese ostendit ; sed, quantum nonnulla eorum spectat, nunquam, quod noverimus, diabetem fecerunt. Et unicum hujuscemodi, quod habe

SEARCH

MENU NAVIGATION