Dissertatio medica inauguralis, quaedam de diabete complectens : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et

발행: 1785년

분량: 95페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

41쪽

27 humorum renes versus factus parum succi vasis vel faucium vel canalis alimentarii exhalantibus secernendum relinquit, et igitur eandem siccitatem ab ore ad anum usque diffundit. Quod sitis in faucibus, calor in intestinis appellatur. g. Odor sudoris subacidus.-Quae urina in diabete excernitur, ea haud dubie talis est, qualis

fermentationem omnigenam, Vinosam, acetosam, et putridam, potest subire Nec hoc mirandum, cum quantitatem materiae saccharinae magnam contineat, quam ad fermentationem Omnes norunt esse proclivem. Igitur, sit haec materia urinae admista extra corpus fermentationi omnigenae sit opportuna, nihil obstare videtur, quominus intra idem quoque, si, ob vires asilinilantes debilitatas, in alimentum corpori debitum spatio solito non convertatur, Vinosam saltem, vita tuta et conservata, subeat, et sudorem odore subacido impertiatur. A nonnullis forsitan fermentationem hujusmodi intra corpus pergere posse negabitur. Caeterum et motam et bene proveo am esse testari videtur odor subacidus, quem tota renatu substantia cadaveris dia-betici,' Vide Medicat Observations and Inquirius

42쪽

:8 DE DIABETE.

betici, quod no conato in regio anno superiore fuit incisum, evidenter emisit. At vero hoc modo ratiocinari nobis non liceat, in sententiam quorundam, qui signum ratione sequente ex-. Jonunt, concedemus. Reai sudor prorumpit, is e chylo perperam assimilato conficitur, nihilque fermentationis adhuc subiit. In superficie vero corporis per vestimenta cohibitus, et calori ibi semper offendendo objectus, prius Vinosa, deinde acetosa, fermentatione assicitur, hoc modo odorem subacidum progenerans, adeo ut fermentatio excretionem, non excretio fermentationem, subsequatur. q. mantitas urinae excretae magna.-HanCaliunde, quam ab humorum colliquatione, cum ingesta tantum excedat, non posse proficisci multi sunt opinati. Caeterum ab hac causa nequit oriri; namque urina aegroti diabete laborantis

calori, qui ut ebulliat facit, objecta minime cogitur ', quod nihil lymphae coagulabilis ei admistum esse testatur. Si vero lympha coagulabilis, quae reliquas sanguinis partes inter sese conjungit, et ne e vasis elabantur cavet, nulla eX parte soluta

Vide Medicat Observations and Inquiries.

43쪽

29 soluta sit, sanguis haud dubie nihil colliquationis

subiit. Cum autem magna urinae quantitas, quae soleat excerni, non a sanguine liquefacto profluat, haud aliunde quam ab absorptione cu- ' lanea suam originem potest deducere. Corpi Ssaepe, nullo cibo potuve ingesto, non parum

ponderis sibi acquirit, quod nequit exponi, nisi vascula cutis lymphatica, quae ibi ostiis patulis

ubique hiant, quorumque vis absorbens hoc in

morbo forsitan, ob impetum humorum ad interiora factum, ruultum augetur, humorem ab aere ei circumdato attrahere ponas. Aerem autem humore semper liberaliter esse instructum, testantur, magnae aquae quantitates, quas acida nonnulla salesque aikalini ei quam siccissimo ob- jecti attrahere consuerunt. s. Dotes ejus praeternaturales.-Harum autem praecipuae sunt dulcedo et magna materiae saccharinae quantitas. Prior, nonnullis in exemplis, uti Cullenus celeberrimus testatur, deest. Cum

hoc incidit, vis concoctrix et potestates assimilantes non plurimum videntur imminui; et igitur cibus, qui sumitur, in alimentum idoneum con-

Vertitur, et non cum urinia, quae, quanquam

quantitate adaucta, sales sibi proprios, concoctionis

44쪽

nis fere absolutae propaginem, reliquasque dotes naturales retinet, sub forma materiae saccharinae excernitur. Quand cunque vero dulcedo, quod quidem plerumque accidit, urinae inest, a nulla alia causa, quam a materia quam lotium contineat saccharina, potest proficisci. Igitur proximum est, ut unde haec oriatur reperire conemur.

Μagnam materiae saccharinae autem quantitatem vegetabilibus inesse, docet fermentatio eorum VC- gelativa cohibita. Non parvam ejusdem copiam ex iis pro cibo sumptis, et concoctioni object is intra corpus quoque posse extrahi demon strare videntur saccharum e lacte foemineo paratum ', serumque diabete laborantium subdulce repertum Haec vero materia in iis, qui diabete colluctantur, non longe, ut sanitate subitante solet, ultra naturam chyli, quamvis aliquantum tamen progreditur, nec, ob Vires concoctrices et assimilantes magnopere debilitatas et infractas, in alimentum ad detrimenta, quae corpus singulis diebus capiat, pensanda ritC accommodatum mutatur, sed una cum urina descendit, signumque, quod eXPOnimus, moVCt.

' Vide Doctoris Young Dissertationem Inauguralem, et Vide Medicat Observations and Inquiri es.

45쪽

6. Tumores partium inferiorum dropici, corsuvirle emaciatum.-Tumores autem hydropici ab ea corporis debilitate universa, quae in hoc morbo plane subest, et ut vascula exhalantia nimiam humoris serosii quantitatem effundant, haud dubie facit, manifeste proficiscuntur. In partibus inferioribus sese potissimum ostendunt, quod humores ibi contra gravitatem suam ascendant necesse est. Quod vero rem ita sese habere testatur, est, quod tumores, cum positura corporis per noctem horizontalis difficilem humorum ascensum sustulit, mane multum imminuuntur, vel

ex toto evanescunt, et, corporC erecto, rursus apparere incipiunt. Quantum ad corpus emaciatum attinet, hoc signum nullius explicationis indigere videtur, cum materiam saccharinam, quae a natura ad corpus alendum destinatur, ob vires concoctrices depravatas, una cum urina transii Chabeatur compertum. Hoc haud dubie corpus macilentum reddit, vires ei mirum in modum convellit, eamque, quae debilitatem nunquam

non subsequitur, irritabilitatem movet, unde fC-bris hectica, quae, diabete finem versus appropinquante, accedit, videtur proficisci.

E VENTUS

46쪽

DE DIABETE. EVENTUS MORBI.

Hic quidem nonnunquam faustus est, si morbo venienti per remedia essicacissima liberaliter adhibita occurratur. Si vero diabetes inveteravit, nullis medicamentis parere, aegrotumque tandem extinguere consuevit. Si coitum immodicum ebresve excipiat, vel senes et bibaces invadat, quam plurimum periculi habet.

Consilia autem hunc morbum depellendi duo esse videntur :I. Impetum humorum renes versus factum tollere. II. Universum systema, cum morbus non avitio renum tantum, sed totius corporis, plane videatur oriri, omni ratione firmare.

47쪽

Ι. Impetum humorum renes versus factum tollere. -Remedia autem, quae huic consilio accommodantur; sunt sequentia. I. Exercitatio.-Vires aegroto plerumque amdeo convulsae sunt, ut exercitationem corpoream

nequeat adhibere, quin brevi admodum fatigetur, quod circuitum sanguinis minus vividunt reddit, et igitur tantum abest, ut cursum humorum ad superficiem faciat, et perspirationem promoveat, ut, contra, spiracula cutis occludat, effectusque ex toto contrarios edat. Igitur ad gestationem decurrendum. Hanc diu, cum non viribus suis sed alienis promoveatur, citra defatigationem adhibere potest aegrotus, et optimos igitur multoque magis continuos ab ea fructus percipere. Hujus autem optima species videtur esse equitatio, quae non tantum Cursum humo rum cutem versus facit, igiturque perspirationem liberalem, ut experimenta Sanctoriana testantur, movet, impetum renes versus factum hoc modo imminuens, sed animum demisse sum quoque erigit, solidis simplicibus elaterem, fibris motricibus tonum et universo corpori robur vigoremque, concilians. Quinetiam, in rheda irruve vehere idem fere praestare solet, et illis,

E quibus

48쪽

quibus vires adeo imminutae sunt, ut equo facile nequeant insidere, magis convenit. Navigatio, denique, cujus periculum hoc in morbo non saepe adhuc factum esse videtur, utpote quae diem noctemque' possit continuari, non minuS forsitan, quam aliae exercitationis species modo positae, in morbum perspirationem aequabilem excitando posset. 2. Frictio. aec pro specie exercitationis potest haberi, et haud dubie eodem modo, quamvis minus universe, agit, cursum humorum ad superficiem faciens, partibusque, quibus applicetur, Vigorem comparans. Igitur ad impetum sanguinis renes verssts factum compescendum quam optime accommodari videtur; et hoc commodi habet, quod omni tempestate, sive coelum udum et serenum, sive nubibus obductum sit, cum ad alia exercitationis genera nequit decurri, potest adhiberi. Hoc autem, quod ad omnes exercitationis species ex aequo attinet, memoria semper tenendum, quod a lenioribus, si corpus sit debile, semper incipiendum, et ad VChementiores lente et gradatim transeundum, quodque in

illis adhiberi inceptis, absque ulla intermissione, perstandum. Hoc enim neglecto, quod utili sit inuin fuisset, id saepe ex toto inutile evadit.

49쪽

3. Balneum tepidum.- vim suam relaxantem, qua id praeditum esse omnes fatentur, ad cutem aridam et astrictam emolliendam, et idcirco ad cursum a renibus exteriora versus faciendum, cin primis videtur accommodari. Igitur

ad hoc, quandocunque constrictio cutis sese ostendit, confugi debet. Exempla, ubi in auxilium morbi promptissimum fuit, non desunt. Unum, idque insigne, memoriae in praelectionibus suis prodendum curavit celeberrimus Cullenus. groto, cui cutis et aridissima et frigidissima fuit, ut semetipsum in tepidam quotidie demergeret, suasit. Quod speravit, evenit; namque mollities calorque pristina cuti redierunt, profluvium urinae imminutum est, et aegrotus ad sanitatem eX toto tandem reductus est.

q. Regio calida.-Ad plagam calidiorem migrare, cute arida et astricta, saepe in morbum non parum potest ; hic enim perspiratio, ob majorem solidorum laxitatem, inulto magis, quam alibi, copiosa et liberalis. Si vero in hanc medendi Viam procedatur, in regione ad austrum Vergente per totum vitae forsitan decursum manendum, aut saltem, morbo depulso, ad terram, quae ad septemtriones spectat, tarde et gradatim, ne mor bus fiat recidivus, redeundum.

50쪽

; DL DIABET L.

s. Diaphoretisa. Haec in usu communi fuerunt, et ea quidem depostulare videtur summi corporis siccitas. Circuitum sanguinis in superficie diabete laborantibus non barum impegiri neminem latet. Hinc cogi potest, renes totumque systema internum admodum levatum iri, si cursus humorum ad perficiem posset fieri. Nonnulli suadent, ut ad diaphoret ca potentissima, pulverem nempe Do veri, &c. confugiatur. Si vero meminerimus, quantus totius systematis nisus sudationem praecedat, quantaque debilitas eam saepe subsequatur, iis , haud dubie abstinere,

ct ad leniora tantum, quae circuitum liberum faciant, et madorem cutis modicum excitent, decurrere tutius esse judicabimus. Nihil autem consilio hujusmodi forsitan melius accommodatur, quam vestimenta e panno laneo confecta proxi

me cutem gCrere.

6. Emetica. Haec eosdem effectus, ac diaphoretica, editura Csse putares. CaetCrum, quanquam cursum humorum ad superficiem faciendo

prodesse possunt, aliquid periculi ab actione eorum violenta, systemate adeo debilitato, metuendum. Insuper, actionem eorum promovendi causa plus liquoris, quam hoc in morbo convenit, in

SEARCH

MENU NAVIGATION