Dissertatio medica inauguralis, quaedam de diabete complectens : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et

발행: 1785년

분량: 95페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

81쪽

DE DIABETE.

chylosani, vel faccharinam, mediam esse produmonem, docet fermentatio . eorum vegetativa cohibita, Ita in oeconomia animali primo formatur chylus, qui vasa sanguifera intrans, ibique fere nullam mutationem subiens, per renes transeat, et signa quae exponimUS moveat. Sic fortasse variat morbus, prout processus san- guificationis plus minusve perfectus evadat. Sudores subacidi. Materia saccharina in massa humorum existens, et per renes aliquando transiens, urinam fermentationi vinosae, acetosae, et putridae, Obnoxiam reddit. Per superficiem quoque aliquando Uxiens vestimentis cohibita, et calori oboedia, prius vinosa, deinde Letosa fermentatione assicitur, et in hoc modo sudorem odore subacido impertiatur. Uti haec materia urinam extra corpus fermentationi omnigenae obnoxiam reddit, eadem intra idem accidere, vita tuta, et sic perspirationi odorem subacidum generari, quidam opinantur. Mihi vero, fe mentationem subselli excretionem quam contrarium, magis consentaneum videtur. Nonne hoc modo sapor

subacidus, qui provecto morbi stadio in ore saepe sentitur, explicari possit 8 Nonne quoque ventriculi dolor

ardens,

82쪽

ardens, sensatio tam frequenter aciditatis ibi esseditis, eadem ratione exponi possit ZY umores dropici.-Haec symptomata raro aut nUnquam, nisi in provecto morbi stadio, sese ostendunt; ideo debilitati corporis universali plane tribuenda. EX-halantia enim nimis laxata plus humoris scrosi estvndunt, quam a lymphaticis infirmatis absorberi potest. In inferioribus, quam in aliis corporis partibus, frequentius apparent; quia ibi contra gravitatem suam humores ascendunt. Sic mane, propter positionem

noctu horizontalem, imminuuntur, vel eX toto evanescunt: Interdiu, vero, corpore erecto, iterum apparergincipiunt. Corporis emaciatio.-Cum copia materiae fac charinae tam magna, priusquam in fluidum animale converti potest, transeat Per renes, non mirum est, corpus debile et emaciatum evadere. Unde febris hectica huic morbo superveniens originem ducit, investigatu dissicillimum est. Quoniam de acrimoniae praesentia nil certi constat, an a debilitate, corporis irritabilitatem augente, oriatur, peritioribus dijudicandum relinquo.

83쪽

A morbi diuturnitate et symptomatum intensitate petenda est. Aliquando fausta, si morbo incipienti per remedia essicacia occurratur. Eo periculosior est morbus, quo inveteratior. Si senes vel bibaces invadat, vel si coitui immodico, febribusve succedat, medicinae

raro paret.

CONSILIUM MEDENDI.

Hoc aeque ac theoria atra caligine implicatur: Plerumque etenim miserrimus hoc morbo petitus, sextusocyusve morte occumbit, tametsi omne remedium, Vela theoria propositum, vel ab experientia commendatum, adhibeatur. Tamen nonnunquam sanatur. Hic igitur semitam e perientia designatam secuturus, medendi consilia condere conabor. Primo

84쪽

DE DIABETE.

Primo, Causas remotas evitare. Sec do, Qua edam symptomata levare, scilicet, agere ut impetum renes versus factiun tollamus. Tertio, Totum corpus corroborare, cum morbus non a renum vitio, sed potius totius corporis pendere videa

tur.

I. Causas remotas eVitare. Quod ad hoc spectat, necessarium esse omnes fateri oportet ; causarum enim remotarum iteratio frequens morbum perpetuat, et plerumque vires medicamentorum impedit. Ad consilium hocce implendum, harum cognitio sussiciet. Liquoribus diluentibus omni cura praecipue abstinendum. Ad sitim vero, qua aegrotus fere semper vexatur, leVandam, usus aurantiorum aut tamarindorum praescribendus est. II. Impetui humorum renes versus facto obviam ire. Huic consilio accommodantur omnia quae fluida ad superficiem eliciunt, veluti regio calida, exercitatio, balneum tepidum, vestitus auctus, diaphoretica, et emetica

Regis calida. -χod eo laxiora sunt solida, quo calidior est plaga, et ex hoc perspiratio magis copiosa et liberalis, regionem calidiorem, cute arida et contracta, et

85쪽

DE DIABETE.

et corpore haud multum laxo, migrare, utilissimum esse saepe invenietur. In praelectionibus suis, ProfCullenus exemplum hujusmodi memoriae tradit: HΟ- mo, qui multos annos calido sub coelo vixerat, ad clima magis septentrionale rediens, ibi diabete correp- tus est.' Culleno autem suadente, ad regionem calidiorem iterum redivit, brevique tempore ad sanitatem reduetiis est. Exercitatio circuitum sanguinis augendo, perspirationem provocat. Variae vero sunt ejus species variis corporis conditionibus idoneae. In tria genera, eXercitationem corpoream, gestationem, et frictionem, a medicis dividitur. Exercitatio corporea. -Diabete diu perstante, vires plerumque aegro adeo imminuuntur, ut si exercitatio corporea adhibeatur, generis mitissimi esie debet; quamvis inter exercitationes vehementiores perspiratio valde augeatur, tamen postea pro rata ratione imminuitur, et

corpus languescit et mens demittitur. Ob corporis igitur debilitatem, saepissime confugiendum est ad Gestationem. Quod ad unamquamque exercitationis speciem spectat, semper in memoria tenendum, quo de

bilius

86쪽

bilius es: corpus, eo leniorem esie in initio, et gradatim tantum adaugeri, debere eXercitationem. Navigatio levissima gestationis species est, et aegrotis infirmissimis valde accommodata ; quia ibi corporis nisus haud necessarii sunt. Perspirationem, appetitum, et Conco Stionem promovendo, animum eXhilarando, et corpori universo vigorem conciliando, in hoc morbo

multum Valet.

Gestatio in curru eosdem fere praestat effectus, et debilibus, qui equitatione haud uti posiunt, maxime idonea. Quod, si aeger ad equitationem valeat, ea optima gestationis species esse invenietur. Inter equitandum humores ad superficiem non tantum eliciuntur, sunde perspiratio liberalis, ut experimenta Sanctoriana testantur) verum etiam mens demissa curisque lacerata jucunde occupatur; aliquid animi attentionis etenim in equum regendo requiritur. Sic ab aerumnis, et moestitia aliquando subducitur. Frictio. Ad hanc eXercitationis speciem, cum neque eXercitationi corporeae neque gestationi locus sit, decurrendum. Quamvis minus universe in corpus agit, eX-halationem tamen per cutem sOVendo, et robur vigoremque conciliando, plurima commoda Producere que

87쪽

bi. inae sicca cum pannis laneis, aut strigili, aut manu calida, aut demum oleis, perficiatur. Hic notare liceat, exercitationem quotidie usurpandam esse, alias, raro quid boni praestaturam. Balneum tepidum a multis medicis, ob vim laxantem qua gaudet, ad cutis adstrictionem et ariditateria amo vendam, plurimum laudatum est. Solida simplicia relaxando, solidaque viva stimulando, fluida ad superficiem determinat, et sic perspirationem ciendo, impetum renes versus factum tollit. De effectibus hujusce in diabete laborante a Pros Cullens in praelectionibus ibis historia proditur. AEgrotus, cui cutis arida, Contracta, et frigida fuit, consilio ejus in balneum tepidum quotidie sese immersit. Proposit0 respondit: Et pro

rata ratione, qua cutis molitiem et calorem pristinum recuperabat, urina imminuebatur.

V suus auctus, corpus calidum servando, actionem vasorum in supersicie excitat, et perspirationem igitur Promovet. Indusium laneum, quam proxime cuti in diatum, in hoc morbo multum prodesse ci editur. Diophoretica, ad siccitatem corporis, quae diabete certantibus plerumque accidit, amovendam a medicis Usurpantur. Etsi impetum renes versus factum tollen-

88쪽

do, fausto cum eventu aliquando sunt praescripta; a tamen, si corpus debile et relaxatum sit, in eorum a hibitione nos summa prudentia uti oportet. Pulvis Noveri omnibus aliis anteponendus est. Emetieis eodem consilio ac diaphoreticis, ut opinor, ad superficiem fluida impellendo, similes etenim fere edunt effectus, in diabetis curatione medici utuntur. Haec quoque caute adhibenda sunt: Multum enim periculi, ab eorum actione violenta in corpus adeo debilitatum, metuendum. Plus liquoris insuper ad vomitum promovendum, quam in diabete convenit, bibere necessarium est. Ob has igitur causas, utrum necne usui esse possint, multi dubitant. Historia autem hominis diabete laborantis, qui post vomitionem quam maxime gravem, eX toto fanatus fuit, ut periculum faciamus, praecipue in initio, cum vires corporis a morbi diuturnitate haud seactae sint, suadere videtur. Tertio. Totum corpus corroborare. Huic consilio accommodata sunt astringentia, tonica, stimulantia. ringentia in solida simplicia, ea magis firmiora reddendo, praecipue agunt. Adhuc Vero modus, quo

, hos essectus edunt, parum intellectus est; nec multum refert,

89쪽

DE DIABETE

refert, si emistus ipse certus sit. Ut evacuationes morbosas ex vasis secernentibus nonnunquam compescant, sic in hoc morbo multum prosunt. Effectus suos autem, in corpus universe agendo, praestant, et sic renes firmantur : Notatu enim dignum est, ea nunquam adhiberi, quin suos effectus per totum. corpus dispergunt. Eorum praecipua sunt alumen, acidum. vitriolicum, gum hino, Gabarbarum, aqua calcis, aqua Bathoniensis et Bristolensis. Haec omnia aliquando successu non

caruere; omnibus aliis vero palmam facile praeripit alumen. Mihi diabete detentum in Nos comio Edinensi videre contigit, cui, aliis fere remediis quotquot fuerint frustra tentatis, praescribetite ingeniosissimo Gregorio, egregie profuit. Gnica In solida viva praecipue agunt, quorum

vim deficientem excitando, nimiamque reprimendo, debilitatem amoVent. In quantitate quam maxime copiosa, eodem modo ac astringentia, devoranda sunt, alias, votis raro respondent. Horum praecipua sunt cortex Peruvianus, Prae- Parationes ferri, amara, balneum frigidum, et exercita

tio.

90쪽

Corfex Peruvianus.-Omnibus aliis e regno vegetabili depromptis, quae vi tonica praedita sunt, multum praestat. Ventriculo tonum et corpori univer robur conciliat. Sin autem in morbo pertinacissimo sine staccessit 1nterdum adhibeatur, non est cur miremur. Praeparationes ferri, veluti rubigo, sat martis, et

t1nctura martis, tuto; et maximo cum Duma, aegro praescribuntur. Aquae vero chalybeatae caute eXhibendae sunt, ne earum copia fluxum urinae ad geat. ara, Uti cortex aurantiorum, flores chamomeli, radix gentianae, &c. Ventrieulum, totumque corpus corroborando, multum Valcnt. Hoc vero observandum, medicamenta haec diu usurpata ventriculum saepissime infirmare. Hoc igitur accidente in dies aliquot eorum usus omitti debet. lneum frigidum, ob vim tonicam, saepissime praescriptum est, et nullum remedium ad debilitatem cor- rigendam aptius inventum, ut plurima testantur exempla. Hoc tamen incaute haud omnino adhibendum aegrotantibus, quibus cutis arida et contracta est. Scire juvat, oportere balneum in initio modice frigidum esse, et paulatim frigidius usurpari. Post immersionem, Xercitatio idonea convenit. Si rubor, calor, humor, s

SEARCH

MENU NAVIGATION