Dissertatio medica inauguralis, quaedam de diabete complectens : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et

발행: 1785년

분량: 95페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

71쪽

Multae nihilominus sunt causae, quae eum inducere valeant, ab auctoribus recensitae. Praecipuas igitur perstringere mihi propositum est. Morbi praecedenses. -Cum Omnia corpus infirmantia pro causis ejus habeantur, facile concipitur, quare morbos acutos, praecipue evacuationibus immodicis comitatos, uti choleram, febres intermittentes sanguinis ,

missione, vel purgantibus plus justo adhibitis fugatas,

Concreta calor osa viis urinariis inhaerentia, cadaveribus, quae diu cum hoc morbo colluctabantur, resectis, saepe sese ostendunt. Quoniam tamen, diabete absente, saepius sunt conspecta, si morbum haec unquam inducant anceps haereo. Igitur fortuita esse mihi visum est. Liquores nimis liberaliter Maiore liquorum copia ingurgitata, urinam pro rata ratione augeri ne minem latet. Horum igitur usus nimius impetum humorum renes versus facit, et sic vascula secernentia nimis distenta, quantitatem solito majorem accernunt, unde cursui inveterascenti in posterum obsistere dissi-imum erit. Diabetes vero, totius corporis potius tuam renum imbecillitate cieri videtur: Qui enim P0-

72쪽

tationi nimis indulgent, hos morbis debilitate positis Patere eXperientia constat. Aurigae prae aliis hui

morbo obnoxii esse dicuntur. Hoc vero ab eo oriri videtur, quod hi vino immodice indulgentes, agitatione crebra succutiantur, unde humores renes versus peli credibile. Prigus Ditensum corpori applicatum. -Nuper intelmedicos quomodo frigus suos in corpus edit effectia acriter disputatum est. Sed litem componere non es meum ; sat erit res factas memorasse. Frigore corpor modice applicato, brevi tempore plerumque renisu signa corporis, uti calor, rubor in superficie, &c. apparent. Hoc igitur in exemplo vi stimulanti gaudet. 8vero intensum, diu applicatum, et praecipue humiditat conjunctum sit, nullus subscquitur renisus. Hoc loceffectus plane sedativos gignit.

Quoniam vasa culanea constringendo, sivida rem versus, quos inter et cutem adeo magnus existat cor sensus, ut si unius excretio adaugeatur, alterius pro r.

ta ratione imminuatur, pellit, sacile cogi potest, qui modo diabetem frigus intensum diuque applicatu:

nonnunquam inducat.

73쪽

Venus immodica corpus debile et irritabile reddit; nil mirum igitur, eam ab auctoribus fere omnibus inter

causas hunc morbum eXcitantes enumeratam esse.

Acria purgantia.-Professior Home, duobus in exemplis, speciem melitam, ab usu jalapii et mercurii dulcis nimis frequenti excitatam se vidisse monet. Syden hamus quoque eum intermittentes purgantibus nimis liberaliter adhibitis fugatas, saepe excipere. testatur. His in casibus, morbum a debilitate generali solummodo pendere, nonne verosimile videtur: Aoria diu, blica diu adhibita diabetem movere posse sunt. Vir generosus Prosessori Home cognitus, post

usum aquae Anglice Dunfe spatijη immodicum hoc

morbo correptus fuit. Willisius quoque, vini Rhenani viginti dies usum eum excepisse memorat. Ealigatio.-Ut exercitatio modica citra fatigationem robur vigoremque corpori conciliat, sic ultra limites intensa, e contrario corpus debile, laxum, et ad omnia Iliac munera impar reddit. Debilitatem igitur inducendo, haec pro causa diabetis habetur. Mihi aegrorum diabete detentum in Nos comio Edinensi videre Contigit, qui in nihil praeter satigationem culpam vertere potuit. In observationibus medicis historia hu

74쪽

ectionibus in cibusdam spasmodicis fluxum urina mirabiliter saepe augeri, hysteria exemplo es . Quoniam vero tantum symptomaticus est, lotiique qualita-

tes fere immutatae manent, an idiopathicum morbi spasmodici, nisi primo corpus debilitando unquam ii, ducunt, incertum est.

CAUSA PROXIMA.

Huiusce morbi essectibus iam miris, medela tam diffficili, et oeconomiae animalis nostra ignorantia rite consideratis, nil mirum est, de causa proxima varios in lvarias ivisse sententias. Plurimae sunt prolatae theoriae, quaeque fautores habuit, quaeque succedenti invicem cessit, et omnes a phaenomena eXplananda minime pares sunt. Quonian ltantis in tenebris haec abdita est, de singulis opinionibus pauca tantum disserere mihi superest. Willisius, morbum a dissoluto sanguine, vel acum crast amento non rite admisto, originem ducere eX- istimat. Doleus

75쪽

13 Doleus sic inquit: Tubulos per omentum ex fundos stomaesti prodeuntes nimis laxatos culpo. Per hos enim patentiores ductus sine mora pergit ad renes quicquid est: potulenti. &c. 'Junkerus morbum a motu vasculorum renum secernentium valde turbato, qui, non solum serum, Verum etiam lympham a pinguedine liquefacta derivatam, cum impetu in tubulos uriniferos propellit, oriri opi-

Mead statum hepatis morbosum pro causa proxima habet. Listerus ardori ventriculi et intestinorum, potionem quamlibet lenem vehementer diureticam et acrem reddenti, causam adscribit. Hae vero opiniones meram hypothesin tantum sapiunt, et ideo refutationem vix merentur. His igitur leviter percursis, ad probabiliora perveniamus. Boerhaavius illustris a nimia arteriolarum renUm, urinam secernentium, laxitate pendere contendit; et simul humores valde dilutos concurrere ad eum excitandum necesse esse assirmat. Cadaveribus, quae diu diabete laboraverant, apertis, renes Praeter naturamldZ0s inventos fuisse, satis certo liquet. Pro essectu

Vero

76쪽

DE DIABETE.

vero potius quam morbi causa hoc haberi oportet: Quamvis etenim vasorum laxitas, ad fluxum urinae in

solitum explicandum aliquatenus sufficiat, ad qualitatestamen mi abiles dilucidandas ex toto impar est. Tri-

bus sectionibus, Morgagni uti memoriae prodidit, renes praeternaturaliter saccidi in conspeetiam sese dedere, etsi, vita perstante, nulla signa diabetica adfuerant. Morbum non renibus sedere ex eo deduci potest, quod sanguinis serum diabete laborantium subdulce inventum fuisset . Quare humores valde diluti ad morbum excitandum necessarii sint, nil rationis reddi potest. Urina, quanquam primo pellucida, servata, brevi tempore turbida sit, quod aliquid solito crassius in ea contineri ostendit. In hysteria insuper lotii quantitas modum in mirandum augetur, ubi nihil omnino subest, Unde humores nimis

dilutos esse putemUS.

Cullenus celeberrimus, qui quodcunque tetigit, oi navit, theoriam omnibus aliis adhuc prolatis longe praestantiorem proposuit; quae tamen, ut ipse ingenuo agnoscit, haud adeo perspicua est, ut omnibus quae objici possunt respondeat. Sic fatur : As I have al-ς ready

77쪽

ready seid, Ι thinla it probabie, that, in most cases,

the proximate cause of this is sonae fauit in the alii- milatory poWers, or those employed in converting the alimentary matters in to the proper animal filii is Adhuc latet, et fortasse in omne aevum latebit processus, quo alimentum vel solidum, vel liquidum, vel animale vel vegetabile, primo in chylum, deinde in fanguinem mutetur ; attamen ita rem sese habere, nemo est qui inficias ibit. Igitur si corpori sano, alimentum in chylum, chylumque in sanguinem mutandi facultas sit, nonne probabile est, hac facultate a quavis causa im,' minuta, gradum proces iis animalis posteriorem minus

perfectiam evadere, chylumque vasa sanguifera intrantem, nullam mutationem subire, et hoc in statu per secretoria eXeuntem, diabetem ut supra comprehensum eXcitare ZExperimenta in sangu nem diabete detenti, a Doctore Dobson instituta, hanc opinionem stabilire videntur. Sanguinis serum subdulce, et quoad colorem lactis serum reserens, compertum fuisse testatur. Hoc in casu, materiam saccharinam in massa sanguinis, priusquam per renes circuitus perficiebatur, extitis se, et colorema chyli haud asimilati commixtura ortum trahere, VC- ei simile videtur.

RATIO

78쪽

RATIO SYMPTO MATUM.

de horum praecipua pendeant, hic tantum oste=dere conabor: Omnia enim in hoc morbo occurrentia speciatim enumerare haud necessarium foret opus. Sitis.-Si in oeconomia animali una secretio adaugeatur, reliquaS omnes pro rata ratione imminui, a physiologis pro axiomate ponatur. Minime igitur mirandum, dum fluxus per renes adeo magnus est, vascula oris fauciumque secernentia, omnis fere humoris privata nihil parumve secernere Sic, pro morbi gravitate, sitis semper increscit. Hujusmodi exemplum in hydrope habemus, ubi, propter fluidum serosum in telam

cellularem, vel in alias corporis cavitates, e sum, os faucesque siti semper arent. Infra orum calor. tpote sitis ex defectu hum ris in ore oritur, sic intestinorum calor ab eadem causa originem fortasse ducat; vasa etenim secernentia per totum canalis alimentarii cursum nihil sere humoris quod secernant habent. Dinae

79쪽

Multi hoc mirum phaenomenon ab humorum colli- quatione proficisci putaverunt. Urinam vero diabeticam nil lymphae coagulabilis continere, experimentiSpatet '. Ab hac igitur causa oriri nequit. Praeterea, si ita res sese haberet, aegrotus paucis diebus animam aret, brevi etenim tempore quantitas urinae ingesta superans, corporis pondus prope adaequaret. Cum econtrario annos nonnunquam durat. Ossiciis vero vasorum absorbentium melius intellectis, enodatio magis consentanea in lucem evecta fuit. Atmosphaeram circumdatam semper humore liberaliter instrue tam esse, a nonnullis salibus aeri quam siccissimo objectis, magnas aquae quantitates ab eo attrahentibus, patet : Et materies quasdam cuti applicatas a vasis lymphaticis absorberi experientia docet. Pondus, igitur, quod corpus aliquando sibi acquirit, nullo cibo, P0tuve ingesto, et urinae quantitas effusae magna, absorptionem ex aere adauctam esse ponendo, exponi Posia sint. Ingeniosissimus Pros. Gregorius sui me certiorem fecit aegrotorum quorundam corpora diabete laborantium probe inungi curavit, ut absorptio ab aere minor

80쪽

DE DIABET L.

feret; et brevi perspicuum fuit urinae copiam insigniter diminutam fuisse, et in uno eorum ad quantitatem pariter ac qualitatem naturalem tandem rediisse. ω, a materia quam Urina contineat saccharina plane oriuntur. Parte etenim urinae evaporata, substantia erat Unde autem proficiscitur nunc investigandum Detrimentum corpori indies illatum assumptione alimenti, quod viribus quibusdam corpore inhaerentibus, in suidum animale nutritioni inserviens, committatur, resarciri solummodo posse experientia, docemur. Ad hoc vero essiciendum, alimentum primo in chylum, postea in sanguinem, convertitur. Conspectu oeconmiae vegetabilis comparativo hoc illustrari videli Cibum in suos humores proprios assimilandi vegetabibus inesse facultatem liquido constat: Quamvis etcnia fonte communi omnia hunc cibum deducunt, viribtamen diversis, in diversis vegetabilibus insitis, adimutatur, ut in uno pro nutrimento, in altero pro xneno, sit corpori. PIoc autem in procesiti, materia Dotes ejus praeternaturales, via. odor saporque Eu saccharo rubro et sapore et odore similis residuum est.

chylos ar

SEARCH

MENU NAVIGATION