Dissertatio medica inauguralis, quaedam de diabete complectens : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Gulielmi Robertson, S.S.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : nec non amplissimi senatus academici consensu, et

발행: 1785년

분량: 95페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

61쪽

viro ornato

MICHAELI PAR ΚER,

In comitatu Coreagens, Armigero.

. . . .

Ob amicitiam,

Qua se dignatus est, Hanc dissertationem offert

ANTONIUS MANN.

63쪽

DISSERTATIO MEDICA, INAUGURALIS.

COMPLECTENS.

IABETES veteribus tam raro sese obtulit, Ut

Galenus eum in praxi perampla bis tantum se observasse assirmat. Lommio et Fabricio Hildario non nisi semel videre contigit, quod cx literis eorum extat. Eare vero inter recentiores tam frequenter occUrrit, nil iustae rationis adhuc redditur; intemperantiam J Xumque quidam pro causa posuere; alii in PotatiOnem aquae frigidae nimis froquentem vitium contule- ut. I ales hypotheses mihi haud omnino arrident. .

A Willisius,

64쪽

Willisius, celeberrimus apud Anglos medicus, urinae dulcedinem primo annotavit. Ab eo autem tempore fere omnes urinam in diabete dulcem non silentio praeterivere. De malo idiopathico hic loci traξtare mihi duntaxat in animo est. Varia a variis ei indita sunt nomina, uti Lienteria, Diarrhoea Nephritica, Urinae Profluvium, Dypsacos, Hydrops ad Matutam, et Diabetes.

Urinae plerumque pra*ternaturalis, copia immodica, profusio chronica .

HISTORIA MORBI.

Nulla aetas aut sexus hoc morbo ex toto immunis est. Viri autem prae foeminis ei magis obnoxii esse videntur. Lente furtimque maXima eX parte incipit, saepe sine causa manifesta oriens.

Micturitio

65쪽

Micturitio frequens brevibus intervallis rediens, et quantitas reddita praeter consuetudinem larga, prima sunt signa quae adventum eius denunciant. Sic siti semper, et appetitu aucto frequenter comitantibus, diu, sine evidente in quavis corporis parte, Vitio, saepe perstat. Progredienti vero morbo alia symptomata superveniunt; urina non tantum quantitate, sed etiam qualitate peccat, tum saporem, tum odorem mutata. Urinae fluxus, sitisque pariter mirum in modum alagescUnt. Fauces magis magisque siti arent. Saliva viscida, albida, spumosa, crebro eXPUitur. Dum haec ingravescunt, calore Praeter naturam magno viscera abdominalia assiciuntur. Urinam retinendi facultas imminuitur, et sensatione molesta aegrotus ad eam reddendam saepe cogitur. Urina fere semper sapore et odore subdulci praedita est, et nonnihil

saccharinae materiae, ut experimenta testantur, ab ea comparari potest . Haec Vero signa, etsi raro, nonnunquam desunt l. Urina

' Vid. Biack's Lectures. Med. Obs and Enq. vol. 3. ; et Home'5 Clinical Experimen is, an . 17 73

66쪽

Urina facies diversas saepe induit; aliquando opaca, misturam mellis et aquae dilutiorem referens; saepius autem pellucida, coloris sedimentique eXpers, invenitur; alias oleum quasi, quod ei innatans speciem pellicularum prae se fert, in ea continetur. Huiusmodi mutationes, dotibus urinae haud mutatis, saepe accidunt. vi, grotUm mane surgentem, magis quam hesterna nocte cubitum euntem graviorem fieri, etsi in aere sicco, cubiculoque calido decubuisiet, experimentis patet '. Observatu quoque dignum est, aegrotum interdiu levia Orem evadere, etiam per tempus quo nulla urina reddita fuerat. Cutis nunc arida, contracta, et rugosa sit. Alvus plerumque astricta. Appetitus cibi solidi modo mire augetur, modo Vero pedetentim imitiinuitur, adeo ut aegrotus, quanquam sensatione inediae quasi ingrata in regione epigasti ica torqueatur, cibum omnigenum fastidiat. Sapor subacidus in ore nonnunquam sentitur. Malo in pejus ruente, vires aegro subtrahuntur, signaque debilitatis evidentissima apparent. Colorem vultus amabilem pallor ingratus excipit, oculi splendorem amittunt, omniaque satum imminere Praenunciant. Extremitates inseriores aliquando frigescunt. Variae cor- P0ris

67쪽

poris partes, uti seia vira, crura, et pedes, praecipue sub vesperem, oedemate assiciuntur, quod mane appropinquante plerumque evanescit. Liambi, testes, et ilia saepe tumescunt, si aeger a mingendo unquam , abstineat. Ascitae nonnunquam signa quinque vel sex dies continuos sese ostendunt, adeo ut aqua in abdomine fluctuans facillime deprehendatur. Habitus vero hicce hydropicus, morbo id iopathico eodem manente, saepe ZPParet, eVanescitque.

Nunc in intestinis sensus caloris gravior magisque

excrucians, cum doloribus ad regionem lumborum pertinentibus, evadit. Pedum manuumque Volae, Pra cipue sub vesperem, saepe calescunt. Haud raro, DOC- te ingruente, sudor subacidus et ingratus, qui nonnim- quam universus fit, prCrumpit. Febris lente consumens plerumque adest. Arteriae

intra minutum octogesies aut nonagesies micant: Saepe Vero tales paroxysmi, quales in hectica obtinent, intervallis accedunt. Pulsus jam durior centum quindecim aut centum viginti celeritate adaequat. Corpus macie Ct squalore, mens vero moestitia graviter assiciuntur. His signis ingravescentibus, vita tandem aegro abrumpitur.

68쪽

DE DIABETE. DIAGNO SIS.

Ab omnibus aliis qui corpus humanum infestant facile dignosci queat hicce morbus, si nobiscum conmderemus, sitim plerumque magnam, ac copiam Urinae praeternaturalis immodicam, huic solummodo communes esse. Quantum discriminis diabetem inter ac enu- resin inest, haud facile in errorem inciditur. Haec etenim urinae dotibus suis haud mutatae, ex profluvio

fere perpetuo absque Voluntate constat. Diabete econtrario laborantibus, urina invitis non eXcernitur,

dotesque ejus mire mutantur.

DE CADAVERUM SECTIONIBUS.

Quamdiu inter majores quicunque cadaver humanum incideret, is funestus habebatur, eos plurium morborum tum naturae, tum sedis, ac proinde curationis, tam ignaros fuish, non est cur mireris. LX

69쪽

Εx quo vero homines e tali caligine emerserunt, anatomici assidi io,' in morborum natura cadaVerum

sectionibus investiganda, et non sine fructu, summam

curam et diligentiam adhibuerunt. Quanquam hic morbus rarius occurrat, quaedam tamen cadaverum, quae diu hoc morbo laboraverant, sed tiones memoriae traduntur. Petrus PaWius puellae, quae diabete aliquot annos tentabatur, renes Praeter modum flaccidos, et colore cinereo se invenisTe testatur.

Cadavere Comitis cujusdam, qui, uti apud Ho annum

videre est, diu hoc malo vexatus fuerat, aPerto, concreta calculosa viis urinariis inhaerentia inventa fuere. Ureter dexter insuper mire dilatatus, et ren lateris ejusdem mole insigniter auctus apparuere. Reliqua quoque viscera abdominalia, hepar vero potissimum, morbida deprehendebantur. Ob hanc causam, Mead, et alii, diabetem ex hepatis vitio oriri credidere. Ad talem opinionem refellendam plurima sunt argumenta, quae hic proferre haud necessarium duco, nam brevis esse laboro. Alteram insuper historiam ex Clinicis LXperimentis Claro Home, solita cum cura, institutis, Proseram. Sic inquat: On examining the kidneys, the lest Was larger than naturat, and iis substancex soster.

70쪽

s fier. There Was no uncommon appearance in the right hidney, excepi a greater degree of s fines s. ς The substance of both the kidneys had a sour odour. The ureters Were of a natural siZe. The coats of the bladder Were stronger than common, and no

lacteals could be Dund about the nech of it, though s me have imagined that much of the fluid is depo- sited in the bl adder by a retrograde motion in the lymphatics. Ad the glands of the mesentery and

mesocolon mere enlarged, of a pale colour, and firm consistetice. The vascular system of the mesentery was rather large. The liver Was naturat, and had s me sirin adhesions to the colon. The large intes. tines were much loaded With hard faeces . The rest of the abdominal and thoracic viscera mere naturai. '

CAUSAE REMOT E.

Quoniam diabetem saepe sine causa manifesta oriri constat, pluresque ex eadem familia co aTectos fuisse, nonne, donum funestum a parentibus ad nepotes aliquando transire, verisimile videtur ZMultae

SEARCH

MENU NAVIGATION