장음표시 사용
51쪽
in ventriculum ingerere necessarium. Praeterea, 'emetica, quae fluxum urinae augerC dicuntur, hoc non aliter, quam per diluentia, una cum ita adhibita, praestare videntur. Igitur plurimi, Utrum necne prosint, dubitare consuerunt. Exemplum vero aegroti memoriae traditum est, qui vomitione adeo gravi, ut mortem ei intentaret,
correptus est, quique nihilominus e diabete ex toto brevi convaluit. Hoc quidem suadere videtur, ut periculum eorum fiat sed potissim unisub initium sunt adhibenda.
IL Universum systema, cum morbuS non a Vitio renum tantum, sed totius corporis, plane videatur oriri, omni ratione firmare. Hae remedia huic consilio accommodantur, ea sunt,
tonumque illis particulas, unde conflentur, ad se invicem propius accedere cogendo Conciliant. Non parum auxilii, cum evacuationes ex aliis or- panis secernentibus morbidas saepe compescant, hoc in morbo promittere videntur. Caeterum renes, reliquum systema roborando, tantum firmant ; ea enim nunquam dari notissimum cst, quin effectus suos in totum corpus diffundant. Igitur hoc in morbo, qui minime renum proprius,
52쪽
sed systematis universi communis, esse videtur, inprimis necessaria sunt. Eorum autem praecipua sunt acidum vitriolicum, aqua calcis, aqua Bathoniensis et Bristoliensis, rhabarbarum, uti nonnullis placet, et alumen. Horum omnium periculum fieri potest; sed palmam reliquis praeripit alumen. Vel substantia, vel sub forma seri aluminosi, adhiberi potest. Nunquam vero oblivisceris, hoc ot reliqua astringentia parum prodesse solere, nisi liberaliter assumantur, et in usu eorum satis diu perstetur. 2. Plurima horum hoc in vitio fuerunt adhibita. Eodem modo, quo astringentia, agunt. Non tantum renes, sed canalem alimentarium, totumque systema, corroborant. Igitur nihil illis contra signa hujus morbi praecipua, concoctionem depravatam nempe, viresque assimilantes debilitatas, essicacius facile reperies. In modum autem astringentium quam maxime. liberaliter sunt adhibenda, alioquin parum proderunt. Praecipua ex hisce sunt cortex Peruvianus, Praeparata e ferro, amara, balneum frigidum, exercitatio, quam remediis cursum humorum ad superficiem facientibus supra annumeravimus.
53쪽
3. Stimulantia. Haec, vasa languida et debilia excitando, tonum forsitan illis, et igitur universo Corpori , aliqua eae parte conciliabunt. His haud dubie accensenda est tinctura cantharidum. Ad usum hujus successu cum prosperrimo, ut ille testatur, in nosocomio Middiesextae saepe decucurrit vir celebris Dr Brisben. Apud Scotos majore etiam quantitate fuit adhibita ; sed votis adhibentium nequaquam eX aequo respondit.
Consilio visciditatem massae humorum universae majorem comparandi alii ad inspissantia vegetabilia, ut gummi Arabicum, althaeam, &c. alii ad animalia, ut cornu cervinum, ichthyocollam, ostreas, &c. confugerunt. Haud dubie innocua sunt, et, absque ullo periculo, possunt tentari. Anemine tamen, cui fidem habere potuimus, ea, quanquam liberaliter adhibita, unquam profuisse QCepimus. Opium per se, et astringentibus tonicisque
54쪽
DE DIABETE. Iucisque adjunctum, fuit datum. Nihil aliud
Vero quam signa in tempus breve levat, et dia adhibitum tonain universo corpori perdendo
Quinetiam regioni lumborum frigida, emplastraque defensiva, uti appellantur, fuerunt applicata. Eidem quoque circumdata sunt cingula. Hanc medendi viam multum commodi secum adducere putavit vir celebris Whyttius. Alii vero, qui ejusdem periculum fecerunt, se spes ex toto inanes fovisse confitentur. Quantum ad nos attinet, quomodo, nisi partes quibus admoveantur sustentando, possint prodesse, haudquaquam vi
Curatio denique hujus morbi magna obscuritate adhuc involvi videtur. Igitur locum reme- . dia multa potentissima, quae nondum iu usu, saltem communi, suerunt, qualia sunt, metallica tonica, ut cuprum ammoniacale, calX Zinci, vitriolum, Ac. medicamenta nervosa, uti nominantur, ut moschus, Ac. tentandi praebet. Quantum vero haec in morbum possent, dictu in primis disti dile foret. Cum aegrotus ad sanitatem nequit reduci, signa omni ratione levare c6nandum. Hoc potissi
55쪽
mum praestant tabi corporis alvique duritiei occurrere, et sitim sedare. Primo consilio accommodantur alimenta adipola, quae, uti eXperimenta accuratissima testantur, admodum nutriunt; alteri oleum ricini, et, si alvum astrictam nequeat solvere, triactura jalapii ei adjuncta; tertio aurantia, tamaritidi, &c. et, his sitim extinguere non valentibus, diluentia quam maxime parce raroque adhibita.
Hoc modo opusculum nostrum ad finem perduximus. Si quid vero ei laudabile insit, id Cul- leno celeberrimo, cujus vestigiis ubique insistere sumus conati, ex toto fere referendum esset sate
Tantum superest, ut gratias viro illustri Thomae Mositat, M. D. maximas habeam, qui mihi, ab ineunte usque aetate, omnibus in rebus, quantum in se fuit, amicus certus fidelisque semper consuluit. Absit, denique, ut Patris optimi obliviscar. Cum vero beneficia, quae in me curaVerit conferenda, plura multoque majora sint, quam ut verbis facile possint depingi, ea silentio potius praetereunda, quam ingenii culpa deterenda puto.
59쪽
Ex Auctoritate Reverendi admodu- Viri,
ACADEMIAE EDlNBURGEN E Praefecti;
Amplissimi SENATUS ACADEMICI consensu, Et nobilissimae FACULTATIS ΜBDICAE duci elo,
Soc. Phys. Edin. Et Soc. Chem. Sodalis. Ad diem ret. Septembris, hora locoque selitis.