De romanorum et græcorum magistratibus libri tres ... Authore Ioach. Perionio ..

발행: 1560년

분량: 115페이지

출처: archive.org

분류: 로마

101쪽

I PER IONII DE RO ET

v I Fortunae publicae Horti omnium qui originem &ii- tu scire volet,euoluat, Fastorii librunt. Iunius est deinceps, in quo haec festa celebrantur, Belonae pridie Non. Nonis ipsis Fidei v 11 Idus Mentis, Tybridi ludi fiunt. 1 Idus Vestae festum iiii Idus Matronalia Concordiae Fortunaeque festu Idibus Iouis,4 Quinquatria Mineruae.XI I I. calend. Quintileis fest. summi Iouis. VI II.

Fortis fortunς.Superiorum quidem mensium quae de fastis tradidimus, certavi explorata sunt quae autem in T liquis fiterint, tradere non possum. Nam nec alteri sex Ouidi de Fastis libri extant, nec in libris qui extant aliorum,id notare S cognoscere possumus Pauca tam equς diu multum quaerendo inuenimus, non erit alienum exponere. Varro quidem in libris de uigua Latina, praeter multa festorum nomina,quae adhuc edidi,alia etiam quς-dam exprimit. In quo mensium ordine eum seruasse hinc sciri potest,quod ab Agonalibus quae sunt v Idus lanuari ducto exordio, ad Saturnalia quae extremo fere Dccc-bri mense fiunt,peruenit. Sed hoc forc praetermisit, quod hoc tempore studiosissime quaerimus. Neque enim tam festa quaerimus, quam eos dies qui eis sacri S constituti

fucrunt. Extremum festum Fortis Fortunae Iunio mensecsse diximus. Huius auctorem Varro Seruiuin Tullum

faculis verbis, Dies Fortis Futunae appellatus ab Seruio Tullo rcge,quod is fanum Fortis Fortunae secundu Tyberim extra urbem Romam dedicauit. Quae ergo festa deiticeps commemorat, ad Quintilem, id est, Iulium pertinet,nisi forte Populi fugia Attribuit enim cadun io.Iunio,inquit, mense dies Populi fugia videtur nominatus, quod eo die repentino tumultu fugerit populus. Diei huius nec in Fastis Ouidianis, nec in iis, quos inuentos esse dixi inter ruinas Capitoli),vlla fit mentio Atque laic dies quotus uni fuerit, ignoro.Nonae autem Caprotin quae

apud eum sequuntur, cuius mensis fuerint, ipsi non exprimit Macrobius autem in primo Saturnaliorum libro

explicat, Nonis,inquit, Iuliis diem festum illa ancillarii,

102쪽

GRAEC MAGIST, LIB. III 8

tam vulgo notum est, ut nec origo, nec causa celebritatis ignota sit. Iunoni enim Caprotinae die illo libera pariter ancillisque sacrificant sub arbore caprifico, in memoriam benigna virtutis, quae ancillarum animis pro conseruatione publica dignitatis apparuit. Nam post urbem captam, chim scitatus csset Gallicus motus, res vero publica esset ad tenue deducta, finitimi opportunitatem inuadedi Rom. nominis aucupati,pr fecerunt sibi Posthumium Liuium Fidenatium Dictatorem. Qui mandatis ad Sena tum missis postulauit, ut si vellent reliquas suae ciuitatis manere,matresfamilia: sibi S virgines dederetur. Cum q.

Patres cssent in ancipiti deliberatione suspensi ancilla nomine Tutela seu Philotis pollicita est, se cum caeteris ancillis sub nomine dominarum ad hostes ituram, habituque matrumfamilias, virginum sumpto, hostibus cuprosequentium lacrymis ad fidem doloris ingestae sunt. Quae chim a L iuio in castris distii buta fuissent, viros plu-I O in prouocauerunt, diem festum apud se esse simulantes quibus soporatis, ex arbore caprifico, quae castris erat proxima,signum Romanis dederunt. Qui cum repentina incursione superan ent, incino benefici Senatus omnes ancillas manumitti iussit,dotemque ciccae publico fecit,4 ornatum quo tunc erant usae, gestare concessit, itemque ipsum Nonas Caprotinas nuncupauit ab illa caprifico,ex qua victoria signu ceperunt, si crificiumque statuit annua solennitate celebrandum, cui lac, quod ex caprilico manat,propter memoriam facti praecedentis adhibetur. Haec Macrobius. Hoc eodem mense crant Apollinarcs ludi ante diem I Non. ut supra docui, dc Neptunalia quantum ex fragmento quodam fastorum coniicere potui, icd non erat notatus dies. Itaque de his Varro deinceps disserit, qui locus est, ut pleriquc alij, corruptus Furinalia apud eum sequuntur Erant autem ut ait Festus,sacra Furniae, quam deam dicebant. Portunnalia a Portunno, qui ut ait Festus, Palcmon dictus est. Atque naec sacra quibus dicbus fierent inuenire non potui,

103쪽

I PER IONII DE RO ET

nec Quintili messe anne Sextili Vinalia autem rustica dicuntur inquit Varro,ante diem, Io Calendas Septembris, quod tum Veneri dedicata aedes S horti eius tutelae assignantur,ac tum sunt feriat o litores Consualia dicta a Conso, quod tum seriae publicae ei Deo, an circo ad aram eius ab sacerdotibus fiunt ludi illi, quibus virgules Sabniae raptae.De his iam diximus, quo die fierent.Van. ro hoc loco eorum mentione facit Sequutur apud Varronem Vulcanalia, Vulcano,quod ei tum feri. 5 quod

eo die populus pro se in ignem animalia mittit. Sextili mense,id est, Augusto haec facra facta esse in quod fragmento Fastorum inueni. Opeconsilia, ut idem actor est, dies ab ea peconflua, cuius in regia sacrarium, quod ideo actum est, ut co praeter virgines Vestales, sacerdotem publicii introeat nemo . ortumnalia a Vortumno cuius, ut idem ait, feriar Octobri mense fiebant Meditrinalia dies dictus a medendo, quod, ut ait Flaccus, flamen Martialis dicebat hoc dic solitu in vinum nouum &vetus libari S degustari medicamenti causa. Fontanalia a fonte quod eo die seri .eius.Tum4 in fontes coronas iaciebant, S puteos coronabant Armilustrium apud eum sequitur. Erat autem festum, ut etiam ait Festus, in quo res diuinas armati faciebant, ac dum sacrificabant, tubis canebant. Atque haec quidem sacra incertu est quo Mense S die fierent. Saturnalia autem patiari Angcronalia 5 Laurentalia quae fere sacra restant apud Varrone, quo mense ac die celebrarentur apud Macrobium reperi. Fiebant autem X IIII Calend. Ianuarias, S septem diebus finiebantur Quanquam de hoc controuersia est. Nam S tertio dic patia fui 1le Varro scribit, D sexto Laurentalia Sedit variae multorum de his sententia intelligatur, Macrobi verba libet attexere. Apud maiores, inquit, nostros Saturnalia die uno finiebantur, qui crat ad XLIII. Calendas Ianuarias. Sed postquam C. Caesii huic mensiduos addidit dies, sexto decimo coepta celebrari Ea re D. Etum est, ut cum vulgus ignorat et certum Saturnaliora diem

104쪽

diem,nonnullique a C. Caesare incerto die, Mali vetere

more celebrarent, plures dies Saturnalia numerarentur.

Licetri apud veteres opinio fuerit septe diebus peragi

Saturnalia, si opinio vocanda est, quae idoneis firmatur auctoribus Nonius enim probatissimus Attellanarum scriptor ait, Olim expectata veniunt septem Saturnalia. Mummius quoque, qui post Nonium de Pomponium diu iacentem artem Attellania suscitauit, Nostri,inquit, maiores velut bene multa instituere, hoc optime a frigore fecere somno dies septem Saturnalia Sed Mallius ait, eos,q ri se,ut supra diximus,Saturni nomme defenderat, per triduum festos instituisse diesi Saturnalia vocavis. se,unde, Augustus,huius,inqui rei opinionem secutus in legibus iudiciariis triduo ferias seruari iussit Masurius&aliivno die, id est, Mi Iora Calendas Ianuarias fuisse Saturnalia crcdiderunt. Quorum sententiam Fenestella confirmat dicens Emylia virginem, . Calendarum I nuariarum esse damnata, qud die si Saturnalia gereretur, nec causam omnino dixi flet. Deinde adiecit, bcquebantur cum diem Saturnalia.Mox ait,Postero autem die qui fuit xi C. Calendarum Ianuariarii, Liciniam virginem ut causam diceret iussam,ex quo osteiadit XI o Calen. das profestum esse Atque haec de Saturnalibus Macrobius.Αngeronalia autem idolatabit fuisse cro Calend. Ianuarias Io vero inquit,seriae sunt diua Angeroni , cui potifices in sacello Volupta sacrum faciunt, qua Verrius Flaccus Angerona dici ait, quod angores ac animo-Tum solicitudines propiciat depcllat. Masurius adiicit simulacrum eius Deae ore obligat atque signato in ara Voluptae propterea collocatum, quod qui suos dolores anxictatesque dissimulant,pervcniat patientiae beneficio

ad maximam voluptatem Iulius Modestus ideo sacrificari huic Deae dicit, quod populus Romanus morbo qui

angina dicitur,praemisso voto sit liberatus .XI .autem Calenda Ianuarias feriae sunt Laribus delicatae,quibus aede

bello Antiochiae Emylius Regillus praetor in campo

105쪽

I PER IONII DE O. T

Martio curandana vovit.x vero Calendas eiusdem mensis feriae sunt Iouis quae appellantur, Lauretinae S Iaurentalia Varro huc diem textum vult esse post Saturnalia. Ita Saturnalia xva Cal. Ianuarias fiebant, quod quida alij etiam existimauerunt Hoc sacrificium,inquit Varro, fit in Velabro qua in nouam viam exitur, ut aiunt quidam,ad sepulchru Accae. Quae autem fuerit Acca haec siue Laurcntia a qua Laurentalia sint appellata, variae sunt opinioncs. Quidam enim,ut Maccre Liuius, eam Faustuli uxorem dc Rcmi Romulique nutricem esse dicunt, alij ut Cato,meretricem,quae meretricio quaestu locuples facta,agros quatuor pop. Rom.legauerit,ex quo sepulchri magnificentia de annuae parentationes honore dignata sit. Opalia ab ope Saturni uxore appellata sunt. Ea autem sacra tertio die post Saturnalia solita fieri tradit,

qui dies est eius sententiai Io I. Calend. Ianuarias. Sigillaria addit Macrobius, eaque dicit Saturnaliorum celebritatis, quam septem dic 'im facit csse diem esse septi mum. Sed Sigillariorum, inquisicelebritas in septem dies discursum publicum S detitiam religionis extudit. Huius sacri duplicem tradit originem, quam qui scire volet,eius legat primum librum. In hoc autem sacro sigilla quaeda fictilia id est statuas, simulacra, emebatitur, quae pro se quisque atque pro suis piaculum pro Dite facerent. Praeteris festa, alia etiam qu dam reperio fuisse.Macrobius

enim in primo Saturnaliorum libro de Varronis sententia omnibus Idibus Iouis, S calendis Iunonis sacrufieri solitum esse tradit. Vt autem Idus omnes Iovi, ita omnes Calendas lunoni tributas 5 Varronis S pontificalis confirmat auctoritas. Quod etiam Laurentes patriis religionibus seruant, quivi cognomen Deae cicerimoniis addiderunt Calendarem Iunonem vocantes. Sed S omnibus Calendis a mense Martio ad Decembrem huic Deae Calendarum die supplicant Romae quoque Calendis omnibus praeterquam quod pontifex minor incuria Calabra rem diuinam Iunoni facit,etiam regina sacroru, regis

106쪽

GRAEC MAGIST , LIB. III.

regis uxor porcam vel agnam in regia Iunoni immolat.

Sacrorum etiam apud Graecos, A, litera extrema crat. Na&Ἀρονια Saturnalia dicunt, Iiberalia Διαι mat. Itaque

apud nos hodie si veteres imitari velimus,4 Martinalia Martini festum,&Paulilia, Pauli, Mari alia Mariae, eodemque modo caeterorum ferias appellemus licebit. Festis autem diebus ac feriis ita Romani rebus diuinis operam dabant, ut Opus aliquod eorum quae seruilia vocantur,agere piaculum ac religiosum putarent. Hoc Macrobius docet his vel bis Assiimabant autem sacerdotes pollui ferias,si indictis conceptisque opus aliquod fieret Proterea regem sacrorum flaminesque non licebat videre feriis opus fieri.& ideo per praecone denunciabant, ne quid tale ageretur,& praecepti negligens mulctabatur. Praeter mulctam vero affirmabat cum, qui talibus diebus imprudens aliquid egisset, porco piaculum dare debere .prudentem expiare non posse Scaevola pontifex asseuerabat. Quod autem opus non pollueret ferias, deinceps exponit Vmbro, inquit,negat eu pollui, qui opus vel ad deos pertinens, sacrorumve causa fecisset,ici aliquid ad urgetem vitae utilitatem respiciens actitasset. Sc uola denique

consultus, quid feriis agi liceret, respondit, quod praetermissum nocersi. Quapropter si bos in specu decidisset, eumque paterfamiluas adlaibitis operis liberasset non es

visus ferias polluisse nec ille qui trabe tecti fracta fulciendo ab imminenti vindicauit ruina Romanorum religionem hanc cit Christiana nostra in fortis obsortiadis consentire adhuc videmus. In eo quod sequitur, minime consentit Viros Romanis vocare feriis non licebat, nobis licet Vitabant enim ut ait Macrobius, ad viros vocandos etiam dies,qui essent notati rebus aduersis Vitabant etialariis, sicut Varro in Augurum libris scripsit in haec verba, Viros vocare feta is non oportet si vocavit, piaculum csto. Viros autem vocare est, eo dcfectus causa, vel besti in locum constitutum iussu magistratus conuenire. Sed hoc apud Romanos valebat tum denique, eum bellum

107쪽

I PER IONI DE RO ET

esset inserendum. Si enim accipiendum erat,quoniam id

necessitatis erat,non voluntatis morum, dies nullus afferebat,Macrobissententia.Nundinietiam in feriis primis rei Romanae temporibus habebatur tandem in profestis haberi coeptae sunt. De his Macrobius primo libro Saturnaliorum disserit his verbis, Iunius Caesar XI I. auspiciorum libro negat nundinis concionem aduocari posse, id est cum populo agi ideoque nundinis Romanorum haberi comitia non posse. Cornelius etiam Labeo primo Fastorum libro, nundinis serias esse pronunciat. Eodem libro de sentcntia Grani3 Liciniani nundinis ferias Iouis fuisse dicit propterea, quod flaminica omnibus nundinis in regia Ioui arietem soleat immolare Lege autem Hortensia, ut idem scribit, facta est ut fasta essent, ut rustici qui nundinandi causa in urbem veniebant, lites componerent. Nundinas qui primus momae in statuerit, magna est quaestio.Alij enim Romulum auctorem fuisse dicunt, ut Tuditanus,alij, ut Cassius, Seruium Tullium, quidam eas primum institutas esse confirmat,exactis iam rogibus, ut Geminus.Nundinas autem a nono die appellatas esse,

constat inter omneis. Nundinae enim eo institutae sunt,

ut ait Rutilus apud Macrobiu, ut cum rustici in agris octo diebus opus egissent, nono die intermista opere ad mercatum legcsique accipiendas Romam venirent, ex quo is dies Nundinarum appellatus est nomine. Is autem dies nonus ab ineunte anno numerabatur,& sic deinceps At.que hi omnes quos commemoraui, in feriis ac festis habebantur. Ex quo intelligi potest, in eis comitia haberi minime potuisse Alij autem sunt dies festis contrariiqui

profesti vocantur, quos vulgo operarios vocamus. Proseastorum autem aliisunt fasti,ali nefasti. Fasti duobus modis intelliguntur. Fastos enim dies interdum festos dici Festus Pompeius auctor est,qtuomodo naihi accipi vidcntur in iis libris Ouidi), qui Fasti inscribuntur. His enim in libris festa sbium quae sint singulis mellibus,exponit. Hoc autem loco fastos dies cos antelligi volumus, in quibus

108쪽

GRAEC MAGIS T. LIB. III. si

haec tria verba,do,dico,addico,praetori fari licebat. Sic enim veteres omnes,ut Varro,ut Ouidius,ut Festus Pompeius, ut Macrobius,explicant. Nefasti contra iterant, in quibus ea verba praetor fari non poterat. Nec vero sis tiis ac festis haec tria verba praetori fari non licebat, idcirco festi dies erant nefasti. Nam Mnefasti omnes profestishnt,4 cum in festis illa tria verba fari non posset, id ad Deorum cultum referebatur, in nefastis autem id non licebat, quod aliqua in eis diebus clades fuisset accepta. Quid autem illa tria verba do, dico, addico significarent,

quoniam multi de eo dubitare possunt, dicamus. Praetor quidem hoc loco is intelligitur, qui inter ciues peregrinosque ius dicit. Eius autem omnis iurisdictio, potestas tribus rebus continebatur,&concedenda agendi potestate ei qui pctivisset, S iure inter aduersarios dicundo,&re,de qua agitur,adiudicada. Primum illum dicebatur da re agendi potestatem dccundum ius dicere ac reddere: tertium addicere, id cst, adiudicare. His ita constitutis, nunc dicamus quinam essent nefasti aut religiosi aut atridies.Tot cnim nominibus appellatos cos inuenio.De his T. Liuius initio va libro.post urbem conditam scribit his

verbis, Tum de diebus religiosis agitari coeptum, diem lad x v. Calen. Sextiles duplici clade insignem, quo die ad Cremeram Fabiica si quo deinde ad Alliam cum exitio Vrbis foede pugnatum, a posteriore clade Alliensem appellarunt, insignemquc rei nullius publice priuatimque

.agendifecerunt. Quidam quod postridie Idus Quintiles

non litasset Sulpitius Tribunus militum, neque inuenta pace Deum post diem tertium obiectus hosti exercitus Romanus csset, etiam postridie Idus rebus diuinis super, sederi iussum inde ut postridie Calendas quoque ac Nonas eadem religio esset, traditum putant. Eademi Gel lius& Macrobius a veteribus scriptoribus repetita, cisi aliis verbis referunt, nisi quod secundam solum opinionem sequuntur. Sed hoc praeterea Macrobius tradit dicsante I III Calen. Non te Idus in nefastis habitos a qui

109쪽

I PER IONII DE O. T

busdam, cuius rei cum relisio quaereretur, non aliam re-ertam esse,nisi quod Q Claudius Annalium quinto li ro cladem illam vastissima pugnae Cannensis acceptam scribit ante diem quartum Nonas Sextilis. Atque haec quidem de iis diebus, in quibus comitia esse non poterant. Quibus cognitis,facile qui essent comitiales intelligimus. Qui enim nec festi erant,nec nefasti aut religiosi, iterant comitiales. Et de his quidem hactenus.

110쪽

INDEX NOTABILIUM IN HIS

lib. a,priorem pag.b,secundam denotat.

AACcubatio. 9.b

Agonalia. Alliensis dies.

3 8 P.b Athenis initio quatuor tribus. 28.b Athenienses in quot pa tes diuisi. 9.b

λυδ, χονες Aborigines. 26.

Bellonae festum. Bulla.

Calendae Iunoni sacrae. 49b Calendaris Iuno. 9.b

Carmentalia. Castoris stum. Census Romanorii, Atlataniensium 29.b Census maior,minor. 3ἈCenturiar. 24.b Cereris facrum. F.

Charistia. 4 a Cistella.

Ciuitas in genera hominudistributa. 7.b LO.b. II a Ciuitate donari Classes. Classici. Classis meρα - λuit. Claudia tribus.

SEARCH

MENU NAVIGATION