De romanorum et græcorum magistratibus libri tres ... Authore Ioach. Perionio ..

발행: 1560년

분량: 115페이지

출처: archive.org

분류: 로마

91쪽

I PER IONI DE RO ET

Ap. Gaudio G Sri a P. Cornelio Sylla praetore urbis

primum facti erat inde omnes deinceps Praetores urbani fecerant, sed in unum annum vovebant, dieque incerto faciebant. Eo anno pestilentia grauius incidit in urbem agrosque, quae tamen magis in morbos longos qua in perniciales evasit. Eius pestilentiae causa Zc supplicatu per compita tota urbe est,& P. Licinius Varus Praetor urbis legem ferre ad populum iussiis, ut hi ludi in perpetusi in statum diem voverentur. Itaque ipse primus ita vovit fecitque ante diem iii Nonas Quintiles. Is dies deinde solennis seruatus Hos autem ludos scribit votos esse ex libris Martis vatis clarissimi, in quibus ita scriptum fuit, Hostes,Romani,si cxpellere vultis,vomicamque quς gQ-tium venit longe, Apollini vovendos censeo ludos, qui quotannis comiter Apollini fiant. Cum populus dederit ex publico partem, priuati uti conferant pro se suisquαIis ludis faciendis praeerit praetoris, qui ius populo ple-hique dabit summii Decemviri Graeco ritu hostiis sacra faciant. Haec si recte faxitis,gaudebitis semper, ficique res vestra melior. Nam is Dius extinguet perducite qui vestros capos pascit placide.Deinceps Liuius hcc omnia decreta&facta esse docet. Hos solos statos coperi. Sacra etia& epulum, quae ad festa dixi pertinere, conceptiua fuisse inuenio. Sed quoniam deseriis conceptiuis titis multa

dixi, nunc sequitur ut de statis dicendum esse videatur. Quanquam nobis haec via dc artificio tradentibus satis erat de his dicere.Neque enim ars in iis quae incerta sunt, versari solet. Atque ut in hoc ordine certu serueni, ab iis

quae in lanuarium mensem incidebant, initium sumam. Calendis Ianuariis, Iani, a quo deo is mensis nonae inuenit, festum fiebat. Hoc quidem festum aliaque stata quae

deinceps trademus vetus Fastorum ratio, quae inter Capitoli ruinas in marmore insculpta, inuenta est, nos docuit Quam cum Fastis Ouidianis ita conuenire conferedo notaui, ut vel Ouidius ab illis suos,uel qui illos insculpsi eos ab Ouidianis sumpsisse videatur Infesto autem Iani

92쪽

GRAEC MAGIS T. LIB. III. 3

Iani opus agebatur, qud Ovidius, cur fieret, docet his

versibus.

Postea mirabar,cur non sine litibus esset Prima dies,causam percipe, Ianus ait. Tempora commisi nascentia rebus agendis, Totus ab auspicio ne foret annus iners.

Quisque suas artes ob idem delibat agendo Nec plus quam solitum est testificatur opus.

Itaque is dies intercisus erat potius,quam festus. A Cale dis aute Ianuariis ad eum diem, qui est ante v Idus eiusdem mensis,nullum festu erat. Eo aute die erant Agonalia. Dies multos cis festos Varro assignat his verbis, Dies Agonales, pei quos rex in regia ariete immolabat Dicti ab ago, eo quod interrogatur a principe ciuitatis, princeps gregis immolatur. Est enim legendum ago, non ag5 ut scriptum est in vulgatis libris Ouidius enim notationem verbi huius exponens, in multis quas de multorum sententia affert, hanc Varronis primo loco explicat. Quattuor adde dies,ductis cx ordine Nonis: Ianus Agonali luce piandus erit. Nominis esse potes succinctus causa minister, GHostia caelitibus quo feriente cadit, Qui calido strictos tincturus finguine cultros Semper againe rogat,nec nisi iussus agit. Pars, quia non veniant pecudes, sed agantur,ab actu Nomen Agonalem credit habere diem.

Pars putat hoc festum priscis Agonalia dictum,

Vna sit, proprio littera dempto loco. Aut, quia praeuisbs in aqua timet hostia cultros, A pecoris lux est ipsa notata metu, Fas etiam fieri solitis aetate priorum Nomina de ludis Graeca tulisse diem. Et prius antiquus dicebat Agonia sermo,

Veraque nidicio est ultima causa meo. Tertio inde die, id est, tertio Idus Ianuartas erant Carmentalia Varro, Carmentalia nominantur, quod sacra

93쪽

I PER IONII DE RO ET

tum feriae sunt Carmentis Ouidius in primo libro de fastis multis versibus causam festi exponit Idibus Ianuariis Iouis festum erat, de quo Ouidius, Idibus in magni casus Iouis aede sacerdos Semimaris flammis viscera libat ouis. XVIIJ.Cal. Feb. erat alterum Carmentis festum, quod etiam Ouidius his carminibus indicat, Respiciet Titan actas ubi tertius Idus, Fient Parrhasiae sacra resata deae.

Nam prius Ausonias matres carpenta vehebant, Haec quoque ab Euandri dicta parente reor. Mox honor cripitur,matronaque destinat omnis Ingratos nulla prole nouare viros. Ne e daret partus,ictu temeraria caeco Visceribus crescens excutiebat onus.

Corripuisse patres ausas immitia nuptas, Ius tamen ereptum restituisse ferunt, Binaque nunc pariter Tegeaeae sacra parenti Pro pueris fieri virginibusque iubent. Eodem etiam die feriae Porrimae, Postvertae agebantur,de quarum dearu nominibus sacro idem Ouidius haec tradidit. Si quis amas veteres ritus,assiste precanti, Nomina percipies non tibi nota prius. Porrima placatur,Postvertaque,siue sorores, Sive fuin comites Maenali diva tuae. Altera quod porro fuerat,cecinisse putatur, Altera venturum post modo quicquid erat. In sequenti die, id est, xv II. Cal. Feb. feriar erant Concordiae. Id Ouidius tradit in eodem libro, Candida te niueo posuit lux proxima templo, Qui fert sublimeis alta Moneta gradus, Nunc bene prospicies Latiam Concordia turbam,

Nunc te sacrata constituere manus.

Furius antiquus populi superator Hetrusci Vouerat, Δί voti soluerat ille fidem. Caesa

94쪽

GRAEC MAGIST ' LIB. III 4

Causa quod a patribus sumptis secesserat armis Vulgus,5 ipsa suas Roma timebat opes.

Causa recens melior,passos Germania crines

Corrigit auspiciis dux venerande tuis. Sexto autem Cal. Febr. erat festum Castoris & Pollucis. Ouidius. At quae venturas praecedit sexta Calendas, Hac sunt Ledaeis templa dicata Deis. Fratribus illa Deis,fratres de gente deorum

Circa Iuturnae composuere lacus. Pacis autem feriae erant Iora Calend. mensis eiusdem,

Ouidij etiam sententia, Ipsum nos carmen deduxit pacis ad aras. Haec erit a mensis fine secunda dies. Atque haec quidem festa erant mense Ianuario. In F

bruario autem quae sequuntur. I Io quidem Non. se 'stum Sospitae,Iouis,5 asylum celebrabatur Ouidius. Principio mensis Phrygiae contermina matri Sospita delubris dicitur aucta nouis Paulo infrμTunc quoque vicini lucus celebratur Asyli, Qua petit aequoreas aduena Tybris aquas. Ad penetrale Numae Capitolinumque tonantem, Inque Iouis summi caeditur arce bidens. Idibus eiusdem mensis Fauni sunt feriae, idemque dies nefastus erat ob caedem Fabiorum.Ouidius lib. II. Idibus agrestis fumant altaria Fauni. Hic,ubi discretas insula rumpit aquas. Haec fuit illa dies,in qua Veientibus aruis Ter centum Fabiiter cecidere duo. X V.Cal.Martias Lupercalia erant Ouidius eodem lib. Tertia post Idus nudos aurora Lupercos 'Aspicit,& Fauni sacra bicornis epunt. Originem Lupercalium deinceps explicat. Transtulit Euander sylvestria numina secum Hic ubi nunc urbs est,hinc locus urbis erat. Inde deum colimus,deuectaque sacra Pelasgis

95쪽

I PER IONII DE RO ET

Flamen ad haec prisco more Dialis erat. Dionysius 8c Liuius & ipse Ouidius multa de his sacris

commemorant,sed haec satis multa sunt nobis. Quirinalia sequutur. Erat enim XLI. Cal. Martias.Varro,

Quirinalia a Quirino, quod huic deo feriae,c.sunt enim corrupta,Ouidius in secundo lib. Proxima lux vacua est,at tertia dicta Quirino.Qui tenet hoc nomen Romulus ante fuit. Eas aut ferias Romulo fieri solitas deinceps tradit,quod Iulius quidam Romanis moestis de morte Romuli, misi sum se ab eo dixit, ut nunciaret ne se ut mortalem lugerent, sedit Deum colerent. De his Liuius multari Dionysius. Eodem etiam die festum erat stultorum,& feralia sacrificia fiebant. Feralia, inquit Varro,ab inferis S ferendo,quod serunt tum epulas ad sepulchrum quibus ius est

parentare. Haec facra Fornacalia Ouidius appellat, eaque indici solita dicit a Maximo Curione, negatque eade stato die fieri. Curio legitimis tunc Fornacalia verbis Maximus indicit nec stata sacra facit. Ritum eius Lacri plurib exponit quc qui legere olet, locum indicaui. Postridie eius diei fiebant Charistia,de quibus Ouidius loquitur his vcrsibus. Proxima cognati dixere Charistia chari,

Et venit ad socios turba propinqua Deos. Scilicet a tumulis, S ,qui periere,propinquis Protinus ad vivos ora referre iuuat,

Postque tot amissos quicquid de sanguine restat,

Aspicere, S generis dinumerare gradus. Sequuturetia alia de code festo carmina. Postridie Charistioru Terminalia fiebat de quibus Ouidius ita disserit,

Nox ubi transierit, solito celebretur honore, Separat indicio qui Deus arua suo. Terminrisiue lapis, siue es defossus in agro Stipes,ab antiquis tu quoque numen habes. Te duo diuersa domina de parte coronant, Binaque

96쪽

GRAEC MAGIS T. LIB. III. 4,

Binaque serta tibi,binaque liba ferunt. Ara fit,lluc ignem curta fert rustica testa Sumptum de tepidis ipsa colona focis. Ligna senex minuit, concisaque construit arte. Et solida ramos figere pugnat a uino.

Tunc sicco primas iritat cortice flammas. Stat puer,& manibus lata canistra tenet.

Inde ubi ter fruges medios immisit in ignes

Porrigit incisos filia parua fauos. Vina tenent alij, libantur singula ammis: Spectant,5 linguis candida turba fauet. Spargitur, caeso communis Terminus agno, Nec queritur, lactens cum sibi porca datur. Conueniunt celebrantque dapes vicinia supplex, Et cantant laudes Termine sancte tuas. Atque haec quidem Ouidius de Termini feriis. Varro autem dicit festum hoc celebratu fuisse pridie Calend. Martias,nisi cum intercalaretur Februarius,tum enim sexto a fine die solitum fieri scribit, quanquam ait tum quinque inferiores dies ei mensi demi solitos Extremae huius c- sis feriae erant Equiria, sic appellata ab equorum cursu, Vt

ait Varro,qubdium equi in campo Martio curroret Erat autem is dies. LI. Cal Martias, ut placet Ouidio, Iamque duae restant noctes de mense secundo, Marsque cito iunctis curribus urget equos.

Ex vero positum permansit Equiri nomen, Quae Deus m campo perspicit ipse suo.

Calendis , Iartiis Martis crat festum, quod matronae colebant. Erant etiam Iunonis Lucinae feriae. Et Sali ferunt Ancilia S Mamurium canunt. Ouidius in tertio libro δε- storum horum omnium originem tradit multis versibus, quorum pauca subiiciam, Cum sis officiis Gradive vitilibus aptus, Dicis is matronae cur tua festa colant. Causim explicat deinceps, cuius haec sententia est. Cum Romulus Consos bufos facere hastituisset, eo sique finiti-

97쪽

I PER IONII DE RO ET

mis populis indixisset, virgines Sabinae ad diem conueniunt, Eas nec opinateis in medio ludicro Romani,qui constituti erat,rapiunt. Hinc natum est bellum inter Romanos Gillos populos quaru virgines repetitas Romani reddere noluissent. Iam acies instructa erant,iam signum pugnae datum erat, chim Sabina aliorumque populorum mulieres,qua raptierant,habitu luctus, passis crinibus in medias acies prorumpunt cum infantibus. Ita victis animis,pax facta est. Itaque Ovidius addit, Inde diem primasque meas cclebrare Calendas

Oebalia matres non leue munus habent.

Aut quia committi strictis mucronibus ausae Finierant lacrumis Martia bella suis. Vel quod erat de me faeliciter Ilia mater,

Rite colunt matres sacra diemque meum.

Eodem libro de Iunonis Lucinae festo disserit, cur Salij

ancilia eo die ferrent, Mamurium canerent, quae sciens praeterco,ne sim longior. Dc ancilibus multa scripta sunt

a Liuio, plura a Dionysio. Pridie Nonas MartiiVest irat

seriae,quemadmodum Ouiduis doctarat his versibus, Sextus ubi e terra clivosum scandet Olympum Phoebus,& alatis aethera carpet equis: Qtiis quis ades,castaeque colis pcnetralia Vestae, Gratare, Iliaci thuraque pone focis. De sacris Vestae idoneo loco dicemus, cum de sacei dotibus crit dissere luna.Nunc satis cst intelligi, haec sacra fieri Diis Troiae, quos Aeneas in Italiam aduexisse dicitur. Nonis Martiis ci ouis crat festum. Hoc sisti, quos repertos dixi inter Capitolina ruinas, no indicat, sed Iunonis. Veiovis aute legedum esse Ouidius indicat his versibus Una nota est Martis Nonis, secrata quod illis Templa putant lucos Vcio uis ante duos. Cur autem ita Iupiter vocaretur, paulo infra docet Nunc vocor ad nomen, Vcgrandia farra coloni

Qua male creverunt, vescaque parua Vocant.

Vis ea si verbi est, cur non ego cio uis aedem, Aedem

98쪽

GRAEC MAGIS T. LIB. III.

Aedem non niagni suspicer esse Iouis Pridie Idus Martias erant altera Equiria. Ouidius. Sex ubi sustulerat,totidemque emerserit orbes Purpureum rapido qui vehit axe diem: Altera grana ineo spectabis Equiri campo,

Quem Tiberis curuis inlatus Vrget aquis. Idibus autem ciusdem mesis festum crat Perenna Annς, in Fastis, quos saepe nominaui, Proannae vitiose legitur, pro Perennae Ouidius,

Idibus est Annae festum geniale Perennae, Non procul a ripis aduena Thybre tuis. Plebs venit,ac virides passim disiecta per herbas

Potat, Maccumbit cum pare quisque sua. dc caetera carmina quibus ritum eius festi explicat. Quae autem fuerit haec Anna, variae fuerunt opiniones. Allienim Lunam,qubd mensibus annum expleat, esse putauertit Alij Themin,nonnulli bovem Inachi, quidam nympham Io uis nutricem, alii pauperem foeminam, quae plebi, cum in sacrum montem secessisset, eique iam panis ad victia non suppeteret, panem suppeditasse dicitur. Sed constantior fama est esse Anna, quae Didonis bror metu ex fenestra se in mare deiecerit, incolumitque in Italiam peruenerit. xvi Cal. Apri . festu Bacchi,quod vocat Varro Liberalia.

Liberalia, inquit, dicta, quod per totum oppidum co die

sedent sacerdotes Liberi, 5 anu sidera coronatae cum libi si foculo pro emptore sacrificantes Ouidius tertio libro de fastis. Tertia post: Idus lux est celeberrima Baccho.

XI DI I. autem Cal. eiusdem mensis erant Mineruae,quae

quinq; diebus fiebat Quinquatria, victi a uidio placet. Vna dies media est ,5 fiunt facra Mineruς, Nomina quae a iunctis quinque diebus habent. Sanguine prima vacat,nec fas concurrere ferro, Causa, quod est illa nata incrua die. Altera, reique super strata celebrantur arena, Ensibus exertis, bellica laeta Dea est.

99쪽

I PER IONI DE RO ET

Nono aute Cal. fiebat festia Forti De . Ouidius eo de lib.

Summa dies e quinque tuba lustrare canora Admonet,& Forti facrificare Deae.

Postridie eius diei erat Iani sacrificium, Concordiae,Salu tis,MPacis Ouidius hoc docet sed obscure itaque quod numerat,a Quinquatriis incipiendum est, Tres ubi luciferos veniens praemiserit Eos Tempora nocturnis aequa diurna seret. Inde quater pastor faturos ubi clauserit hordos,

Canuerint herbae rore recente quater,

Ianus adorandus, cumque hoc Concordia mitis, Et Romana Salus,araque Pacis erit. Pridie Calendas Lunae erant feriae in Aventino. Ouidius eodem libro, Luna regit menses, huius quoque tempora mensis Finit Auentino Luna colenda iugo. Sequitur hunc Aprilis,cuius Calendis Veneri S Fortune virili facra fiebant. Hoc docet multis carminib. Ouidius in quarto Fastorum libro . Eius de Fortunae virilis sacro

haec sunt carmina,

Discite nunc quare Fortunae thura virili Dctis, eo gelida qui locus humet aqua. Accipit ille locus posito velamine cunctas, Et vitium nudi corporis omne videt. Vt tegat hoc, celetque viros Fortuna virilis Praestat, S hoc paruo thure rogata facit.

Inde sequitur festum Cybelis Nonis Aprilibus Ouidius

ibidem, Ter sine perpetuo caelum versetur in axe, Ter iungat Titan,terque resoluat equos: Protinus inflexo Berecynthia tibia cornu Flabit,& Idaeae festa parentis erunt. Ibunt semimares, S inania tympana tundent, AEraque tinnitus me reptilia dabunt. Ipsa sedens molli comitum ceruice seretur Vrbis per medias exululata vias. Scena sonat, ludique vocant, sycctate Quirites.

100쪽

Et fora Marte sito litigiosa vacent. Postridie,id est, iii Idus festum erat Fortunae publicie in colle Quirinali Ouidius, Postera cum caelo motis Pallantias astris Fulserit,& niueos luna leuarit equos. Qui dicit,quondam facrata colle Quirini Hac Fortuna die publica, verus erit.

VIJdus Ludi fiebant ob honorem Caesaris, atque istati

erat. Cum autem supra dixi, nullos me legisse ludos fui . se praeter Apollinares, hoc ad superiora tempora retuli. Postridie Cereri sacrum fiebat,& ludi. Versus Ouidianos deinceps paucos proferam, ut vitem satietatem. Idibus autem festum erat Iouis Victoris atque Libertatas Ouidius, Occupat Aprileis Idus cognomine victor Iuppitcr,hac illi sunt data templa die. Hac quoque ni fallor populo dignissima nostro Atria libertas coepit habere sua. X VI l. Calen. Maias crant Fordicidia a Qrdis bobus, ut Varroni placet. Est enim,ut ait,bos forda, quae fert in ve-tre Fordicidia autem dicta sunt,quod ca die publice immoliabatur boves pregnantes in curiis A fordis ergo caedendis Fordicidia diis a sunt. Fuisse autem Fordicidia eo die quo diximus,id est xv II. Cal. Maias,ouidius declarat his versibus, Tertia post Veneris cum lux surrexerit Idus, Pontifices f γrda facra litate boue. XIIII. Calend. erat cursus equorum in circo, & vulpiu combustio .Palilia id est,deae Palis festum X Io Calend. Vinalia Iouis x. Calendas. iiii Cal.Rubigalia a dea Rubigine quae segetibus nocere dicitur.Pridie Caled. Maias festum Florsi estς De his omnibus Varro S Ouidius disi erunt. Atque ut paucis multa complectar, Maio Cue

haec festa sunt, v.Non.Florae,& ludi et hunt. v I Idus L muria nocturna. IIII Idus Martis Vltoris Idibus,Mercurij.XI cI.Calend.Iunias Iani. Agonalia,xi Vulcanalia.

SEARCH

MENU NAVIGATION