De romanorum et græcorum magistratibus libri tres ... Authore Ioach. Perionio ..

발행: 1560년

분량: 115페이지

출처: archive.org

분류: 로마

71쪽

I PER IONI DE RO ET

ij quos exposuit Liuius,tertiam sua aetate ab superioribus diuersam esse confirmat. Cur autem Instituta a Seruio ratione,nisi variaretur sentctiis,inter equitest prima classis pedites,infra non descenderetur, Liuius non exponizDionysius exponit. Ait enim hoc idcirco fieri ilitum, quod illi uniuersi reliquos tribus centuriis superarent, Quod mihi falsum videtur. Nam cum secundς classis viginti essent centuriae, tertiae, quinquaginta, quarta quinque de viginti, quintς triginta efficitur protecto maiore harum numerii esse,quam Equitum primς classis,quo-raim in ipsus Dionyn sententia,decem octo centurias explebant, Livij autem, tres praeterea quas a Romulo facit institutas, prima autem classis duas S octoginta, ut in iis duas fabri numeremus. Itaque magis adducor ut credam hunc honorein equitibus primae classis tributum esse, ut si in ferendis suffragiis unum idemque sentirens coriani valeret sentctia. Quanquam Dionysius hanc, qua

dixi ratione conuenienter sententiae suae de numero centuriarii attulit. Equites enim facit expletes decem, octo centurias, primam classem octoginta, secundam duas &viginti adiunctis fabris, tertiam viginti quartam duas Scviginti quintam triginta. Ex quo perspici potest, quam

incerta sint ea omnia, quae literarum monumentis mandantur,dum alius aliud tradit,ut quod sequamur non habeamus. Sed verba Dionysiide ratione suffragioru proferri est melius Hoc quidem supra docui, in populi iure

res tresvi maximas S maxime necessarias lege fuisse magistratuum face: bello necessarioru creationem, legum lationem dc abrogationem, bellorum indicendom, redorumque potestatem. Haec autem omnia suffragiis ksententiis curiatim administrabantur, ut inops multitudo tantum voce ac suifragio suo, quantum locupletio simus quisque posset.Ita fiebat, ut cum multo maior esset tenuiorum numerus quam locupletum, hi ab illis hac re superarcntur. Quod cum Tullius intelligeret,in opulentos suffragiorum rationem transtulit. Nam cum aut a. sistratus

72쪽

GRAEC MAGIS T. LIB. III. 33

gistraciis creandi crant, aut lex ferenda vel abrogata, aut bellum indicendum centuriatim,non tributim concione conuocabat. Vocabat enim ad dicendam sentcntiam,vel ferendum suffragium primum accenturias, quaru maXimus census erat,m quibus crant ec equitu decem Sesocho,& primae classis octoginta ccnturia: Horum vero qui tribus reliquos superarent, si unum idemque sensissent, valebat sententia. Quod si variaretur, tum secudam classem vocabat, cuius si cissent varia iudicia S suffragia, tertiam quartamque classem etiam vocabat, idque faciebat, dum essent septemi nonaginta centuriae in eadem sententia.

Quod si usque ad quintam classem hoc minime cosequebatur, erantque centum monaginta centuriarum paria

suffragia, tum ultima classem vocabat in qua inops multitudo, quae ob cam causam immunis erat a militia Viri aure parti haec classis fauisset,ea vincebat. Quaquam hoc ita raro incidebat,ut fere fieri non posset Saepe enim prima classe vocata,res conficiebatur,ut vix ad quarta quintad postrema praetermissa, perueniretur. Haec ille Facit quidem, ut intelligi potuit, sex classes, quarum in quinta pauperes collocat. Hanc autem suffragiorum seredorum rationem sua aetate mutatam esse paulo infra confirmathis verbis, Atque haec quidem ratio in multa secula mansit, seruataque est a Romanis, nostris vero temporibus nautata est in aximis populi vim inferentis tempestatibus. Et quanquam non omnino sublata est, tamen illorum sententia S mea ipsius, qui Ope comitiis adfui, non iam veterem illam retinet descriptionemvi diligentiam. Atque haec Dionysius. Quoniam autem coniuncta est cum hac suffragioru comitiorumque ratio, hoc loco de utraque dicendum cst. Comitium quidem a cocundo, Vt nomen ipsum indicat,dicitur,quali coitium, sedis litera vocalitatis gratia interiecta est. Comitiorum autem tria erat genera, Centuriata, curiata,&tributa. Neque enim vere dicunt, qui curiata Z tributa eadem fuisse confirmant.

Quod vel ex illo Ciceronis loco qui in priore in Rullum

73쪽

I PER IONII DE RO ET

oratione positiis est intelligi potest, Atque hic peripi iuest, quid iuris a maioribus acceperitis, quid ab hoc Trib.

pl.vobis relinquatur Maiores de omnibus magistratibus bis vos sententiam serre voluerunt: nam centuriata lex censoribus ferebatur,Curiata caeteris patriciis magistratibus .ium iterum de eisdem iudicabatur, uti set reprehendendi potesta si populum benefici sui poeniteret. Nunc

quia prima illa comitia tenctis,cctui lata de tributa, curiata tantum auspiciorum causa remanserunt. Hic autem Trib. pl. quia videbat potestatem nemincm iniussu populi aut plebis posse habere, curiatica comitia, quae vos nos nitis, confirmauit,tributa quae vestra erant, iistulit. Ita cum maiores binis conuitis voluerint vos de singulis magistratibus iudicare, hic homo popularis ne una quidem populo comitioru potestatem reliquit. At ex his omnes intelligere arbitror tria comitioru fuisse genera, S inter tributari curiata interesse. Ea autem quicssent, nunc patefaciendum est. Centuriata quidem erat, in quibus centuriae eo ordine, quem supra descripsimus,consules creabant. Itaque corruptus est locus Ciceronis,ut mihi quide videtur, quem modo protuli. Nam Centuriata lex ensoribus serebatur, legedumque est pro Censoribus, Consulibus. Quod locus ille T. Liuij, qui est apud eu scriptus

in lib. v.apcrtissimc declarat, Comitia curiata quae re militarc continent, Comitia Centuriata quibus Consules

Tribunosque militares creatis, ubi auspicato, nisi ubi ac solent, fieri possunt taribunos autem militares intelligit cos, qui erant tum consulari potestate, qui iisdem c mitiis, quibus Consules creabantur. Comitia autem curiata erant, in quibus magistratus, duces belli in curia creabantur. Hoc cnim quod obscure de his dixit Cicero, Curiata tantum auspiciorum causa remanseriit, proxima

fere pagina plane dixit, Atq; hoc cum in eo reprehendendum est quod per Trib. pl. Tribunitia potestas minuitur, tum in eo deride lum,quod Consuli, si legem Curiatamno habet,attingere rem militarem no licet. Curiata enim comitia

74쪽

GRAEC MAGIS T. a B. III. 3

comitia in quibus ex Curiata serebatur, rem militare,nait Liuius,cdtuliebat. Qitie aute fuerint Tributa comitia,

difficile est dictu. Fuit quidem tempus, cum plebeiimagi-stiatus ceturiatis comitiis creabantur, idque intra annos x v I II a Tribunorum pleb.constitutione.Hinc tributis comitiis creari coepti sunt,ut auctorcst Liuius ni lib. his verbis, Tu primum tributis comitiis creati tribuni Nebis sunt.Quod ut demtis ita est e,inon tame tota definition sed selum parte eius tenebimus. Quod si quis dicat eoru definitione ex duobus aliis esse intclligendam, ne sic quidem difficilis haec quaestio esse desinet. Quanquam enim si centuriata sunt ea, in quibus tantu Cosules 55 Tribuni militares creabatur,ri Curiata ea, quae rem militarc continebant,effici videtur, Tributa ea esse, in quibus, ut etianome declarat,populus fuse in tribus couocabatur,v. teros magistratus crearet: tamen illud primum occurret nobis,quod supra in Ciceronis verbis continetur, curiata lex caeteris patriciis magistratibus ferebatur, nisi forte non curiata,sed tributa legendum est. Id enim videri potest, cum praesertim de comitiis curiatis eodem loco verba faciens, ca ad rem militarem dicat pertinere Deinde illud etiam obstat nobis,quod lib. v. Au Gellius ex libris L iij Felicis ad Q utium sumptum esse dicit,Item

in eodem libro scriptum est, cum ex generibus omnium suffragium fertur,curiata comitia esse: cum ex censu Maetate, centuriata: cum ex regionibus S locis,tributa. Multoque illud magis quod idem auctor lib. Io I. M. Messalam ait dicere,Minoribus creandis magistratibus, Tributis comitiis magistratus, sed iustius curiata dantur lege Maiores centuriatis comitiis sint. Idem etiam auctor est lib.xi.id quod Ciceronis & Liud, quos paulo ant citauimus,auctoritate mi sententiam refellit, eundem L lium Felicem scriptum in codem libro reliquisse,comitiis centuriatis exercitum cxtra urbem imperari oportere. Quod etiam pluribus M. Varro lib. v. de Latina imgua confirmat,In commentariis consularibus scriptum sic in-

75쪽

I PER IONI DE RO ET

ueni, Qui exercitum imperaturus erit, accenso dicit hoc, Calphurni voca inliciti omnes Quirites huc ad me. Accenius dicit sic,Omnes Quirites inliciu visite huc ad iudi ccs.C. Calphurni' disit, Voca ad couctione omnes Qv rites huc ad me, Accensus dicit si omnesQui lites,ite adcouentione huc ad iudices Deinde Consul eloquitur ad exercitum, Impero qua couenit die ad comitia ceturiata.

Atq; hcc quide duo postrema no obstat, quominus Cic ronis π.Liiij de curiatis comitiis vera sit sentetia.Neq; enim de magistratibus praesectisq; bellicis loquia tur Varro MLaelius Felix, sed ualum de impcrando exercitu, qui centuriatim,ut docui, Serui,Tulli, instituto coscribebatur. Superiora autem valde repugnant mi is quae illi decenturiatis curiatisque comitiis dixerunt,4 et,quam tributis comitiis statui definitionem. Quanquam nullam statui, difficultatemq; eius statuendae potius ostedi, eamque nuncitiam augere volo,cum difficile sit quid in tanta tam grauium auctorum de his dissensione, iudicareoc tenere debeamus.Sed tamen hoc confectum arbitror,no eadem curiata 5 tributa,ut nonnulli putat, comitia fuisse.Teneamus ergo tria comitiorum genera fuisse, centuriata,quibus centuriae ferebant scntcntiam in creadis vel consulibus solis S tribunis militibus consulari potestate, velitiam praetoribus,atque Censoribus Curiata ea,quibus populus in curias conuocatus reliquos magistratus crearet.Tributa ea quibus sic enim Cicero definit iudicarct,vel minores magistratus crearct, ut M.Messalae definitionem intelligamus. Ad Ccturiata populus per cornicinem,ad curiata per lictorem conuocabatur, ut Laelio

Felici placet, in quae duo genera Calata comitia tribui,eidem placet. In quo genere quid cli ignoro Calata eniea vocat,quae pro collegio potis cum vel rogis sacrorum,

vel flaminum inaugurandorum causa habentur. Nos autem docuimus centuriata, S curiata quae sunt calatorum,

ut vult, species, ad multa alia pertinere Adccnturiata etiam comitia Accensus populum conuocabat, quemad

modumsupra ostendi M. Varronem scriptum inuenisse in

76쪽

GRAEC MAGIS T. LIB. III.

in Consularibus commentariis, quanquam loquitur tantum de re militari. Tributa autem quis conuocaret, non inueni. Est etiam haec comitiorum diuisio. Alia enim sunt Consularia, alia praetoria, alia censoria, alia quaestoria, alia aedilitia, in quibus consules, pr torcs, censores, quaestores, aedilesque creabantur. Erant enim haec sola stata& solennia. Nam alia erant incerta,ut Maximi pontificis, maximi curionis flaminum atque sacerdotum, quod eorum magistratus nullo certo tempore desiniti essent.Horum omnium mentio crebra est apud Liuium atque Cieronem. Nunc dicendu est, quo loco S quo tempore

comitia haberentur.M. quidem Varro lib. IIII. de Latina lingua, unde comitium dicatur,exponcns, curiata comitia in curia haberi solita videtur dicere, Comitium, inquit,ab eo quod coibant eo comitiis curiatis,4 litium causa. Nam si comitium appellat locu eum,in quem cogebatur populus &comitiis curiatis,&litium causa, lites autem agebantur in curia Hostilia, in Rostris, ut eodelib. de inccps tradit, profecto etiam comitia curiataeis de locis habita esse confirmat. Quod si in eo tempus illud spectasset, cum campus Martius nodum publicatus esset, certe decenturiatis comitiis mentionem fecisset. Nam

Campus Martius erat Tarquiniorum, qui posteaquam expulsis Tarquiniis Marti consecratus est, hinc est appellatus Martius, in eumque postea populus comitiis cent

riatis conuocabatur. Itaque omne tempus videtur potius Varro comprehendere Tempus autem comitiorum varium fuit. Vatietatem quidem omnem mihi non est propositum persequi satis erit quaedam exempla proferre. Cum ego diligenter inquirerem in que diem prima illa comitia consillaria,expulsis regibus, indicta ossent, nihil certi reperire potui. Ex quodam autem loco T. Liuij coniicere possumus, Quintili mense ea habisa fuisse. Naanno quarto S quadragesimo postqua exata reges fui

sient,primum Calend. Sextiles tu solennes magistratibus ineundis fuisse docet, cum superioribus annis nulla clusi

rei fecisset metionem Comitia, inqui inde habita,crea-

77쪽

I PER IONII DE RO ET

ti Consules L.Fbutius.P. Servilius calendis Sextilibus,ut tunc principium aiani agebatu Consulatu ineunt. Quintam ergo hic primus locus est, in quo de eo die, quo O sulci tum magistratum inibat loquitur, verisimile est superiores annos tres Sesquadraginta a calendis Sextilibus, id est,Augustis duxisse exordium.Quot autem annos illamos deinceps seruatus fuerit, de eo nihil praeter eandem

coniectura tradere possumus. Neque enim inuenio m tatum fuisse illud tempus,vsque ad Cc II annum post

urbem conditam,quo Liuius ait Idus Maias fuisse solennes ineundis magistratibus tertio libro, his verbis Idustum Maia solennes ineundis magistratibus erant. Hoc certe intelligi facile potest, cum hoc tempus dicat fuisse solennc, no duobus aut tribus annis id obseruatum ess sed pluribus Solenne enim id dicitur, quod legitimum

est,& fieri solet. Rursus mutatu tempus initio fere quinti reperio. Nam cum solennes dies incundis magistratibus essent Nonae Dcccbrcs, cum mutatum csse dicit his e bis, Primores patrum siue culpa, siue infelicitate Imperatorum tam ignominiosa clades accepta esset, censuum non expectandum iustum tempus comitiorum, sed extemplo nouos Trib.militum crcados esse,qui Cal. Oct btibi magistratum occiperent. In quam sententiam csi pedibus iretur, caeteri Trib militum nihil contradicere. At enim vero Sergius Virginiusque propter quos poemicro magistratuum eius anni Senatum apparebat, primo deprecari ignominiam, deinde intercedere Senatusconia susto,negare se ante Idus Decembreis bienem ineundis magistratibus diem honore abituros esse. Paulo infra eadem pagina ex Idibus Decembribus in Cal. Octobressmutatum diem esse solennemineiadis magistratibus d cet, Cum omnium assensu comprobata oratio esset,gauderentque patres sine Tribuniciae potestatis terriculis inuentam esse aliam vim maiorem ad coercendos magistratus, victi consensu omnium comitia Tribunoru militum habuere,qui Cal Octobribus magistratum occiperent

78쪽

GRAEC MAGIS T. LIB. III. 3σ

rent,seque eam ante diem magistratu abdicauere Paucis annis hic dies seruatus fuit. Nam sexto fere anno post,

quod Consules morbo essent impliciti, phacuisse Calencias Quintiles solennes esse dicit, Consulibusque mor. bo implicitis placuit per interregnum renouari auspicia. Itaque cum ex Senatus consulto Consules magistratu se abdicassent interrex creatur M.Furius Camillus,qui P. Cornelium Scipionem, is deinde L. Valerium Potituin terregem prodidit. Ab eo creati scae Tribuni militum consulari potestate, victi amsi cui corum incommoda valetudo tuisset,copia magistratuum Reipub, esset Calendis Quintilibus magistratum occepere. Hunc etiam diem in alium, etsi incertia, mutatuis uenio. Neque enim

dies nominatur. Hoc autem anno ccccc I I. post Vrbem conditam reperio accidisse. Quod Liuius initio sere libri viii docet his vcibis Iussisque ante tempus Consulibus abdicare se magistratu, quo maturius noui Consules aduersus tantam molem belli crearcntur,religio cessit,ab eis, quorum culpa imminutum ellet,comitiata, beri.His enim verbis, quo maturius &c mutatum fuisse

selennem tum diem ineundis magistratibus indicat. Ut autem hic incertus cst dies sic certus est is, qui paulo post, id est, octauo inde anno statutus est Calendarum Quintilium. Ex templo igitur, inquit, Cossi noui Aemylius Mamercus, Z Cn. Plautius eo ipso die Calend. Quintilibus,quo magistratus interui, comparare inter sic prouincias iussi Mensem autem, quo diutissime comitia habita sunt,Februarium fuisse inuenio.& Idus Martias diem se-lcnnem ineuius magistratibus. Semper enim tenuit bc lo Punico secundo, de bello Macedonico,atque eo etiam diutiusIiuius hoc docet multis locis, quorum nonullos protuli. Anno quarto secundi belli Punici, libro tertio scribit liis verbis, Circumacto tertio anno Punici belli T. Sempronius Consul. Idibus Martiis magistratum iniit. Initio libri sexti, Cneus Fulvius Centimabus P. Sulpitius Galba Cosa cum Idibus Martiis magistratu inissent, Se-

79쪽

Ι. PER IONII DE RO ET

natu in capitolium vocato, de Repub de administratione belli,de prouinciis cxercitibusque patres consuluerui. Initio primi libri debello Macedonico, qui uit annus D VI post urbem conditam, Omnium primum, inquit, eam rem idibus Martiis, quo die tum cosulatus inibatur, Ser Sulpitius Cos . retulit. Lib. V Io I dec. I. M. Valerius Mesraia inde S c Liuius Salinator consillatum Idibus Martiis cum inisi unt, de Repub deque prouinciis dc exercitibusSenatum consuluerunt. . Lib. x eiusdem decadis, Ii omnes magistratum Idibus Martiis inierunt. Lib. i. quintae decadis, Idibus Martiis,quo die Sepronius, Claudiusque consulatum inierunt,mentio tantii de prouinciis Sardinia Histriaque, utriusq; hostibus fuit. Lib. tertio eiusde decadis, L. Emylio Paulo C. Licinio Coss. Idibus Martiis principio insequentis anni, cum in expectatione patrescssent, Z c. His omnibus intelligitur,diem comitiorum habendorum, solennem iustum, statum nullum fuisse, cum ineundi magistratus multi fuerint, qui quam vari,fuerint, non opinor, iniucundum erit ex iis, quae multa collegimus ex omni memoria,cognoscere. Itint, ut comitia indicta 5 cdicta fuerint, quod in quem diem haberetur,indiceretur. Idque Cicero ui tertio libro epistolarum ad Qta Fratrem, indicat his verbis, Adhuc crat valde incertum 5 quando comitia, δ,qui Consules futuri essent. Si erat incertum,quando,ut ait, comitia futura essent, nullus erat status dies comitiorum. Itaque in secundo libro in quem diem edicta fuerint,eo anno, quo epistolam scripsit, exponit, Sed omnia sunt tardiora propter furiosae aedilitatis expectationem Nam comitia sine mora futura videntur.cdicta sunt ad x L. Cal. Februarias. Ego quo die Cicero fuerit creatus c5sul, non ueni. Co-sulatum quidem se inisse Calendis Ianuariis dicit In oratione II in Rullum pro lege agraria, Ego autem non solum hoc in loco dicam, ubi est id dictu facillimum, sed in s Senatu, in quo esse locus huic voci no videbatur,popularem me futurum esse Consulem,prima mea illa oratione

80쪽

GRAEC MAGIS T. LIB. III. 3

tione Cal. Ianuariis dixi.Itaque in v.lib. earum epistolarsi quae familiares inscribuntur, pridie Cal. Ianuarias dicit se antisse magistratu, Atque ille, quod te audisse credo, pridie Cal. Ianuarias, qua iniuria nemo unquam in annuo

magistratu improbissimus ciuis affectus cst, ea me Constitem affecit,cum Rempub conseruassem, atque abeuntem magistratu concionis habedae potestate priuauit. Ex quibus perspicitur, Calendas Ianuarias tum diem solen-nc ac iustum fuisse ineundis magistratibus quod qualutenuerit,traderetio possum. Qui autem comitia habiturus erat,is ad quem futura essent, siue edicebat, siue indicebat diem, non quem vellet semper, sed cum interdum ad quem Senatus censuisset. De quibus omnibus aliquid dicendu est. Habebat quidem Comitia vel alter Consul, vel Dictator, qui interdum comitiorum habendorum

tantum causa creabatur, vel Interrex nam in Consule Tribunum militarem Collatas potestatis numero Horum Consul erat legitimus, caeteri erant extraordinarij.

Quod mox docebimus. Vter autem Consulum, haberet Comitia, non erat constitutum,sed ipsi inter se comparabant,interdum uter praeesset,idque iussu primum factum esse inuenio,interdum S C. fiebat, quo nominatim alter vocabatur T. Liuius lib. XLI. Sedato tandem Histrico tumultu,S C. factum est,ut C OE S. inter se compararct, uter eorum ad comitia habenda Roma rediret. Tum M. Iunius rediit.Nam paulo infra apud Liuium haec sequuntur, Per eos forte dies M. Iunius Cori ex Histria comitiorum causa rediit.Comparare autem hoc loco apud Liuium,pro eo positum est,quod deliberare,consultare,co ponere sine sorte Nam saepe apud eum legitur,S C. factu esse,vel patres censuisse,ut CD S S. Sespra torcsuci com-

parci inter se,vel sortiantur prouincias.Vno loco erimus contenti ad id probandum, lib. XXXI cI. De prouinciis cum ad Senatum retulissent, patres censueriant, chim in

Hispania latum glisccret bellum, iam consulari S duce exercitu opus esset,placere, Consules Hispaniam ci.

SEARCH

MENU NAVIGATION