장음표시 사용
111쪽
lla. Nostra certa quod Interest, in VisItatorum delectu
omnem operam adhibituri, eos omnino repellemus qui muneii huic peragendo ultro se offerent, vel alienis imia portunis precibus Vibitationem extorquere conabuntur: Quos vcro ad visitandas Provincias de Stinaverimus, M nitos insuper volumus, ut a quibuscumque, vel etiam sponte Oblatis , muncribus sese prorsus abstineant; atque
Visitatione peracta Nobis vel aliis, ad quos spectabit
abusus omnes tam communes quam particulares fideli relatione communicent, ut opportuna morbis remedia adhibere possimus, & ea executioni mandanda Satagamus, quae ceu magis proficua , & ad monasticam disciplinam, regularemque observantiam instaurandam magis condum Centia exoptat DefinitCrium Generale.. XVI. Caeterum quum Seraphicus Patriarcha S. Fra ciscus non sibi iesi vivere , sed, ct aliis pro Dere vellet a satis inde exploratum cuique est, praeter morum Sanctimoniam , quae cuique cordi esse debet , vocationi nostrae undequaque adimplendae scientiam apprime conferre, qua nimirum Ecclesiae, Reipublicae, Populis utiles constitui mur. Hinc ne Octicio nostro deesse videamur, quae doctrinae in Ordine excolendae , & magis ac magis prona xendae opportuna judicamus, necesSario duximus,adno tanda. Primo itaque praeter erecta jam Philosophiae ac Theologiae studia, volumus, ut in unaquaque Provincia erigantur unum vel plura sacrae eloquentiae, & Moralis Theologiae studia , in quibus Juvenes ad sacrae Praedic tionis munus, vel ad excipiendas Consessiones vocati sa nioris doctrinae pabulo imbuantur, rectam utriusque ossi cii exercendi methodum edoceantur; atque istiusmodi Cathedris moderandis Religiosi praeficiantur excellentiores; quique in pervolutandis explicandisque Sacrae Scripturae oraculis, Conciliorum Canonibus, & SS. Patrum operibus luculenta doctrinae suae , & eruditionis exhibuerint documenta. Porro novi nihil molientes, eam doctrinam
.. In officio ad Laudes Antiph. I.
112쪽
amplecti, & sequi omnes deceriamus tum In Philosophicis , tum in Theologicis, Scholasticis, Polemicis, Dogmaticis , & mores spectantibus disciplinis , quam Maj res nostri publice, & frivatim docuerunt , & amplexati
sunt. Non desunt sane ordini Seraphico innumeri inter Sanctos , & Beatos cooptati, quorum doctrina fulget Ecclesia ; praesto sunt alii, quorum memoria in benedicti ne est; & quorum Opera in lucem edita faxit Deus , ut hactenus inedita eamdem sortem consequantur saniorem undique doctrinam praeseferunt. Istiusmodi certe sunt Beatissimi Patris nostri Francisci, a Joanne Trithemto , Anto nio Possevino, aliisque inter Scriptores Ecclesiasticos r censiti , opuscula plura , & varia , quorum lectio ad illu trandas mentes, animosque in Dei amorem excitandos ac commodatissima sunt; istiusmodi S. Antonii Patavini, quem Gregorius IX. Meam Testamenti, O divinarum armarium Scripturarum appellavit , pluribus in Sacram Scripturam Commentariis, aliisque operibus illustris; is. tiusmodi Seraphici Doctoris S. Bonaventurae de re The logica , deque omni scrine scientiarum genere optime meriati. Quid dicemus de SS. Bernardino Senensi, Joanne a Capistrano, Jacobo de Marchia , Petro de Alcantara Quid de Beatis Angelo a Clavasio, Pacifico a Ceredano, Bernardino Tomitanot Quid de Alexandro Alensi . Joanne Scoto, Alvaro Pelagio, Richardo de Mediavilla, AD
phonso a Castro , Micnaele de Medina, caeterisque innumeris , quorum editis in lucem Scriptorum ordinis BDbliothecis meminere viri clarissimi Lucas Nadingus , &Joannes a S. Antonio t An non omnes isti pietate simul,& doctrina commendati, Populis aedificationi fuere,&Familiam Franciscanam illustrarunt
XVII. Ast quum Disciplinae Theologicae penes viros religiosos praxipuum Sibi locum vendicare debeant, hinc Lectores, praelibatis quae de Locis Theologicis Melchior Canus, de Locis Catholicis Fr. Franciscus Horantius , de Restituta Theologia Fr. Franciscus Carvajal, deque Studiis Μonasticis Joannes rubidonius eruditissime scripse
113쪽
re, sedulam omnlao impendant operam Divisti Litteris, Traditionibus, Conciliis, praesertim oecumenicis, Summorum Pontificum Decretis, & Sanctis Patribus, quos i
ter ceu Scholasticae methodo magis accommodati eminent
SS. Augustinus, Anselmus, Doctor Angelicus, & Doctor Seraphicus. Acturi vero de divina intelligentia, & pra scientia, de peccato originali, de libero arbitrio, de ju
tificatione , deque id genus aliis eontroverSila, prae oculis semper habeant splendidissimum Ecclesiae lumen , &Doctorem, Augustinum, cujus doctrinam Ecclesia ips mei consecrare visa est , dum in Concilio Tridentino plures Canones, praesertim de iustificatione , de gratia, de peccato originali iisdem ferme verbis e rmavit: quem
Coelestini Papae oraculo, nunquam sinistra suspicionis rumor aspersit fa); deque eodem loquens Gelasius , ajebat: De arbitrio tamen libero, O gratia Dei quid Romana, hoc est, Catbolica sequatur, semet Ecelesia, in variis libris B. Augustini, est maximὸ ad Prosperum, Hil rium potest cognosci b . Haec utique est doctrina, quam ambabus ulnis amplexati sunt S. Bonaventura, Alexander de Ales, Scotus, Gaspar Sasgerus, Christophorus a Capite Fontium, Cardinalis de Lauraea, Franciscus M cedo , Andraeas de Bega, aliique ex Majoribus nostris magni nominis Scriptores , qui a vestigiis S. Augustini ne lato quidem ungue declinarunt : mirum proinde haud fuerit, si Majorum nostrorum edocti exemplo, in praelaudatis maxime versandis Quaestionibus Augustinum ceu ducem tutissimum omnino sequendum indicimus. Sed nec in aliis Theologicis controversiis pertractandis desunt ex Majoribus nostris, quos sequamur, Antesignani: Sacra scilicet Scripturae arcana duplici in Omnes libros Sacros Commentario, litterati , & morali illustrarit Nicolaus de Lyra: Canonicos Libros luculenta explanatione adorna
vit Joannes de la Haye, additis Tractatibus de ponde-
Iibus , mensuris, monetis, aliisque omnium eruditioni ac
114쪽
Intell1gencae accommodatis pluribus adversus haereses conscriptis Libiis brevi, facili, Sravi, acutissima meth do haereticos profligavit Alphoi sus a Castro: Lutherum, aliosque Acatholicos inscctatuS est, oppugnavitque diSertissime Gaspar Sasgerus. Quid desiderandum reliquit in Theomarchia de recta in Deum fide Franciscus FGarde tius; aut in Catholicis ad Christianam Theologiam Instrututionibus Clemens Monelianus, aut in Mystica Theologia devotissimus S. Bonaventura ; & mirabilis poenitentiae,& altissimae contemplationis excmplar S. Petru, de Alcantara j Quae quum ita sint, eccur quos Min iticum O dinem sat clitate, doctrina , eruditione illustrasse merito gloriamur , eosdem ceu duces , & magistros inotanso pede sequendos ad unguem non imitabimur XVIII. Ut autem ex tot Maj rum nostrorum Opertibus in lucem editis fluctus aliquis in nobis utilitasque redundet s. nccesse omnino est, ut in iisdem evolvendis, &studium diligens, di tempus opportunum insumatur. Le rores proinde monemus, ut omni cura ac sollicitudine suo officio incumbant; studentes suae disciplinae commi sos attenὰ, & pro Viribus instruant, singulis diebus ex praescripto nostrarum Legum designatis omnino legant, consuetas disputationes, Seu privatas, seu publicas nullo modo omittant, nullatenus quoque a lectionibus vacent, nisi ab iis quas praefert Elenchus ue ne vel inviti cogamur pro ossicii nostri debito suspenSione, aut privatione Ossiciorum in eos animadvertere. Similiter ut Lectorum mulicitudo suum finem, ut optamus, consequatur , Studemtibus concedendum est tempus necessarium, & opportunum , ut suo munere fungantur, & studiis sedulam dent operam ue hunc in finem cura Superiorum Localium erit praecipua, & Vigilantia assidua, raro studentibus, nec nisi necessitate cogente ν Permittere exitum e Conventu pro
ter Missas in aliis Ecclesiis celebrandas, aut propter alium finem, multoque magis invigilabunt iidem Superiores, ne frequentes illis exitus e Conventu permittant, ob solam ipsorum petitionem , Vix enim exinde fructum aliquem
115쪽
studIorum suorum sperare fas esset. - XIX. Tandem quod in hanc rem maxime urget, nostramque pastoralem Sollicitudinem, quanta quanta est, exposcit, pars est illa Theologiae, quae ad dirigendos mores pertinet, & Moralis appellatur , ceu quae, Si unquam alias, hisce praesertim temporibus deturpatur undique, laxioribusque opinionibus ad nauseam usque impetitur. Summus Pontifex Alexander hujus nominis Septimus tot laxas propositiones in rebus morum proscripturus, infe tam radicem evellere conatus est, proindeque damnat etiam summam illam luxuriantium ingeniorum tirentiam in dies magis excrescentem , per quam in rebus ad conscientiam pertinentibus modus opinandi irrepsit alienus omnino ab EDam
geliea simplicitate, SS. Patrum duirina ; quem si pro re ta r gula sideles in praxi sequerentur, ingens eruptura esset ebristianae υita corruptela a & merito prorsus ; iste namque opinandi modus tot, & tantis malis viam aperit, ut complures opiniones ebristianae vitae relaxatiυas ct animarum perniciem inferentes y originem inde suam trahere neminem lateat. Firmato scilicet super malesanam hanc versatilemque opinandi methodum principio, quo legi dominetur , praeseraturque Possessio libertatis , quid non enascitur absurdit Prodeunt inde legum naturalis, divinae ,& humanae violatio ι impune grassantur Opiniones Omnes, quae viam Sternunt exorbitantiae a legibus Ecclesiasticis & civilibus, elusioni Canonum in sacris Conciliis conditorum: superaedificatur stiper idem infelix fundamentum christianarum Virtutum contemplus, noStrarum in Deum & in homines obligationum transgressio; vivendi genus moribus saeculi accommodatum ; jejuniorum violatio permimis nulla cogente necesSitate sorbitiunculis magis delicatis, &, quod magis reseri, nutritioni plurimum conferentibus : deploranda prorsus Oblivio , neglectusque sere intolerabilis earum mortificationum, quarum in Evangelio quod velimus, nolimus, unica eSt aeternumque per 2 man-
116쪽
mansura omnlum noStrarum actionum regula & mentio frequens est , & necessitas sub periculo amittendae salutis aeternae omnibus indiscriminatim inculcatur. Ejus dem denique malae arboris pessimi fructus sunt tot gras sanua Regicidii ac Tirannicidii deliramenta; tam spatiosus vindicandarum privata auctoritate ac medio quovis execrabiliori injuriarum campus; verbo, Omnium congeries opbnionum , quae viris vel tantillum cordatis stomachum creant, probabilismum ceu patrem Suspicit, adeo nimirum ut rem acu attigisse dixerimus doctissimum Mabillonium, dum in haec verba erupit: Postquam Neotericorum plurimi sibi eampum vendiearunt de humanis actibus ct peccatis disserendi,
inconsultis saeris Ecclesiae Canonibus, eo devenit Moralium opinionum relaxatio , ut nullum pene ex criminibus cense
tur , quin aliquo indulgenti colore calamistretur Q. Ab hoc equidem tam laxo pravoque opinandi modo mirum quantum abhorruerint Majores nostri doctrina & sanctitate celebriores , Sancti nempe AntonIus Patavinus, Bonavent
ra, Bernardinus; Beati Angelus , & Pacificus 3 Cardin iis de Laurara , Alensis, Scotus , Astensis, Joannes Ba tista Trovamala, Philippus Faber, Franciscus Henno, Ba tholomeus Durand. Modum huncce non adoptavit Antonius Corduba, qui Probabilismum ab Ipsis incunabulis
eradicare sategit; non adoptavit denique, ne in immensum excrescat cathalogus, Syrus Placentinus, qui Probabilismum ab hominum memoria eliminare pro viribus conatus est. Hunc Praedecessores nostri totis lacertis insectati sunt, quos inter Rmus. Petrus Marinus Sormanus M di olanensis in sua ad Missionarios celeberrima Instructi ne ita decretorie loquutus est : Quia Nos non latet quam plurima absurda ex nimia opinandi, sub privilegiorum pris textu, ae operandi licentia quotidie oriri posse, quae sea data ct relaxationes suscitare valent, omnibus nostri Dia vis Missionariis, ae aliis sub nostra directione seu obedientia degentibus personis in Domino mademus mandamus,
117쪽
tit doctrinas tutiores D probabiliores semper doream ct amplectantur 6r . His autem caeterisque hac de re Sormani decretis Innocentius XI. approbationem Suam, confirmationem, & inviolabilis Apostolicae firmitatis robur adjecit b . Eadem omnino mens stetit Patribus In Capitulo G
nerali Mantuano congregatis anno 1762. qui confirmatis praecedentium Generalium Capitulorum hac de re Constitutionibus , mandarunt & praeceperunt Sacrae Geologiae Le toribus aliisque omnibus quatenus doctrinas tutiores probabiliores semper doceant ct amplectantur H. Quod Mantuanum Statutum ad enixas preces Patrum Discretorii Generalis in nuperrimo Valentino Capitulo, transgessoribus privatione officiorum mulctatis confirmatum est, his verbis: Desinitorium Generale conformatur propositioni Patrum Diseretorii Generalis, praecipiendo quod ad unguem observentur Decreta tum Capituli Generalis Mantuani, tum praesens Decretum , injungendo omnibus Superioribus siυe Familiae , sive Provinciarum, siυe Conventuum, ut attente invigilent pro observantia eorundem De retorum, applicando irremi
sibiliter poenas prisationis of ii Lectoribus, Comionatoribus
ct Confessariis, quos contravenire repererint, ct alias graviores , si contumaces se exhibuerint d . Non itaque novitatis invehendae causa ducti, sed Majorum nostrorum doctrinae , Decretis Praedecessorum, ac Generalium Capitulorum Statutis inhaerentes, absolute praecipimus omnibus& singulis curae ac jurisdictioni nostrae subjectis, ut doctrinas tutiores & probabiliores semper doceant & amplectantur. Quos autem prompte I ad unguem nostris hisce praeceptis non paruisse noverimus, poenis supradictis absque ulla spe veniae in eos animadvertemus. XX. Ad haec, animo recolentes quanti momenti negotium sit Sacramenti Poenitentiae administratio , quanta scientia , prudentia , pietas que necessaria ei sit, qui artem artium, ut loquuntur SS. Patres , hoc eSt animarum re- gi
118쪽
28ginaen suscipientes, Des Vices agunt In terris, ejus nomine judicium exercent in animas, quas vel dimittendo pe cata solvere debent, Vel ea retinendo ligare, Superiorum Provincialium conscientiam oneramus, iisdemque injungimus , ut hujus ministerii exercendi facultatem non faciantiis, quibus dotes desunt propriae Judicis, Doctoris, & M
dici, cujusmodi sit oportet Confessarius; excludantque omnino ab audiendis consessionibus, quos Vitae probitas, christianae pietas religionis non commendat, aut manifestas in sextum incalogi praeceptum infamat reatus. Neque ante hujusce muneris obeundi copiam alicui faciant f quam examen ad apices iuris cilbrmatum subierit, atque sanio ri se esse morali doctrina satis imbutum ostenderit. Qua
de re Examinatores quos doctrina & Zelo Dei probati Simos institui peroptamus in unaquaque Provincia ) hortamur , ut omni solertia expiScari curent, quam doctri-. nam ebiberint & sequantur : an Canones Poenitentiales calleant & spiritum ipsorum sicuti & usum, quem modo obtinent: an in propositionibus per Summos Pontifices proscriptis versati adeo sint, ut pro data opportunitate alteram ab altera, bonum a malo, verum a falso discern ire queant; aac diligenti instituto examine nullo modo ad excipiendas confessiones admittant cos, quos aut Scientiae sufficientis desectu, aut Probabilismo laborare cognoverint. Meminisse enim debent Ministri ac Examinatores rationis strictitissimae , quae pro animabus pretiosis simo sanguine Jesu Christi redemptis, & Consessariorum inscitia salubri aeternae vitae pabulo non resectis ipsos Deo reddenda manebit a si alicujus aut ignorantiae, aut alterius dotis defectus conscii nimia propensione, exiguitate animi, aliove assectu ducti, indulgentiam justitiae: praeponderare Permiserint. Sane, quum Moralis Theologiae
scopus sit, humanos actus dirigere , hominesque rectam salutis viam edocere, nec possint viam hanc, si ipsos latet, caeteris OS tendere Directores & Confessarii, stultitiae vix & nullo modo ferendae est eorum opinio, qui munus excipiendarum Confessionum, & Theologiae Moralis
119쪽
29 studIum committendum illIs adserunt; quibus Isatis aptum ad alias scientias addiscendas non suppetit ingenium. Sed& ad Confessarios adprobatos protrahenda cSt Ministrorum Provincialium vigilantia; nempe hi quoque tempo
re Visitationum ad examen.revocandi sunt, omnique di ligentia investigandum: an cognitiones ad ministerium tam sublime & arduum exercendum neceSSarias teneant, an
sint in hujusmodi studio assidui, ac proficiendi in eo sonliciti: & si quem inhabilem invenerint, a studiis freque
tandis alienum, aut alicujus criminis reum, hunc ab audiendis confessionibus omnino suspendere debent: quema modum & arcere ab audiendis in Ecclesia mulierum consessionibus Juvenes Confessarios, prudentia quemque ed cente , ministerium istud viris dumtaxat gravibus ac maturae aetatis esse committendum. Ipsos demum Consessarios hortamur, ut quodnam ossicium exerceant, & cujus j dicis vices gerant, Serio cogitantes, abSolutionem imperiatiantur iis quidem, quoS Suorum poenitet peccatorum, quo que sincerae cum Deo reconciliationis, & anteactae vitae
emendationis signa haud ambigua prataeserre prudenter j dicaverint : illis vero, qui debitis dispositionibus care tes , nullamque aut satis dubiam emendationis Spem facie tes , Sacramento Poenitentiae illusuri potius sunt, quam linsius beneficium & fructum consecuturi, denegent abs lutionem , serioque sui periculi monitos omnino dimitiant. Ut autem magis magisque proficiant in exercitio istius ministerii, cessent nunquam Consessarii a legendis sanioris doctrinae libris, quos inter , praemissa Canonicorum LN brorum , praesertim Epistolarum Apostoli Pauli lectione, P cipuum locum tenere merito poterunt Summa Docto ris Angelici; libri S. Bonaventurae s quorum titulus: Sermones de decem praereptis: Confessionaler De pugna spirituali contra septem vitia capitalia, aliaque ejusdem Seraphici Do toris opera Mystica, uti & reliquae Summae quorum S
pra meminimus: e contrario mittant omnino nuncium
Auctoribus omnibus, qui proprias speculationes venditaturi , morum disciplinam soEbismqtibus suis & cavillis in-
120쪽
per Vera principia tradere studuerunt. I. Apostolicum quoque Praedicationis munus, quod suo exemplo consecrare dignatus est Christus Dominus, Praedicans Evangelium regni Dei is ac suis discipulis com
misit dicens: Euntes in mundum unmersum praedicate Evangelium omni creaturae b . Religiosis dumtaxat concredendum est, pietate, doctrina , morum honestate , ac zelo
Dei praeditis, quique ordini nostro laudi, animabus pr
fectui futuri sunt; caeteris vero, qui scientia quavis destia Iuli, aliena ad litteram usurpant, vel hinc & illinc collia gentes , & consarcinantes, quae dicunt ut plurimum non intelligentes, e cathedra veritatis errores forte dissemianant; quique ambitionis aestu, Vel quod est auditu magis horrendum turpis lucri gratia, huic tam pio, ac salutari exercitio incumbere avidius optant, prorsus inte dicendum. Huc enimvero spectabant Patres Capituli G neralis Mantuani Decreto illo: Ne deinceps Praedicatores instituantur, ct ad Dei verbum praedicandum nonnisi ilii admittantur, de quorum habilitate tam in moribus, qaam in doctrina constiterit per publicum examen coram pleno De Dorio Provincia Deiendum, vel in Congregationibus, Dei in Capitulis Prooineialibus, υel alia quacumque de causa collegialiter congregato o. Quum vero non sine inge ti animi dolore intellexerimus in aliquibus Provinciis perfunctorii tantum examinis genus quoddam institui, ill dendae legi potius, quam observandae accommodatum, idcirco ex debito pastoralis ossicii nostri, Omnes, quorum intereSt, obtestamur, ut obligationis Suae memores , ad
spiritum legis deinceps attendant; neque indignos ac ineptos in dedecus ordinis nostri, & ingens Religiosorum
omnium detrimentum admittant ad sanctae Praedicationis ministerium; ipsimet alioqui gravissimam malorum omnium inde oriturorum rationem Deo reddituri.