De exemptione regularium conservanda & confirmanda commentarius Victoris De Buck presbyteri societatis Jesu

발행: 1869년

분량: 214페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

4쪽

Ex EMPTlONE REGULARIUM

CONSERVANDA ET CONFIRMANDA

COMMENTARIUS

6쪽

3, VIA CAPELLAE B. M. V., 3

7쪽

APPROBATIO.

Cum quatuor thsologi Societatis nostrae legsPint ediqus posses censuctriuilibrum cui titulus : De Eremptiove regularium conserpanda et consermanda com mentarius VIcTORIA DE BucK presbyteri Societatis Iesu : ego in rascriptus Praepositus Ρrovincias Belgicas Socistatia Jssu concedo facultatom dictum librum typia excudendi. In quorum fidem hasce, manu prcpria subscriptas consuetoque ostioli mei sigillo munitas, dedi Bruxellis in festo Nativitatis Christi Domini l869.

8쪽

Quum non minima pars operae diligentiaeque conciliorum generalium posita sit in perficiendis et resarciendis disciplinaribus

legibus, quibus singulae hominum classes, status et conditiones reguntur; profecto mirum non est si in plerisque SynodiS Oecumenicis praetermissi non fuerint ordines et instituta regularia, praeclara et egregia ecclesiae catholicae portio. Ut autem religiosorum vitae ratio singularis est, Sic quoque eorum leges : quae, quoniam jam pridem jurisconsultis et theologis persuasum est privilestium venire a privatis legibus, privilestia dici solent. Unde fit ut regularium ossicia et jura a conciliis perpendi non possint, quin de eorum agatur priVilegii 3. QuO- circa omnino verisimile est in concilio Vaticano, in quo christianis singulis et universis proponetur ob oculos quid Deo, quid ecclesiae praelatis, quid sibi ipsis, quid sibi invicem, quid Christi fidelibus debeant, sermonem suturum esse de privilegiis regula

rium.

Verum ex hoc ipso quod non communis sed peculiaris est eorum vitae institutio, sequitur ut cuivis, etiamsi doctus Sit et res multas experientia compertas habeat, obviae et perspectae eSSenon possint necessariae hujus status conditiones : quapropter

visum est non inutile sore breviter de privilegiis regularium, maxime de exemptione, disserere. Et quoniam huic libro, a Belga conscripto et in Belgio typis impresso, hic potisSimuS prae' Stitutus est Scopus ut lectoribus persuadeatur exemptionem illam

9쪽

conservandam et confirmandam esse; sacile fieri posset ut quis existimet episcopos Belgas adversari praesenti regularium constitutioni. Verum, siquis haec reputet . is omnino a Vero aberrat :certe nullus ex eis umquam auditus est novitatem qualemcumque in hac parte moliri aut cogitare. Quae ad Omnem a prae8t3ntissimis Belgii antistitibus amovendam calumniam hoc loco dicenda visa Sunt. Plus viginti abhinc annis idem argumentum versandum mihi fuit in Mamine historico et canonico de clericorum Saecularium et restularium furtibus et ossiciis; in quo libro quum omnia penedicta sint de regularium exemptione quae vel ex historia vel ex jure canonico hauriri possint, non potui non multa inde referre in praesentem commentarium. Faxit autem Deus ut hac qualicumque scriptione Sua promOVeatur gloria, ecclesiae honor, disciplinae regularis observantia et

Christi fidelium sanctificatio l

10쪽

U0NSERVANDA ET CONFIRMANDA

COMMENTARIUS

chpUT PRIMUM.

I. In quibus consistat statua poriactionis. 2. Quas partes status religiosus complectatur.

4. Statua religiosus si status porsectionis acquirandae non sunt diversi. 5. Status religiosus ab ipso Christo institutus fuit. 6. Hinc aequitur eum ab auctoritata Ecclesiastica supprimi non posse. . Quo jure approbatio ordinum religiosorum sit nΘcessarist.

Considerandum nobis imprimis est quae sit natura et vis religiosae vitae et quae ad eam generaliter pertineant; in quo examine sacem quasi praeseri status perfectionis definitio. Auctoribus itaque S. Thoma in et Suaresto 2ὶ, status perfectionis est

quaedam vitae professio seu quidam vivendi modus firmus et sta-δilis ad propriam perfectionem vitae christianae obtinendam vel Mercendam institutus r continet enim non solum statum persectionis acquirendae, sed etiam statum persectionis Gercendae 3J.

SEARCH

MENU NAVIGATION