De exemptione regularium conservanda & confirmanda commentarius Victoris De Buck presbyteri societatis Jesu

발행: 1869년

분량: 214페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

rat Franciscus de Boye, doctissimus jurisconsultus, scribens 3ὶ :

Quum olim monachi eae prima a Origine essent omninoisberi et Mempti a potestate et iurisdictione dioecesanorum episcoporum ; eo tandem flumit ecclesiastica disciplina, ut iis jure communi subjaceant. Quod plane manifestum est ex querelis S. Basilii 'in quod nullum episcopis esset adminiculum corripiendi pravos monachos, quandoquidem absque ulla solemnitate propositum monasticum amplexi suerant: de in ex lii eris S. Hieronymi 3J, ecclesiae doctoris et Bethleemitici monachi. quas libertatem arguunt quali ne nunc quidem fruuntur regulares exempti; Sed potissimum ex conciliis Carthaginensibus duobus saeculi Vl, ex quibus Vetus monasteriorum libertas Iu culentissime Bpparet. 3 Disciplina autem haec brevissime exponi potest : Monasteria omnia Omnino a conditione clericorum, id est a jurisdictions episcopi, modis omnibus erant libera, sibi tantum et Deo placentia; ita ut monachi in abbatum suorum, quos libere elegissent, potestate eSSent; contentiones monasticae si non sufficeret praesentis abbatis auctoritas) abbatum aliorum concilio sive judicio finirentur et si scandalum seu lis perseveraveritin adprimates uniuscujusque prOVinciae per viam appellationis perducerentur ; nullamque aliam haberent episcopi dioecesani auctoritatem quam monachos, ab abbatibus ad clericatum oblatos, ordinare et Oratoria si singularia cuperentin dedicare, dummodolandalores si ante locus liber aut protinus esset in fundatione non Statuissent, nam plena hujus rei erat licentia, novum monasterium fore de jure alius episcopi, etiam longinqui, a quo episcopalia acciperent. Hanc suisse primaevam monasteriorum institutionem palam

IJ Do missis dominicis, cap. 7, ap. Opp. S. Hieronymi odit. Vallarsii, tom. Nouusau traiis de diplomatique, tom. 2, col. 45l et seqq. item epist. 82 ad 5, pag. 378. Theophilum, num. 8, tom. l. col. 5IT 2ὶ Epist. l99, al. 2 ad Amphilo- si seqq. CD. Epist. S. Epiphanii ad chium, de canon. Opp. tom. 3, pag. Joannem HierolImit. interpr. S. Toro-292, odit. Naurin. n7mo, opp. S. Epiphanii tom. 2, pag. 3ὶ Lib. oontra Joannsm Jerosolym. 3I2 si asqq. Coloniae 1682. ad Pammachium, num. 4l et seqq. '

22쪽

fit ex causa Petri abbatis, quam adversus Liberatum, primae sedis Byzacense episcopum, vicit. Die 5 sebruarii anni 525, praesidente Bonifatio, episcopo Carthaginensi, convenerant episcopi ex universa Africa et quae ad fidem disciplinamque generalem pertinerent absolverant, decreta antiqua renovantes. Postridie locus datus causis privatis. Inter alios autem Petrus abbas cum aliquot esuis monachis et dblato libello conquestus est quod Liberatus,

primae sedis Byzacenae episcopus, vim sibi suique monasterii libertati inferret. Quippe hoc coenobium a monachis, qui eae diversis Africae locis et de transmarinis partibus convenerant, conditum fuisse sumptu parentum suorum aliorumque relissiosorum hominum; atque, a Reparato episcopo Puppianensi provinciae Proconsularis dedicatum, nulli umquam praeterquam primati Carthastinensi paruisse. Carthastinensi sede vacante post Eugenii obitum Ianno 505), quum ordinandi essent ad monasterii usum sacri ministri, so dst promimo Bonifatium Gratianensem, primae sedis Byracenae provinciae episcopum, conveniras, Ni. dum ecclesias Carthaoinensi episcopus indultus fuisset, eae suis qui divina mysteria celebrarent sibi ordinaret. Bonifatio mortum, Reparatum ejus successorem eae hac ordinatione monachos inius vocasse, et post audientiae praestaeum diem, post pacificam disputationis facultatem concessam, monasterio Suo prorsus

immerito communicationem intendisse. LICERE LIBERIS HOMINI- NIBUS EUE, CUICUMQUE DEMUM VOLUERINT, SUBJICERE, NULLA IN CONTRARIUM ADVERSANTE AUCTORITATE. Mempla etiam sibi patrocinari aliorum monasteriorum,quae, OMISSA PROXIMI EPISCOPI SUBIECTIONE, ALTERI ECCLESIAE SPONTE SESE SUBJECERINT : ita monasterium de

Praecisu, quod in medio Leptiminensis dioecesis situm Erat praetermissu istius sedis episcopo, e lon9inquo VicO-Ateriensis episcopi subjectionem praetulisse. BaccenSs it monaSterium, stuantumvis minimianensi ecclesiae vicinum, Se contulisse ad primatem Byzacenae provinciae. Quin etiam Adrumetinos monachos, praetermisso ejusdem civitatis episcopo,do tra marinis partibus, hoc est de Italia, presbyteros sibi semper Ordinari curasse. Non insolens proinde videri debere quod monasterium suum soli

primati Carthaginensi subjectum a principio fuisse contendant. Neque obstare quod opponebatur a Liberato, nempe quod a proprio ejus sisdiacono, qui primus loci abbas soluerat, mois

23쪽

- 20 nasterium diceret esse fundatum. Non enim praejudicare vivenitibus mortui hominis personam, QUANDO, ETIAMSI CLERICATUR

CONDITIONEM ALICUI DEBUIT, CONDITIO CUM PERSONA DEFECERIT. Sub

diaconum ipsum non fuisse monasterii dominum, cu=us tantum dispensationem habuerit; nec, quia subdiaconus, sed quia monachus erat, electum fuisse abbatem. Denique, esto Maacenae provinciae episcopi subdiaconus fuerit, suum certe monachum emtitisse: nec se honoris ecclesiastici, sed sanctissimae professionis heredes regendo monasterio adoptasse. Proinde obsecrare nihil innovari in suo monasterio, quando nihil a se novum commissum constaret. Libello subscripsit Petrus abbas cum monachis suis, quorum alii presbyteri, alii diaconi, nomen Suum apponunt, alii dicti seniores. Libello subjiciunt sanctorum patrum dicta, monasteriorum libertatem defendentium. Primum sancti Augustini ex secundo libro seu sermone de Moribus clericorum, ubi agitur de presbytero Leporto. qui monasterium constituerat in horto, nec eccle- Siae, nec suo. Alterum ex eodem etiam sermone, ubi fit mentio de loco, quem honorabilis vir Eleusinus Barnabae presbytero ad condendum monasterium tradiderat, antequam idem Barnabas ordinaretur presbyter : sed tamen, ne quod monasterii libertati praejudicium ex conditione presbyteri generaretur, mutata instrumenta, ut ne Barnabae presbyteri, sed monasterii nomine locus possideretur. Tertium instrumentum est Bonifatii episcopi, ByZacenae provinciae primatis, epistola ad quasdammoniales, in qua haec leguntur : Insinuo semper servorum Dei

vel ancillarum monasteria liberum habere arbitrium a conditione omnium clericorum. Quorum priscorum patrum sequentes ritum, etiam vestrum monasterium hoc habere et in vobis manere usque in aevum. Unde per hanc vos auctoritatem duinimus

commonendas ut licentiam habeatis unde volueritis spiritalem sumere cibum, liberam in omnibus facultatem habentes. Si quis autem contra hoc salubre venire voluerit praeceptum, rigorem illico sentiat ecclesiasticum. Ergo, ut Superius connemuimus, hanc vobis attribuimus licentiam ut quem velitis vobis corrogetis presbyterum, qui vobis in monasterio peragat sacrosancta et illa quae ad normam pertinent unitatis celebranda usque in perpetuum. POStremum documentum est decretum concilii Are

24쪽

latensis anni 450, seu ut alii volunt anni 155, quo statutum est ut Lirinense monasterium in pristina sua conditione perSeveraret, et proin ita semper ab ordinarii potestate liberum exsisteret, ut hic tantum sibi vindicare posset clericorum ordinationem, ab ipso, vel cui ipse injunxerit, laciendam, chrismatis missionem et neophytorum confirmationem ; insuper, ut peregrini clerici, absque ipsius praecepto, in communionem Vel ministerium non admitterentur : monasterii vero omnis laica multitudo id est, totum quasi monasterium, nam multis tantum Saeculis post additi fuere fratres conversi, atque his temporibus non ita munus erat clericorum numerus), ad curam abbatis pertineret; neque episcopus sibi quidquam ex ea vindicaret aut aliquem ex illa clericum, nisi abbate petente, ordinare praesumeret. Hoc enim et rationis plenum esse et religionis, ut clerici ad ordinationem episcopi, debita subjectione, respicerent : laica Vero Omnis monasterii multitudo ad solam et liberam abbatis proprii, quem sibi ipsa elegisset, ordinationem dispositionemque

Recitato coram omnibus Petri abbatis libello, et altero Liberati, quo subobscure abbas ille perstringebatur, Bonifatius Carthaginensis primas palam testatus est se gravate atque indigne ferre, quod Liberatus episcopus de levissimis rebus grave jurgium suscitaret, captataque unius iniquissimae querelae Occasione. privilegia Carthaginensis ecclesiae subtrahere moliretur. Assensi sunt etiam alii episcopi, dolentes quod huic sanctae sedi debitam reverentiam Liberatus denegaret: ac demum, perlectis atque attente expensis omnibus, decretum condiderunt in

hunc modum : ERUNT IGITUR OMNIA OMNINO MONASTERIA, SICUT SEMPER

. Huic universali concilio Asricae alterum ejusdem generiS, . Carthagine itidem, sub Reparato, Bonifatii successore, anno 53ι habitum, subjungimus. Hic porro nomine totius concilii Felix, episcopus Zactarensis edixit : De monasterio abbatis Petri, ubi

lin In omnibus conciliorum collacti ginensia anni 525; sed brevitatia causanibus reperiuntur Acta concilii cartha- aummariumMabillonii sero secuti sumus.

25쪽

nunc Fortunatus abbas constitutus est, quae temporibus Sanctae memoriae Bonifatii in universali concilio, nobis etiam praesentibus, acta Sunt, inconvulsa permaneant: CAETERA VERO MONAset RIA ETIAM IPSA LIBERTATE PLENIsSIME PERFRuANTUR, servatis limitibus conciliorum suorum in haec DUMTAxAT, ut quandocumquct volus-rint sibi clericos ordinare, vel oratoria monasteriis dedicare, episcopus in cujus plebe vel civitate locus monasterii consistit, ipse hujus muneris stratiam impleat, sALVA LlBERTATE MONACHORUM,

NIHIL SIBI IN EIS PRAETER HANC ORDINATIONEM VINDICANS, neque ecclε-

siasticis eos conditionibus aut angariis, id est exactionibus. sub dens. Et subjicit : OPORTET ENIM IN NULLO MONASTERIO QUEMLIBET PISCOPUM CATHEDRAM COLLOCARE : aut qui forte voluerint haberct, nequaquam psrmittantur; NEC ALIQUAM ORDINATIONEM, QUAMvIS LEVISSIMAM FACERE, nisi clericorum, si voluerint habers nempe

mOD3Steria. EsAE ENIM DEBENT MONACHI IN ABBATUM SUORUM POTE

BTATB. Et quando ipsi abbates de corpora emierint, qui in loco eorum eligendi sunt, iudicio constrestationis elistantur, nec Ospicium hujus electionis sibi vindicet aut praesumat episcopus. Si qua vero contentio, quod non optamus, inter monachos Morta

fuerit, ABBATUM ALIORUM cON ILIO SIVE IUDICIO FINIATUR : aut, Si

Scandalum perseveraverit, ad primates uniuscujusque provinciae universae causae monasteriorum judicandae perducantur. Inter sacrificia vero ordinatores suos tantummodo, id est, spi- Scopos plebium, ubi monasteria sunt, recitent. Hoc mim convct-nit paci. Confirmatur etiam ab hoc sancto concilio ut sine bono testimonio abbatis vel concessione nullum monachum in aliqua ecclesia teneat ad clericatum vel promoveat ad honorsm.

his colligitur, inquit Mabillonius ), quem in hac narra

tionne assidue secuti sere sumus, eum fuisse per id tempus in Africa usum, quem etiam in Oriente mamime viguisse conStat, ut monaSteria, in quacumque demum dioecesi vel provincia fun-' darentur, illius tamen jurisdictioni immediate subjecta GSent, cui illa suibiicere voluissent fundatores, si modo in praedio libero et ab ecclesiae principis potestate seu possessione alieno conStru

26쪽

Deinde, quum omnibus episcopis vetitum sit in Africae monasteriis cathedram collocare, et aliquam Ordinationem quamvis levissimam facere, adeoque quum in formulis plenae exemptionis, quas recenset Bonifatius Vili, haso reperiatur ) : Vel quod non audeat illic episcopus cathedram collocare, aut imperandi seu ordinationem quamvis levissimum faciendi' eaeercere potestatem ; liquet omnia Asricae monasteria exempta dicenda esse: quod caeterum vel ex eo liquet quod correctio monachorum primo loco pertineat ad abbatem, secundo loco ad costum sex abbatum, et tertio loco ad primatem. Recte itaque Morcelli 2ὶ, post' quam acta Concilii Carthaginensis anni 525 exposuisset, conclusit : Eryo ineptire jure videtur sac. Petitus in Poenitentiali Theodori 3ὶ adversus privilestia monachorum. Adde clericos, ab episcopis ordinatos, ab his ita dependentes fuisse ut salva tamen esset eorum, qua monachorum, libertas :quod caeterum in sua Ordinatione jam caverat S. Hierony

Demum vetitum quidem fuisse monachis, ut ab alio quam a dioecesano aut cui hic injunxerit sacros ordines susciperent: sed tamen non suisse clausum ostium advocandis presbyteris ex Italia : quod si sacerent, independens fiebat monasterium quod pertinet ad res sacras : ut tum ex his conciliis liquet, tum maxime ex negotio S. Hieronymi cum Joanne Hierosolymitano 5ὶ.5 Neque haec disciplina ita Asricae propria erat ut aliis ecclesiis non esset communis. Non ita est: generalis enim haeo erat libertas, latente ipsomet Febronio : A saeculo V et tum saecula VH. ., liberum erat fundatori alicujus abbatiae, si Iaicus erat, et similiter, si clericus saltem peregrinu*, et Suum novum monasterium non aedificabat in fundo alicujus ecclesiae, novam fundatim

in sexto lib. 5, tit. T). Theophilum, num. 8, tom. I. col. II 5 2) Africa Christiana vol. 3. pag.26l. ot asqq. , iram spiat. S. Epiphanii ad 33 Vol. 2, art. 9, pag. 759. Joannem Jorosolymit. tom. 2 Opp. S. 4) Lib. contra Joannem Hierosolym. Epiphanii pag. 3I2 et seq. Coloniae ad Pammachium, num. 4l ot seqq. Opp. I 682. . S. Hisronymi odit. Vallarati, lam. 2, col. 45l et aeqq.

27쪽

nem omeres et submittere metropolitano, primati, patriarchae et saepius etiam Romano pontisses, qui tunc censebantur ordinarii. in quacumque dioecesi sita erat, quin reclamarent episcopi.

Ita Febronius, citatus a Zaccaria 4ὶ seu ejus breviatore. Christianus Lupus, pristinae universitatis Lovaniensis et ordinis Eremitarum S. Augustini decus, idem disciplinae vetustissimae caput his verbis declarat : Primitiva, inquit 2ὶ, olim

monasteria non dioecesano sed a se electo episcopo Suberant. Elissem poterant quemcumque episcopum etiam remotissim um.

Hic illis dabat presbyterum seu ex eorum coetu ordinabat , et

Omnia ecclesiastica sacramenta. EST APUD OMNES ECCLESIASTI MANTIQUITATIS PERINA RES NOTIssIMΑ et lucide patet eae synodo Bonifatii archiepiscopi Carthastinensis. Em quo vides monachorum a loci episcopo eademptionem esse antiquissimam et vetustis ecclesiae canonibus non adversari. Ita fuit in Oriente usque ad Chalcedonensem synodum, et etiam post, ut Videbimus. in In Occidente autem, qui istius synodi canones diu non admisit, ista Drma permansit longa diutius. Similia habent auctores Novi

Tractatus de re diplomatica 3ὶ et innumeri alii.

Recte omnino. Sed, ut breves simu3, exemplum unum ex

Belgio, alterum ex Galliis, tertium ex Italia reseremus. Scilicet S. Trudo monasterium suum Sarchiniense, dein S. Trudonia. dictum et anno sere 656 inceptum ιὶ, non Tungrensi seu Trajectensi episcopo in cujus dioecesi situm erat, sed Mettensi subjecit: qui status rerum duravit, donec anno 4227 episcopus Leodiensis id jus et municipium S. Trudonis a Ioanne Mettensi redemit 5J. Similiter S. Reolus Orbacense monasterium, in dioecesi Suessionensi circa annum 684 conditum, antistiti Remensi subdidit 6ὶ: quae ordinatio ita perseveravit, ut anno tau-

l) Antilabronius; Fobronius abbreviatus, cap. 7, 3 8, tom. 4, pag. 255

2ὶ Exhibit. SS. canonum stabilita, cap. 3. Opp. posthuma, pag. 753. 3ὶ Nouusau traiiέ do diplomatiquo, tom. 5, pag. I 07. 4ὶ Warnhosnig, Hist. du droit BOI-gique, pag. l89. - Acta Sy tom. 12. Octobris, pag. 660. 5ὶ Μabulonius, Annal. Benedici. Itb-I5, num. 2I, tom. I, pag. 465. 63 Ibid. lib. II. num. 25, tom. I, Pag. 560.

28쪽

tum 4239 per compositionem aliquam in episcopo Suessionensi concessa sit abbatis benedictio et aliquot alia jura, reliqua jurisdictione archiepiscopo Remensi relicta. Demum Brixienae S. Iu liae seu S. Salvatoris coenobium, quod anno I 59 Desiderius rex Longobardorum landavit, non Brixiensi episcopo sed patriarchae Aquildensi parebat; qui pro sua in id auctoritate anno I 2

concessit privilegium ut coenobium istud a cujuscumstus Sacerdotis sid est episcopi ditione einemptum esset: UT CLERICI EIUSDEM

LOCI A QUO M UR ANTISTITE ORDINES SUScIPERE POSSENT, et alia id

genus 2ὶ : unde et ipse sibi tantum reservasse Videtur poteStatem abbatum negligentiae supplendae : adeoque saeculo x et etiam tardius id adhuc usitatum erat, ut liquet ex subjectione monasterii Grassani, quod, anno 964 in dioecesi Vercellensi conditum, episcopo Taurinensi subjectum fuit 3J. Circa idem tempus exempla ejusdem disciplinae in partibus Germaniae occurrunt ; sed haec brevitatis causa mittenda Videntur, ut memoremus tantum specimen ad speculum XII pertinens et ab ipsa sede apostolica prosectum. Hadrianus nempe VI anno 4455 concessit Rainerio Senensi episcopo fundum S. Petri, Montem Bonigidictum, nunc Mootbonai, in agro Florentino situm, ut ibidem

ecclesiam construeret et constructam sine contradictions aliqua come raret, clericosque in ea jumta sum voluntatis arbitrium poneret et libere ordinaret. Statuimus, subdit, ut quicumque dstua dioecesi ad locum illum transierint, in omnibus spiritualibus tibi tantum et successoribus tuis debeant respondere, et eamdem, quam prius, habeatis potestatem li). Nec mirum, quum ineunte eodem hoc saeculo Paschalis II hanc disciplinam probasset, et quidem canone Corpori Iuris 5ὶ inserto : Abbatibus, inquit pontifex, qui negus Sub episcopo, neque sub metropolitano,

29쪽

neque sub primats, nsgus sub patriarcha sunt, nullus episcopo rum episcopalia quaeli et administret. Secundum quam constitutionem sussiciebat ut monasterium esset vel sub patriarcha, Vel sub primate, vel sub metropolitano, vel sub episcopo, et a fortisri Sub papa, utpote patriarcha totius ecclesiae latinae et universae ecclesiae capite, ut omnia secundum ordinem comparata

6 In ecclesia Orientali, etiam post concilium Chalcedonense, quod immutationem maximam induxit, eamdem disciplinam in usu fuisse sine negotio ostenditur. Nam circa annum 597 Mauritius imperator et patriarcha Cyriacus. S. Theodorum Siceolam Constantinopoli singulari honore complexi . monasteriis ejus --

munitatem tribuerunt, illudque concesserunt ut nulli alii epi- Scopatui essent subjecta, sed sanctissimae tantum et maynae eccissim apostoIicae restias ipsius civitatis; ita providente Deo et Sancto martyre Geomio opitulante, propter benevolentiam in eos, qui in illis destebant et sacriflicabant IJ. Praeterea se non posse inficias ire confitetur Tliomassinus sa), quin saeculo iam septimo essent in patriarchatu Constantinopolitano bene multa coenobia, ab episcopo 'um dioecesanorum Sy ritali 7urisdictione prorsus absoluta et uni immediate subjecta patriarchae Constantinopolitano et eaearcho patriarchali, quem ille ad omnium omnino monasteriorum administrationem delegabat. Einstat in hanc rem, sic pergit Thomassinus; in Iure Orientali 3ὶ Constitutio Germani Constantinopolitani patriarchae, qui hac veluti accensa face praeluetit successoribus Suis Om-

nibus; sicut et ipse in antecessorum suorum vestigiis insistebat. Hoc vero primum ille prositetur ecclesias, monasteria et Ora Oria omnia in omnibus patriarchatus provinciis ad patriarchactimmediatam jurisdictionem revocari, . . . ubi in prima ipsa eorum fundatione crum patriarchalis de a fuit. Id Graecis dicebatur PATRIARCHALE STAUROPEGIUM. Unde si fundatoribus magis adlubesceret monasterium suum patriarchae subjici quam episcopol, tunc patriarchalis marchus crucem ipse suam desistebat. Et in

30쪽

hujusmodi, sic habet Germani Constitutio, nihil sit commune restionis antistiti, sius ad sacrorum confectionem, rivs ad praefecti desionationem, sive ad peccatorum inquisitionem, neque aliud quidquam, usqua aci canonicarum illationum exacti nem. Ea omnia exarcho patriarchali servantur integra. Quum in schisma deciderunt atque ex eo deinde emerserunt Graeci, custodiri perrexit haec vetustissima consuetudo et constitutio, ni habemus ex Balsamone citato a Van Espen et ex epistola quadam innocentii Ill de monasteriis patriarchalibus Romaniae. Praeterea, jam ante schisma Photianum, quaedam apud Constantinopolim monasteria olim subjecta erant Romano pontifici, ut intelligitur ex Ioannis papae Vi II epistola ad Basilium

Macedonem imperatorem, cui inter alia gratias Bgit. Musa -- masterium sancti Samii, intra vestram, inquit 2 , regiam urbem constitulum, quod sancta Romana molesta jure proprio quondam retinuit, divina imp ratione repleti, pro honore principis Apostolorum nostro praesulatui reddidistis. Deinde trecenta Montis Athos seu Montis Sancti monasteria, quae ecclesiarum praelati et imperatores Constantinopolitani pluresstus principes Saeculares per privilegia sua multa olim tantae libertatis praeeminentia donarant, ut post Deum, cui vos, inquit Innocentius III ad inhabitantes monachos 3J, votebant tibere mmulari, nullius umquam essent iurisdictioni subjecta, censebantur ejusdem pontificis tempore immediate sanctae sedi subjecta ιὶ : quae dein confirmavit idem papa 5J. Post redintegratum autem schisma sub immediatam jurisdictionem, non episcopi dioecesani, sed

patriarchae constantinopolitani devenerunt, qui pro administratione episcopalium, quae monachis necessaria sint, duos creat archiepiscopos; ade0que noVem ex Viginti quatuor aut quinque eaenobiis, quae posterioribuS temporibus Superfuerunt, a qu

SEARCH

MENU NAVIGATION