장음표시 사용
11쪽
Perfectio autem christiana, ad quam status persectionis dispositus est, essentialiter et principaliter consistit in caritate , ita scilicet ut alias simul virtutes vel ut instrumenta vel ut accidentia caritatis comprehendat 4j. Qualis autem caritas statui perfectionis prae statu vitae communis congruat lucide Suo more Se
cundum S. Thomam 2ὶ exponit Bellarminus, distinguendo quatuor caritatis gradus; quos ita describit 3ὶ : Primus oradus
caritatis est dilistere Deum quantum est diligibilis, ... qui straduS soli Deo convenit. . . Secundus stradus est diligere Deum ... quantum poteSt creatura . . . In hoc yradu versantur beati ... TEPtisSyradus est diligere Deum ... quantum potest creatura mortalis, gum a Se removit omnia divini amoris impedimenta et totam se Dei Obsequio consecravit. . . Et haec est perfectio de qua loquuntur theologi, cum dicunt statum episcoporum esSe Statum perff-stionis adepta , et statum relistiosum esse statum perfectioniS acquirendae Quartus gradus est diligere Deum, non quantum
est ditistibilis, non quantum potest creatura Sel absolute vel in hac vita diligere, sed tamen ita ut nihil aeque aut mastis quam Deum diligat, id est, nihil contrarium divinae dilectioni. Et hic se duS praeceptus est omnibus, et quamdam habet perfectionem, licet respectu superiorum sit imperfectus. Unde 1 Dan. 2dicitur : QUI SERVAT VERBuM UUS, VERE IN HOC CARITAS DEI PERFECTA
EST. Et tamen Matth. Is Dominus ei, qui dicebat se omnia praecepta Servasse, ait: SI VIA PERFECTUS ESSE, VADE, VENDE OMNIA, etc.
Loquitur enim Ioannes de isto quarto stradu; DominuS autem de tertio, de quo nos in desinitione religionis. 2. Definitio haec a Bellarmino ita datur i): Relistio status est hominum ad perfectionem christianam per paupertatis, continentiae et obedientiae vota tendentium. Nimirum liquet, ut idem scriptor bene annotat 5 , instrumenta aptissima atque utilissima ad hanc persectionem acquirendam esse illas tres virtutes, yaupertatem, continentiam et obedientiam. Nam, ut quis perfeci Deum diligat, debet et se totum Deo tradere et omnia impedi-
12쪽
menta removere. TradimuS enim Deo nos totos, quando tradimus animum, corpus et res eoeteras: nihil enim habemus aliud. Tradimus autem animum per obedientiam, corpus per continentiam, res eaeteras per paupertatem. Item per has virtutes removentur omnia impedimenta divini amoris. RΑdix enim ovNlΓM MALORUM EST CUPIDlTAS. 1 Tim. 6. . . Omnis autem mala cupiditas ad tria capita revocatur. . . Nam 1 Dan. 2 dicitur: QOID0ΓID EST IN
MUNDO, AUT EST CONCUPISCENTIA CARNIS, ALT C0NCUPISCENTlA OCULORUM, AUT
SEPERBl A VITE. Advertendum praeterea non suspicere ad religionem has tres virtutes, nisi accedat votum, id est sacra promissio Deo facta, qua quis obstringat se perpetuo ita victurum. Religio enim est STATus quidam .di status autem stynificat rem immobilem et perpetuam. Quare fieri poterit ut aliquis sit perfectus, et ta men non sit in statu perfectionis ; quemadmodum e contrario
non raro accidit ut multi tam episcopi quam relistiosi sint in Statu perfectionis et non sint perfecti. Adde ex S. Thoma in adstatum insuper requiri quamdam positionis disserentiam : quam quidem religiosae Vitae, a Statu saeculari per externam praedictae devotionis professionem distinctae, inesse unusquiSque Salis videt. 3. Quaecumque hactenus compendiose diximus, latius deducuntur a Sua resio 2ὶ; qui et docet ad statum persectionis requiri
ObSer Vationem, non tantum mandatorum, quae omnibus Chri-Stianis Sunt communia, verum etiam consiliorum 3ὶ : quamvis autem nullum sit consilium quod statui persectionis competere non p0SSit, esse tamen prob0 distinguenda consilia particularia a oeneralibus. Particulare consilium vocat quod de aliquo opere Solum propter Suam ipsius honestatem datur et aliis minus bonis praesertur; generale vero quod non datur solum propter Suam honestatem, sed etiam propter utilitatem ad alias Virtutes, praesertim ad persectionem caritatis obtinendam. Probat dein generalia consilia ex parte materiae tria tantum numerari : paupertatis, castitatis et obedientiae; quibus ex parte modi addi potest quartum, nempe consilium firmandi per votum talia con-
l) 2. 2, quaest. 183, art. l. 3ὶ Lib. I, cap. I 0 et II. 2) Lib. l. cap. t et ssqq.; lib. 2. cap. I, 2 st 3.
13쪽
sitia : Quia vero, ait Ι), hoc consilium vovendi per Omnes materias virtutum vastari potest, et quia supra caetera consilia quasi reflectitur et cum singulis quasi unum espicitur, vel etiam quis quodammodo transfert consilium in praeceptum et sub necessitate constituit quod erat liberum, ideo inter haec steneralia non numeratur ut distinctum, sed sub illis comprehenditur. Atque
ita haec tria consilia dici per antonomasiam solent c0NSILiA EVANGELIcA vel coNSILl A PERFECTIONIs vel denique absolute et simpliciter coNslLIA : alia enim Sunt veluti secundum quid aut respective
tantum. Post quas explicat qui consilia illa particularia versentur ordinaris in materia praeceptorum Vel gravium vel saltem levium, et solum ratione circumstantiarum dicenda sint consilia; dum contra continentia, paupertas et voluntatis propriae renuntiatio omnino sunt extra praeceptum 2ὶ: quamobrem tria haec, quibus impedimenta persectionis simpliciter auserantur et homo Dei obsequio prorsus dicetur, omnia et sola ad statum persectionis acquirendae essentialia sive substantialia esse. reliqua Vero esse quasi accidentalia ; quamvis multa sint necessaria ad plenitudinem persectionis, nec tamen Omnia omnibus ad persectionem tendentibus, sed varia variis pro ratione circumstantiarum et finium cuique propositorum 3ὶ.4. Status autem perfectionis acquirendae ac status religiOSus,
sicut Doctori Angelico ), ita quoque Sua resto δὶ unus idem
que Statua eSt, qui persectionis dicitur a proximo fine ad quem tendit, et relistiosus ex habitudine ad finem ultimum seu Deum. Ac strictiori quidem significatione non alius est ac StBlus regularium, qui se Deo totaliter consecrant et tradunt, Vota de tribus consiliis evangelicis servandis emittendo. Latiori vero Significatione complectitur et alios vivendi modos in quibus hOmines se offerunt divino obsequio, ad aliquam consiliorum observationem se obligando ; et sic, ut dicit Sua resius 6ὶ comprehendit non lantum proprios et completos religiosos, Sed etiam continentes qui per solum volum castitatis se Deo specialiter obligant, Vel quoscunque alios qui non in legre, sed ex parte
14쪽
Vota religiosorum emittunt. Quapropter, ait il), sicut status perfectionis, ita etiam religiosus status ample sumptus distin-9uendus est in statum integrum ac perfectum et statum imperfectum, Seu in statum coMPLETUM et INCOMPLET ΓΗ.
5. Quum autem in propatulo, sit Christum adhortatum esse homines non ad unum alterumque observandum consilium, Sed ad consilia e Vangelica amplectenda omnia, neque eum OmiSi8Se persectionis accidentales partes, quum consiliis particularibus in Omni Virtutum genere traditis reserta sint sacra Evangelia, nihil deeSt ut universa flatus religiosi completi substantia a Christo prosecta dicatur : humanae scilicet operae hoc unum relictum est ut prudentem persectionis subsidiorum artiumque ad certos fines et pro certis temporum locorumque necessitatibus delectum sa-ciat. Unde religionum sive ordinum religiosorum Varietas ex Surgit. De quo firmissimo doctrinae capite audiendus est iterum Suare-sius. Proposita is sibi quaestione: Utrum religiosus status a Christo
ipso fuerit institutus 2J, praemissaque pro more suo haereticorum de exoso hoc ipsis statu doctrina, de qua hic nobis locus dicendi non est, continuo post respondet in hunc modum 3ὶ :
Pro e licatione advertendum est aliud esse loqui de statu reli yisSs puro ac nudo, quoad ea quas illi substantialia sunt, aliud vero esse loqui de illo ut determinato ad certam regulam Seu certum vivendi modum, vel, quod perinde est, ut talibuS circum- Stantiis vestitum. Dico ergo primo : Status religiosus Secundum se et quoad substantiam suam ab ipso Christo Domino immediate traditus et institutus fuit; atque ita dici potest esse de jure divino, non praecipimie, Sed consulente. Haec est sententia Omnium catholicorum recte sentientium. In cujus rei confirmationem citat S. Thomam, Waldensem, Clictoveum, Sotum, de Castro, NaVarrum, Alvarum Pelagium, Catharinum, Turrianum, Bellarminum, Platum, Valentiam, Henriqueetium, Pighium, Sal-meronem et Vasquegium. Tum pergit ): Eadem veritas sumitur eae antiquis Patribus, qui communiter docent christianorum
15쪽
vitam et statum in duos ordines Christum distribuisse : unum prosilentiun communem viam mandatorum, ut sunt Comussati :atium qui prositentur altiorem et anoeticam vitam, id est, religiosam. Quae dicta ex SS. Athanasio, Basilio, Chrysostomo, Hieronymo, Augustino, necnon ex Eusebio et Origene confirmat. Licet vero communis theologorum sententia Patrumque doctrina maximi sit ponderis, tamen fundatur praeo us, ait Sua res ius si), haec vεritas in Evangelio, in quo Christus homines ad tria illa consilia paupertatis, castitatis et obedientiae einhortatur et ad vota perpetua de illis facienda . . . At vero Substantia Status ='elistiosi in his tribus votis consistit: ergo hic status ab ipso Christo traditus est. Idemque enucleans, dum ad quamdam objectionem respondet : Dico secundo, inquit sti, Christum
Dominum instituisse relistiosum statum quantum ad Omnia stum Sunt de substantia talis status, etiamsi non instituerit particularem determinationem ejus ad talem regulam vel circumStantias. Illud vero suspieit ut dicatur talem statum instituisse. Haec ultima pars per se nota est; quia res dicitur simpliciter talis ratione Sum Substantiao et essentim, et ideo qui rei substantiam producit, absoluto illam producit, etiamsi non conferat acciden talia. Sio etiam dicitur Christus instituisse sacramenta, quia docuit ea qum sunt de eorum substantia, etsi accidentalia ecclesiae commiserit.
6 Hinc apparet quantum aberrent a vero politici et incauti aliquot catholici qui existimant statum religiosum ab ecclesia abrogari p0sse et propter novam temp0rum c0nditionem abrogandum esse Asthaec mens non est venerabilium ecclesiae Gallicanae antis litum, qui viginti quinque abhinc annis pro regularium institutorum in Galliis conservatione insuperabili constantia et inexhausta doctrinae copia adversus religiosorum hostes dimidicarunt, innumeris scriptis gubernio regis Ludovici Philippi oblatis et per orbem universum cum omnium bonorum plauSu SpRPSis. Non haec mens est quam laverunt circa saeculi superioris finem
illustrissimi in Belgio episcopi, dum toties imperatori Iosepho II inculcarunt religiosum statum ad essentiam fidei et religionis
16쪽
christianae pertinere s J. Non haec sententia est theologorum, qui
ad notam sanctitatis ecclesiae requirunt ut exterius patefiat exercitatio Omnium virtutum in Summo gradu, quatenuS complectitur etiam consilia emangelica 2J, dicente S. Francisco Salesio 3) : Ipse Christus consilia evanoelica in pramim deduinit, et ut
ab ecclesia primitiva in prawim deducerentur curavit; omnia scripta sunt et consignata: quid est tota Salvatoris vita nisi idelium regula et instructio J Debuit ergo ecclesia hoc documento uti, adeo quidem ut inter christianae religionis mercitia praris hujus paupertatis, Obedientiae et propriae abnegationis recenserentur. Et revera omni aetate eccleSia mercitia haec observavit: unde colligitur eadem illi propria esse. Ad quid autem dedisset Dominus haec consilia, si rimmo ea sequi deberet ' Hinc patet in vera Christi ecclesia perfectionem veram vitae christignae splendescere debere. Hi Sce accedunt Summi pontifices, qui in approbandis ordinibus religiosis Christi Domini verba saepenumero allegant; sed unum hic ex omnibus suffecerit citasse immortalis memoriae Pium VI, qui in Brevi super principiis Constitutionis civilis cleri Gallicani, de suppressione Omnium regularium institutorum et prohibitione ne ulla alia in posterum admittantur in hunc scribit modum ιὶ : Regularium abolitio, a conventu nationali plaudente haereticorum commentis decreta, laedit statum publicae professionis consiliorum evangelicortim: laedit vivendi rationem in ecclesia commendatam tamquam apostolicae doctrinae consentaneam; laedit ipsos insignes fundatores, quos stineraltaribus veneramur, qui non nisi a Deo inspirati eas instituerunt societates. Horum itaque omnium sententia ad intima religionis christianae viscera pertinet religiosus status sive consiliorum evangelicorum professio, nec comprimi Seu prohiberi potest quin ipsa laedatur fides et Christo consilia illa suadenti irrogetur
4) Brsui Quod aliquantum ad Card.
17쪽
- 14 Verumtamen animadvertendum est nequaquam necemeesse ni qui in statu religioso sint vitam communem ducant; quod Vel ex primaevae institutionis monachorum historia liquet. Sed et argumenta scholastica ad id demonstrandum non desunt :Neque eae ratione status ut sic, ait Sua resius sit, neque eae rations status perfectionis necessaria est illa conditio vitae communis ;neque status religiosus eae sua speciflca ratione aliquid habet unde illam necessario requirat: ergo nulla ratione necessaria
est. Maior quoad utramque partem probatur : quia status ut sic solum uicit immobilitatem quamdam in conditione libertatis aut servitutis: addit vero status perfectionis quod sit in ordine aciactus perfectionis mercendos. Sed conditio servitutis potest esse propria alicujus personae privatam vitam assentis, et in illa pOtest habere. stabilitatem et ordinem ad actum perfectionis : eryo. Atque eadem proportione probanda est minor propositio : quia status relissiosus non addit supra statum perfectionis nisi quoasit in ordine ad perfectionem Ac IRENDAM, et quod sit veluti schola perfectionis. Sed potest quis privatam vitam assens perfectioni acquirendae insistere et certam vitae rationem sirmam et stabilem assumere, in qua per observantiam trium consiliorum ad perfectionem tendat et ad hunc sinem sub alicujus potestate sit sirmiter constitutus. Eryo nihil ei deerit quominus vere ac proprie sit in statu relissionis. . . . Emo sine vita communi potest status verus religionis constitui Quomodo autem Semper intervenire debeat ecclesiae approbatio, infra videbimus.
I. Initio autem haec approbatio in sola Evangelii praedicatione quae Omnes persectionis leges continet, constitisse videtur. Cui rei paulatim accesserunt eximia virorum sanctorum, qui hoc vitae genus Sectati erant, exempla, et institutiones seniorum quitum sua tum aliena experientia didicerant quae potissime captanda et quae sugienda esse 't, ut summa securitate minimoque periculo ad propositum sibi scopum pertingerent. Sed, quamquam de partibus substantialibus ambiguitas nulla umquam fuit neque esse potuit, de accidentalibus dubia consurgere poterant plurima, maxime si religiosi sibi soli non vacarent, sed operibus misericordiae sacroque ministerio darent operam. Quapropter quum
18쪽
saeculis XI et XII ingenti impetu impugnarentur divitiae non epi
scoporum lanium, Sed et monasteriorum, multique conarentur novas instituere religiones a quibus non excluderentur lantum bona propria Verum etiam communia, a qua re spiritus schisma ticus non semper alienus erat . usa est ecclesia auctoritate quam in universos qui in ea continentur flatus habet, decrevitque in
concilio Lateranensi IV. anno 1235 ab Innocentio Ill coacto, neminem statum religiosum valide aut licite amplecti posse nisi in religionibus a Romano pontifice approbatis, et in concilio Lugdunensi II, anno 12 3 sub Gregorio X celebrato, Omnes mendicantium ordines ad Fratres Praedicatores, Minores, Eremitas S. Augustini et Carmelitas reduxit. Quam doctrinam paucis explicat Bellarminus : Oritur, si) inquit, hoc loco brevis quaedam dubitatio,an religionum institutio libera sit,an vero meat summi pontificis confirmatione; sed facilis est solutio. Duo siquidem in omni relissione inveniuntur: essentia ipsa relistionis, quae in tribus votis sita est: et determinatio illius essentim ad certum modum vivendi. Et quidem essentia relissionum in Evanoelio fundamentum habet. . .: proinde eae hac parte non essent relisiones pontificum approbatione. Modus autem ille varius, quo tria vota suscipi possunt, non ita perspicue in Evangelio elucet, et non parum mprudentia et directione humana pendet. Quare sontificis conflirmatione INDIGERE POTEST, et NUNC reisSa, propter IUS POSITIVUM NO-vas religiones prohibens, OMNINO INDIGET. Itaque Antonius, Basi- Iius, Augustinus, Benedictus auctores relistionum fuerunt, nec ullam lessuntur a ponimice approbationem quaeSivine : propterea quod nondum einstaret ius ecclesiasticum id praecipiens.
si Ds Monachis, cap. 4, col. 43l.
19쪽
I. Quanta osset initio varietas inter religiosos. 2. Quanta eorum tum esset libertas. 3. Lis inter abbatem Petrum et primatem provinciae ByZacenae ab universali concilio Asriem in favorem monachorum dirempta. 4.. Ab altero concilio Carthaginensi monachorum libertas confirmatur. 5. Disciplina Asricana, secundum quam fundatoribus licebat monastoria cuilibet subdoro opiscopo, universalia suit. 6. Partim persevoravit in Orients otiam post concilium Chalcedonenas. T. Hoo fundamonio nititur jus subdendi Romano pontifici nova monastoria.
Ex his quae hactenus diximus Satis jam apparuit non eamdemssemper fuisse religiosorum conditionem et modum. Quamobrem, ut discrimen quoddam fieret, vocabula quaedam, diu in disserenter usurpata, coeperunt adhiberi ad certas distinguendas classes ;qualia sunt ascetarum, Seu philosophorum, eremitarum Seu anα- choretarum et monachorum seu coenobitarum nomina : quibus postea acceSSerunt canonici regulares, mendicantes et clerici
regulares. Sed initio neque re neque nomine exsistebat haec distinctio, atque unus erat Ordo monaSticus, ad quem pertinebant quicumque Statum religiosum amplexi essent. Neque religiosi certo monasterio adscripti erant, sed alii vivebant sibi domi, alii inserviebant ecclesiis, alii seorsim, alii communiter alii in desertis; ita tamen liberi ut frequenter sedes mutarent, adeoque Orientales venirent in Occidentem, Occidentales irent in Orien tem, eb Ut nuSpiam sere certa esset regula, sed magna disciplinaes pars posita esset in arbitrio abbatis, siquis tamen abbati Subesset. Sed, quum in Occidente per S. Benedicti regulam praevaluit stabilitas monastica, quam antea jam aliqui patreSSuis praescripserant minus fausto eventu, cessavit pedetent impristina illa libertas, et passim exsurrexerunt religiosae domu S, a quibus recedere nemo posset et in quibus exercitia pia in
20쪽
i7 eommuni fierent templo, praecepta darentur et culpae castigarentur in communi capitulo, cibus potusque sumeretur in communi resectorio et somnus in communi dormitorio caperetur. Verumtamen singulae hae domus sui juris erant, suas habentes leges suumque abbatem, neque aliud erat inter eas vinculum ac ejusdem regulae Communio. 2 Quum res ita compositae erant, naturaliter quasi secutum est ut episcopi, quorum ossicium est suos omnes dioecesanos monitionibus, minis atque paenis ad praestanda quae debent adducem et cogere, auctoritatem aliquando in religiosos nanciscerentur. Sed serius quam multi cogitant hoc sactum est, et concessa auctoritas multa pauciora comprehendit quam vellent hostes exemptionis regularium. Quae duo capita jam declaranda
Quamvis Van Espen. utpote regalistarum lacile princeps, episcoporum auctoritatem ultra limites extenderit ut dissicultates regularibus crearet ), quod huic hostium ecclesiae generi commune vitium Semper fuit, non potuit tamen pristinam monach rum libertatem non fateri. Quum monachi, inquit 2ὶ, non dactericomum, Sed laicorum seu potius mediat Soris enent, etiam episcopis non aliter quam reliqui inici subdebantur e nec in ipsos majorem quam in caeteros laicos auctoritatem primis saltem tribus saeculis episcopi habuisse videntur: nec canon aliquis reperitur qui eos primis illis saeculis speciali ratione esiscopis subjecerit, aut aliquam nominatim in monachos auctoritatem
episcopis dederit. Non alia est doctrina Maurinorum, qui dissertationem de exemptione regularium quae in Novo tractatu doro diplomatica legitur et quam Pius papa Vl in apostolicis literis 3), quibus Constitutionem civilem cleri Gallicani damnavit, non sine laude produxit, scripserunt; quorum haec sunt verba ιὶ :