Emendationes in Cornelii Taciti libros [microform]

발행: 1856년

분량: 81페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

uuanquam permulti iique doctissimi atque clarissimi viri post ipsi curas sospitatrices emendandis Tacili libris

operam navarunt Saluberrimam, tamen hodie quoque atra nubes locorum laede corruptorum obscura florentissimi rerum scriptoris candidam faciem. uod mirum sane esset fieri potuisse in tanta doctrina lanaque intentis acerrimorum ingeniorum studiis, nisi ita comparatam esse constaret criticae artis rationem ac naturam, ut si non maxima, at aliqua pars infelici quadam divinatione Fortisque Fortunae, invidae saepe sortibus viris, favore ponenda sit. Verum ex ioc ipso meae jam qualicunque opellae veniam peto, quod eam inter tot inlustria nomina profiteri ausus sim. uippe aliud nihil hujus disputationis propositum erat, nisi ut pauca seliciter sortasse inventa ad virorum doctorum judicium conferrem, si quid ex iis commodi in Taciti libros, temporum injuria misere habitos, comparari posset. Non quo ossicium illud, ut suas Singulis emendationibus causas ac rationes subjiciam, equidem sim detrectaturus; sed tamen, quominus hisce argumentis nimis confidam, virorum summorum debila prohibet reverentia. ut quidem mihi, quamvis diverso sententiae, nunquam non honoris causa et cum sincera admiratione nominati sunt.

Itaque si quando in re alioquin hispida et exilitate injucunda paullo alacrius sententiam tuli aut verbis usurus nugas dixi,

12쪽

id ne hiis mihi in crimen adrogantiae aut contumaciae detorqueat, impense bis oro rogoque., Conjecturae in aciti scriptis non extreinus Sed primarius locus, nec incertum jus aut precaria vila, sed regnum atque potentia. Superba autem atque libidini proxima regno rum ingeni a. uare leges ponendae, quibus coerceas. Sic Seyssertus, vir doctissimus, in praelatione libelli mendationes Taciteae; et quas deinceps leges ille ex interpretatione Sententiarum, ex usu scriptoris et codicum ingenio sibi praescriptas breviter exponit, eas et mihi sequendas constitui iisque ita adstipulor, ut quod addam, nihil quidquam habeam. In hoc solo paullum mea differt ab illius viri sententia, quod Medd librorum scribas non tam incuria et sestinatione, quum nimia cura et anxia quadam trepidatione plerumque peccasse putem. Nam primum illi aliquot locis lacunarum spatium tam diligenter accurateque notaverunt, ut facile conjicias aut suisse eas in archelypo aut propter vitandae, quae dubia videbatur, ditiographiae studium ita signatas esse. uapropter non pOSSum, quin et ceteras lacunas non signatas aut antiquiori alicui libro tribuam aut ex opinata ac paullo manifestiore illo graphia originem duxisse censeam. Deinde haud scio an foedae istae verborum compages, tam religiose Servatae, pluribus polius quam uni huic anxio librario fraudi sint. Denique extant in codicibus Medii litterarum quaedam depravationes, ut , Vel a , ha, a, Vel , , , quae, ut nova inde vocabula descenderent, corruptionis calam trium saltem graduum ponere cogant. Taceo geminationes syllabarum cum aliis syllabis in novam vocem ita coalitae ut satis tibi videare habere, 0mpagem istam, non etiam ipsam geminalionem in nostri librarii culpam atque curam transferre. His igitur ego adducor, ut edd. libros non ex optimo et paucis admodum vitiis assecto exemplari descriptos, sed ex tali putaverim trepida diligentia expressos, quod aut primum aut sorsan alteram demum erroris faciem exhibuerit. uae omnia, ut hic non longius persequenda, ita infra exemplis ipsis probanda erunt. Ilaque nihil amplius moruli ad rem accedamus.

13쪽

Retulit Tacitus, tum primum, Tiberio vix imperium ingresso, comitia e campo ad patres translata neque populum ademptum jus questum esse. Deinde pergit: Inter quae tribuni plebei petivere ut proprio Sumptu ederent ludos, qui de nomine Augusti fastis additi

Augustales vocarentur. Sed decreta pecunia ex aerario, utque per circum triumphali veste uterentur: curru vehi haud permissum. Mox celebratio annua praetorem translata, cui inter cives et peregrinos iurisdictio eveniSSet. Rhenanus emendavit annuum ad praetorem; ipsius celebratio annisa. Et ad hunc usque diem editores inter has duas emendationes ambiguo judicio haesitant nuperrime enim Halinius etiam repetivit ipsi celebrationem annuam. Atqui utraque ea emendatio eodem crimine tautologia dico, tenetur; quum vel sine tali admonitione pariter constet, et magistratus omnes fuisse annuos, et celebrationem ludorum, qui astis additi essent, nonnisi annuam intelligi posse. Idem sere contradicendum Doederlini conjecturae unum ad praetorem; nam eo, quo Vult vir clarissimus, praegnanti sensu, ut unus praetor opponatur multis tribunis, vix quemquam ut verba accepturum, nisi qui prius admonitus foret Orellius proposuit et in editione minore vulgavit eum ad praetorem, ut

suspiciatur Tiberii tyranni malilia et pusillus animus, quod non

praetori urbano, primari inter omnes, hanc curam demanda

visset. At haec nimia arte acta et mullo impeditior est interpretatio, quam quae pro vera haberi possit. Itaque novae virorum doctorum curae accesserunt; sed non magi proSperae. Nam quod ergkius conjecit, ubkerus commendavit: agonum, ea vero vo neque stili acite domesticum candorem praesert neque culpam effugit supervacui additamenti. 0uis autem cum IIaasi sibi persuaserit, legendum esse post annum, ut acitus, quum voce moritempus in incerto reliquisset, hic tamen addat certissimam ejus notitiam' - De-

14쪽

nique ut ingenue profitear, quod sentio, emendationes eae, quae adhuc tentatae sunt, communi omnes eodemque vitio

laborant, quod cogitationi novum aliquid et a sententiarum nexu alienum suppeditant. Nihil aliud, quod equidem intelligam, patitur locus nisi hanc solam ac nudam rei mulatae

mentionem translatam esse eam celebrationem a tribunis ad praetorem. - uanquam aliquo tandem vocabulo ex cod. corruptela restituendo carere non possumus; alioquin male decurreret numerus orationis verborumque continualio. Quod

si accuratius perpendissent Bitterus et Nipperdeius aut tanti, quanti apud Tacitum decet, fecissent, non prosecto viri doc-lissimi verbum annu ut glossam exilii damnavissent. Quae quum ita sint, haud certus Sane quidem emendationis, at conjecturam saltem aliquam proponam, quae his quasi adminiculis utcunque sulciatur. Importuna erat utque molesta iberio petitio tribunorum. Quare de magnificentia ejus celebrationis derogavit quantum potuit; neque enim ut proprio sumptu ludos ederent, neque ut curru Veherentur, permissum. Sed aliquid tamen, ut invidiam si non effugeret, at paullum leniret, non potuit non concedere, quamvis invitus. Itaque decreta pecunia ex aerario, utque per circum triumphali veste uterentur. Ea aulei ingrata necessitas, ut partim deneganda, partim concedenda essent, quae petebantur, ne in posterum cum invidia detrectati honoris rediret, mox provisum, celebratione omni ad praetorem translata. Igitur hanc ipsam vocem suspicor ex anni depromendam eSSe, ut legamus: nox iselebratio omnis in praetorem translata,

cui te.

Posthac nihil recusandum, quia nihil petendum erat; quod quidem cum maxime hoc novo instituto Tiberius sibi videtur voluisse. uippe populi jura, reipublicae instituta, libertatis

monumenta quum abolere summo studio niteretur novarum

legum callidus ille repertor, nihil diligentius idem intentiusque

cavebat, quam ut invidiam hominum ne incurreret, violentiae

15쪽

ne suspectus sieret. Ita tunc poterat videri auctam Iudis magnificentiam reddere velle, quum nihil aliud translata ad praetorem celebratione nisi tribuniciam libertatem atque dignitalem coercere, deminuere, infringere ei propositum esset. codicis autem corruptelam ut levem esse intelligas, hoc teneas velim, in Med. 2 saepe non modo litteram , sed etiani litteram transversa lineola recla aut curva notari, ut XI, 4 uitelli uitellius XI, 44 cultu ra cultus. XIII, 3 insula i insulas. XIV, 62 maritos m maritus XV, 6 Mercitus m. exercitum. 15 justus 'm jugum. 64 promptus M. promptum. XVI, 34 intent m intentus ibid. frequente egerat, requentes gerat. Servata videtur ea nota super il-tera , aut quae Videbatur esse, in ceteris plerumque omissa. Ila aclum, ut e pro S a pro as, o pro Os, i pro is eX-centies reperias. Ut pauca asseram exempla XII, 38 relictam relicias. 39 auriliare m. auxiliares. XIII, 40 inerso diversos XIV, 37 39 teli, telis. Neque desunt ejus rei exempla, quamvis rariora, in Med. 1. Conser III, 13 I, in. 1 contrariti. 45 in fronte. VI, 5 amorL. II, 2 passu passuum. 73 ut m autem Neglecta autem nota ea videtur II, 28 sermone m sermones. 82 fata m salsis. IV, 15 pecunia m pecunias. 34 insigni, insignis. VI, 7 eque romanos a ques romanus perperam denique a librario, ut in Med. 2 saepissime, Soluta est I, 73 numinus m numinum. II, 2 templores m templorum III, 50 hominus m hominum. Vide etiam Heraeum stud erit. p. 13 sqq. Quod si reputaveris, facillime annu nasci potuisse ex omnis non amplius infitias ibis, praesertim si hoc tibi in archetypo -- scriptum fuisse finxeris. - Omnis pro totus apud Tacitum egitur etiam ist. IV, 26 dispositae per Omnem ripam stationeS.

Pannonicas legiones seditio incesserat. Missus est a Tiberio Drusus filius, qui ex re consuleret Is auditis, quae

16쪽

clementi centurioni milites ante mandaverant perserenda, cum ad ea arbitrium senatus et patris obtenderet, clamore turbatur expostulantium cur venisset nulla benefaciendi licentia 2 Tiberium olim nomine Augusti desideria Iegionum frustrari solitum easdem arte Drusum rettulisse. Nunquam ne nisi ad se filios familiarum venturos PIta cod. M. - nunquamne ad se nisi tanquam veriorem lectionem commendavit ipsius eaque posthac vulgo recepta est. Os Wolfium eis. Wallii recentiores editores sere omnes codicis lectionem restituerunt, varias interpretationis vias ingressi. At nil proficitur neque transponendo neque interpretando. uid enim milites credamus flagitasse, ut prosiliis familiarum alii nescio qui ad se venirent Id vero nimiae adrogantiae, imo tetrae impudentiae suisset, Druso coram aut principes ipsos aut viros elate et consilio maturos quasi exposcere, Drusum ipsum ut immaturum et non sui juris puerum cum contumelia spernere. Sed quomodo loco non leviter suspecto, verum, Si quid ideo, aperte corrupto subveniendum Lenissima, puto, medicina. ueruntur milites,

quod filii familiarum nomine imperatoris ipsos laustrari soleant. Guid ni igitur scribamus: Nunquamne vice sc imperatoris ad se filios familiarum venturOS PSic demum apparet, cur filios potissimum familiarum appellaverint nimirum ut quibus lacillime deserantur patrum vices. Simili vocis significatione acitus Ann. IV, 8 scripsit:

vestram meamque vicem e late. Mutatione autem litterarum ti et nihil in mss. frequentius; et confunduntur etiam interdum litterae et , de quo vide Her stud crit. p. 100. Alius supra locus, quem praeterii, eadem ratione ad sanitalem revocari potest. aegimus enim Ann. I, S:

Tum consultatum de honoribus Augusti desuncti); ex qui maxime insignes visi, ut porta triumphali duceretur funus, Gallus Asinius, ut legum latarum

17쪽

tituΙi, victarum ab eo gentium Oeabula anteferrentur, L. Arruntius en Suere.

Recte Nipperdeius monet, quod jam ophensium vidisse Wolfius testatur, structuram loci, nimis abruptam illo

vocabulo nisi Tacit indignam esse. At enim sententia quoque intolerabilis est, quum Vix quisquam expediat, cur nisi polissimum sint insignes illi hon0res, non fuerint. Neque lumen ut peregrinum uncis secludendum, neque ut maleficum expungendum erit vocabulum, sed emendandum. Lege vice et omnia recte habebunt, sententia acito, qui sapienter monita inserere amat, prorsus digna. En vicem sortis humanae

gravissimo casu insignitam porta triumphali ducitur funus, et qui in summo fastigio positus legum lator et victor gentium modo fuit, jam legem mortis accepit ipse et victus est l

In eodem Pannonicarum legionum tumuli sors lenivit

noctem linacem et in scelus erupturam: nam luna claro repente coelo visa languescere. Id miles rationis ignarus omen praesentium Recepit, suis laboribus defectionem sideris adsimulans yr9Syereque ce88ura quae emerent si fulgor et claritudo deae redderetur. Hanc codicis scripturam Orellius cruce notat ut corruptam plerique recentiorum, praeeunte Walthero difficultatem loci explicando sublaturi, edunt ac suis, ceteris SematiS. Nisi quod Haasius nuperrime, Bekkerum secutus, ac unci Sseclusit. Doederiinus transponendo censet locum esse corrigendum Nipperdeius ac mittit et conjectura usus scribit provereque cessurum qua perserent parum feliciter, et nequaquam Taciteae orationis perspicuitatem assequutus. Ego a transpositione tanquam gravissimo remedio abhorrens cum

seysserto lacio, qui mendum in verbo pergerent latere pro certo habet. Nunquam enim mihi persuadebo, quod Boelli- cherus et Waltherus docere ludent, cum verbo pergere ullius

18쪽

unum quidem exemplum Forceli attulit. Alia plane res est in verbis properare et festinare, quae accuSalivum arcessunt, quia idem valent quod propere et festine agere, quemadmodum curare, cum cura agere, et quae sunt similia. Et significat hoc vocabulum, quantum vidi, apud Tacitum constanter prosicisci, loco movere, eae alio in alium locum contendere ne illa quidem locuti0ne trucidare pergerent, quae est Hist. I, 40, excepta. s. segetem locorum Ann. I, 27 40.

41 51. II, 25 39. III, 45. IV, 22 47. 52.

Jam vero, si ad locum emendandum accedamus, neque peterent, quod illerus, neque pararent, quod Seyssertus commendavit, sussicere et satis probabile videbitur. uippe et ante expostulaverant milites et medio in lacin0re erunt. Gravius, puto, Vulnus accepit verborum contextu et ullius repetendum est remedium. Testis est corruptela a suis, quam ego nolims0lvere in ac suis, Sed potius cum suis; qu0d si fingis cuscriptum fuisse, non minus lacile corrumpi potuit, quia i praecedit et affirmante altero in s. a et u vix discerni possunt. Iam habet, unde pendeat conjunctivus pergerent sive quod eo dissimulatur. Id autem fuisse crederet si statuerimus, neque alienum a sententia loci hoc verbum videatur, neque palaeographica ratio repugnat. In promptu enim est

confundere litteras I et et ρ unde fastidii et fastigii frequens permutatio; r autem et P saepissime in cod. M. confunduntur. LIII. 29 fastidii pr. fastigii. III, 5 prope

publica pr. pro re publica. Sed ad cessura subjectum requiritur idque existimo dittographia syllabae r et vocabulo quae absorptum et depravatum esse. Fac igitur, in eo exemplari, ex quo nostri codicis scriptura manavit, exaratum suisse junctim cessuraraquam emeret, et vera lectio, si solvas cessuraraqua pergeret, facile ex vinculis se expediet; quam equidem quoque pro que reposito, ut aliis locis a viris doctis

factum est hunc esse censeo: id miles, rationis ignarus, Omen praeSentium accepit, cum suis laboribus defectionem sideris ad-

19쪽

simulans prospere quoque ceSctura reliqua rederet, si fulgor et claritudo deae redderetur. Ad reliqua sensu futurorum et speratorum s. Cic. . Fr. I, 1. 15. Illud cogita, nos non de reliqua et sperata gloria jam laborare, sed de parta dimicare. ep. Them. 2.non solum praesenti bello, sed etiam reliquo tempore etc.

Celerum confirmatur emendati nostra eo, quod miles dicitur suis potissimum laboribus i. e. ad eum diem praesentibus et perlatis desectionem sideris adsimulasse, eaque VOX primo loco cum vi ac praesagio oppositi reliqua nunciata est. Possis etiam ita explicare, ut Tacitus breviter haec fere complectatur id miles omen praesentium accepit, cum suis

non Drusi rebus atque angustiis adsimularet, et laboribus quidem desectionem sideris, reliquis i. e. peralis fulgorem redintegratum pro signo poneret. Vellem alterus dubio exemisset, quod est Wallhero ichen in codice viderat, primum in pergerent puncto superius notatum esse quod si verum est, haud invalida inde fultura additur nostrae conjecturae. Sed neque ipse quidquam de ea re adnotavit, et Bekkeri silentium post iteratam collationem plus quam Suspectam in ichena culorum aciem relinquit nisi sorte punctum illud tempore ablatum St.

Arminius, proditione Segestis soceri incensus et rapta

uxore vecors actus volitabat per Cheruscos, arma in Segestem, arma in Caesarem poscens. Neque probris temperabat. coleret Segestes victam ripam, redderet filio sacerdotium hostium Germano nunquam Sati excusaturos, quod inter Albim et Rhenum virgas et Secures et togam viderint.

Sic Nipperdeius dedit ex Halmi conjectura et polior sane ea est quam Seysserti omissum Horkelii Beggenbergeri hoc

20쪽

Romanum. At s. habet hominum, quod Bachius et Doeder-linus defendunt, de Caesaris et Augusti cultu explicantes. 0uibus in tantuin adsentior, ut non modo ejusmodi genitivum per concinnitatem orationis acciri sacerdotio intelligam, sed etiam cum contumelia et probro, quemadmodum victa ripa, prolatam eam notionem contendam. Sed ob hoc ipsum cum Halmi conjectura non sufficiat, debebat, nisi salior, pro hominibus mortales scriptor appellare ceterum rellius quidem nihil egit, lectionem codicis ideo respuens, quia ad aram Ubiorum vel Roma et Augustus vel solus Augustus cultus sit, non etiam D. Iulius. Num si vel solus Augustus, alter tamen ex iis hominibus sacerdotium ibi habebat, quorum frequens in provinciis et sub dominalione Romanorum cultus erat; quin divinare licebat Arminio, id quod postea actum est, et Tiberium et sequentes dominos divinorum honorum participes fore. Verum intercipitur hominum appellatione sententiae leno cogitatione prorsus aliena clamant potius omnia et inprimis

haec opposita coleret Segestes, Germanos nunquam dominationis hic, non alius rei appellationem locum habere. Ita demum rictae ripae respondetur et quae sequuntur virgae, secures, Og - illustrantur. Verum igitur suspicatum esse Haasium puto, nisi quod ille dominum edens paullum declinavit. Legendum erit dominorum, ut honos muneris

sacerdotalis cum suo contem tu ac propria contumelia pronun-

cietur ab eo, qui animos ad libertatem vindicandam incitabat.

n. I, 65.

En Varus et eodemque iterum fato vinctae legiones lEdilores alterutrum vocabulum, aut et aut que, mittunt. Et tamen utrumque speciem genuini praesert et jure suum locum poscit. uomodo enim librarius paene ex continenti post et ad suum arbitrium que ingerere verbis potuerit, non intelligitur. Doederiinus quidem transponendo et structurae consuluit et nunciationem ipsam egregie resecit Sed recte

SEARCH

MENU NAVIGATION