Dissertatio medica inauguralis de pneumonia : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Georgii Baird, SS.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : necnon amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae facultatis m

발행: 1810년

분량: 76페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

51쪽

INCREMENTI CAUSIS.

et aliis, quam per figurae externae diversitatem et motus diversos, quam animalium generis modo dicti, vel plant rum Proprios, magis animatos, qui a majore systematis nervosi sensilitate profiscerentur, secernere posses. Caeterum functio horum ab eodem principio, quod puerum recens natum ad spirandum vel sugendum primum impellit, vel ut vegetabile crescat, et speciem suam propaget facit, penderet. Praestatio autem motuum hujuscemodi vel functionum nomen scientiae, vel alicujus eam reddentis, haud dubie non sibi meretur, cum existentia quae eos peragunt, consilii saltem, cui inserviant, nulla ex parte sint conscia. Si id igitur, quod modo firmare simus conati, recipia' tur, inde sequetur principium animationis et gradus intellectus in animalibus generum inferiorum ab animalium superiorum proprius, nisi structurae variatione, sensorio nempe minus perfecto, et paucioribus igitur ad id ingressi.bus, non discrepare; vim vitalem et intelligentiam non genere, sed gradu, differre; et diversitatem mirabilem, quam inter modificationes ejus diversas in serie descendente, vel gradatione animalium, contemplandas notamus,

nihil aliud esse quam ejusdem principii vitalis et ejusdem

structurae diminutionem.

Paulo

52쪽

DE PLANTARUM

Paulo vero ulterius progredi possumus. Cum observa tiones nostrae plantas et animalia inferiora ex aequo spectaverint, cumque probabile jam essecerimus unum regnum in alterum gradatim lenteque descendere, et utrumque igitur partem totius a natura minime divisitantum constituere, manifestum erit, energiam vitalem genere eandem ad plantas patere, et differentiam ejus astructurae differentia oriri. Plantae tamen in ordine rerum animatarum locum tam humilem tenent, ut effectus hujus energiae vitalis nihil aliud in iis sit, quam illa tantum, quae ut stimulis, absque ullo tamen perceptionis sensusve gradu, assici possint facit, conditio. Hoc modo proprietatem, quae in causa est cur externa in Plantas agere possint, Principium nempe vitale, quod iis inest, et id, quod vitam impertitur animalibus, refert, explicare sumus conati.

De externis ad plantarum incrementum necessarii . Externa agentia, si ita loqui liceat, resve ad plantarum incrementum necessariae, et a quibus Pendet, duplicessunta

53쪽

INCREMENTI CAUSIS. res

sent, quantum consilia, quibus inserviant, spectat. Aliae sunt alimentum, et compositionem plantae ingrediun tur, aliae tantum sunt stimuli, qui in principium via

tale agendo id tam actuosum, quam ad incrementum pJantarum necessarium est, essiciunt. Priores sunt aqua, aer, et phlogisma Posteriores calor, lux, et aer, vel venti. Haec autem principia sola ad incrementum Plantarum lassicere, testantur duo sequentia rite considerata. I. Anal s Chemica.-Omnes plantae ad tria principia, quae alimentum earum esse diximus, et quantitatem terrae admodum exiguam, quam ob rationem brevi reddendam non enumeravimus, redigi possunt. Res, utcunque inter

sese dotibus, quae sensibus percipi possint, differant, utrum insipidae vel acres, esculentae vel venenatae sint, ita sese semper habet. a. Experientia docet, plantas quam optime crescere, principiis nutrientibus, quorum mentionem supra fecimus, instructas, et actioni caloris et lucis sub dio objectas. Quonam modo haec principia diversa agant, et quantum eorum singula ad incrementum plantarum dotesque varias conferant, proximum est ut investigemus. Da

54쪽

DE PLANTARUM

De principiis quae nutrimentum praebent. I. De aqua.-Haec fons nutrimenti plantarum longe maximus est, cum quantitatem hujus, pro ratione reliquarum partium componentium, admodum largam per distillationem eliciamus ij. Experimentum Helmontii insigne magnum hiajus elementi usum ostendit. Salicem novellam, pondus quinque librarum adaequantem, in olla terra sicca repleta plantavit. Quinque autem annis elapsis, et terra aqua fluviatili tantum humectata, planta multum magnitudinis sibi acquisiverat, et centum sexaginta quatuor libras pondere explevit; sed terra nihil sui ponderis amiserat. Experimenta, quae idem omnino

probant, recentiora a multis auctoribus fuerunt instituta. Vir celebris Duhamel plurimos flores et etiam arbores, Praesertim quercum, quam tempore, quo experimenta in lucem ediderit, per septennium totum servaverat, aqua pura aluit Quinetiam clarus Bonnet arbores fructiferas, quae fructus optime ediderint, radices tantum in musco, quem rigavit, collocando nutrivit. Cum autem aquat Praelect. Illust Blach. i Elemes s d' agriculture, P. S..

55쪽

INCREMENTI CAUSIS.

aqua pura et alia, quae in atmosphaera offendi posse, supra posuimus, principia ad plantas nutriendas sussicere reperiantur, evidens et perspicuum est sententias, in quas multi, ut GreW, Hales, &c. iverunt, sales nempe, olea, &c. in

plantas reperta, a solo vel mediis iis circumdatis oriri, parum stabili fundamento inniti. Hinc simplicitatem multo majorem esse videmus, quam Unquam absque accuratae observationis et experimenti auxilio potuisset reperiri. Quinetiam hinc dicitur superficiem terrae receptaculum plantis tantum praebere, stabilitatem iis comparare, aquamque, quae eas alit devehere, et sterilitatem soli non ab ulla principiorum nutrientium paucitate, sed ab humiditate magis minusve liberaliter, quam maximus plantarum numerus postulat, transmissa, vel ab ejus tenacitate, quae radices semet undique libere diffundere non simit, nimia Pendere. Cum tantum aquae purae tribuerimus, dissicile videbi- ur exponere Unde quantitas terrae exigua oriatur, quam plantas analysi chemicae subjectas, praeter tria principia, iquam, aerem, et phlogiston, constanter praebere, jam com Rehendimus, cum neminem lateat duo posteriora eam ii on posse suppeditare. Experimenta vero celebrium vim

rorum

56쪽

DE PLANTARUM

rorum Boylaei l et Margrami t rem facile, uti putamus,

exponunt. Aquam purissimam distillatione in terram tacite mutari demonstrant. Nonne igitur quantitas illa,

quae compositionem plantarum ingreditur, perquam erigua, ab aliqua aquae parte per vegetationis potestates eundem in modum mutata, potest oriri Analysis chemica igitur et experimenta supra commemorata, aquam Puram ad vegetabilium incrementum et vitam omnino necessariam esse, ex aequo probant. Huic autem natUra, quae nullam oeconomiae mae partem neglectui habet, liberaliter prospexit. Salutis enim plantarum causa ab aethere funditur omnis imber, et roris descensus, qui calorem diurnum constanter subsequitur, eidem consilio ex toto accommodatur. Quam potenter haec vegetationem promoveant, experientia quotidiana docet. Quae plantae per siccitatem diuturnam calore solis nimio fuerant arefactae, eae post imbrem rursus vividae et virides evadunt; et descensui roria constanti tribuendum est, quod, ariditate invalescente, plantae languidae et exhaustae vivere et crescere non cessant. Ros vero vespertinus eas adeo reficit et restituit, ut ardo

remi Shaw's edition of Boyle's works, vol. I. p. 1.S, cte. : opuscules clientiques, i n. a.

57쪽

INCREMENTI CAUSIS. aet

rem stimulumque diei subsequentis possint tolerare. Plantae ipsae quoque ad principium tam necessarium imbibendum probe accommodantur ; vasis enim absorbentibus non tantum radices, sed superficies foliorum et caulium ubique instructa est. a. De Aere.-Contactus aeris atmosphaerici aeque plantis,ac animalibus, necessarius est; in morem animalium enim eo privatae consuerunt perire. Vasa aerifera numerosissima habent, quae illud fluidum magnis quantitatibus limbibunt et perspirant, et hunc inter processum , partem ejus, quae nonnihil plantarum substantiae conflare reperitur, condensant. Cum planta analysii chemicae subjicitur, tantum aeris explicatur, quantum vasa, si non effugere et permitteretur, disrumperet. Lignum etiam solio dissimum tantum hujus principii si quantum partem Pon deris sui tertiam exaequat, emittere reperitur. Quanquam plantae, Ut modo observata testantur, aerem atmo phaericum sub forma ejus vulgari imbibunt; se tamen eo solo non circumscribunt, sed una cum eo varias phlogisti misturas ex aequo absorbent. EX

58쪽

DE PLANTARUM

Ex hisce observationibus nos, causa non absque grλvisisima, iis, quae nutrimentum plantis suppeditant, aerem atmosphaericum annumerasse constabit. Praeter consilium modo positum, alii quoque inservit aer. Contactum ejus plantis omnigenis stimulum idone-Um Praebere, in primis probabile esse videtur; sed hoc

fluidum movens vel ventos ad sanitatem arborum singularium omnino necessarios esse, compertum habemus., Hinc arbores, quae prope summos montes, ubi aura ad eas adspirante omnes fibrae constanter vibrantur, valent et vigent, in valles transatae aegrotant et languent.

s. De Phlogi .-Hoc principiorum, quae compositionem plantarum intrant, est ultimum. Cum vero fons hujus praecipuus lucis radii, qui quoque vim stimulantem Potentem habent, esse videatur, quae de phlogisto dicenda habemus, ea, donec ad effectus lucis considerandos fuerit ventum, disseremus. Haec sunt, quae de nutrimine plantarum tradenda pu tamus. Addendum tantum superest, haec forsitan non solum nutrire, sed quoque in morem cibi animalium sti. mulare, et substantiis, quas sumus dicturi, in vegetatione Promovenda auxiliari.

59쪽

INCREMENTI CAUSIS.

De principiis quae simulant.

Horum autem maxime insigne est calor. Cum calorem in omnes rerum naturae partes esse di

s usum, et effectus, quos in partes etiam naturae vitae exinpertes edat, mirabiles nobiscum reputamus, admirationem nostram non adaugebit actionem ejus ad omnia animata, et animalia et vegetabilia, patere. Quantum priora spectat, nusquam, quin testimonia hujus quam maxime indubitata reperiamus, circumspicere possumus. Auram refrigerantem, quae solis ardore languescentes tantoperet reficit, excitat calor, et tempestatem, quae summum mortalibus incutit terrorem, movet. VaporeS ex oceano a-queos exhalat, qui ventis circumvecti nubes essiciunt, quae varietatem atmosphaerae mirabilem et pulchritudinem conciliant, quaeque montibus editioribus attractae imbribus decidunt, quorum aqua per strata diversa descendens loca depressiora petit, et fluminibus, lacubus, fontibusque praebet originem. Hoc modo pulchro et elegante calor, vis quidem potentissima, illum circuitum humoris constantem facit, qui tot nobilibus in oeconomia naturae

ponsiliis inservit. Quinetiam omnis fluiditas, si tale vocabulum

60쪽

DE PLANTARUM

cabulum liceat adhibere, ut neminem fere latet, caloris effectus est, et igitur ab eo directe vel indirecte pendet omnis naturae operatio. Namque, si calor ad gradum usque certum imminueretur, aquae oceani, et etiam aer ipse, solidam prae sese speciem ferrent, et revera haberent, omnis illa harmonia partiumque consensus, quae in ope-

ribus naturae tanta cum voluptate contemplamur, cessarent, et orbis, quem incolimus, terrarum rudis, iners in digestaque moles evaderet. Ad inceptum vero redeamus, idque strictim persequamur. Ut in animalibus, sic in v e. getabilibus, calorem omnium potestatum externarum maxime necessarium esse reperimus; etenim absque eo, ne punctum quidem vivere possunt. Plurimos effectuum ca- Ioris m xime insignium, absque ullo alio auxilio, demon, strat experientia quotidiana. Si hac in regione ad annum volventem rite considerandum animum adjungamus, vere cum propius solem acceditur, superficiem terrae, quae gravitate hyemis fuerat refrigerata, rursus calescere; plantas, quae complures in menses torpuerant, succos mo. vere, et in omnes partes diffundere, surculos et folia novella edere, et omnem vitae et vegetationis notam osten dere, protinus incipere videmus.

Diversitas plagae insuper potestatis caloris exemplum insigne nobis suppeditat. In regionibus orbis terrarum, quae

SEARCH

MENU NAVIGATION