Dissertatio medica inauguralis de pneumonia : quam, annuente summo numine : ex auctoritate reverendi admodum viri, D. Georgii Baird, SS.T.P. Academiae Edinburgenae Praefecti : necnon amplissimi senatus academici consensu, et nobilissimae facultatis m

발행: 1810년

분량: 76페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

41쪽

INCREMENTI CAUSIS.

An planetis insit principium vitale.

Omnis in rerum natura substantia multas proprietates, cuilibet alii communes, ut extensionem, vim resistendi, cohaesionem, &c. possidet, et hinc nomen Universum materia oritur. Si autem substantiae non paucae, dum has Proprietates habent, aliquas quoque praeterea potiadere reperiantur, quae per leges materiae generales non posse sunt exponi, distinctioni locus erit. Hanc ob causam, materia in animatam et inanimatam fuit divisa. Multa in oeconomia animalium phaenomena miranda haud dubie, cum primum mens humana res sibi objectas notare, et a se invicem secernere coepit, ortum distinctio. ni modo comprehensae praebuerunt; sed res verae, quibus solis conspectus rerum naturae generales Possunt inaedificari, parum perferae cognitae, justos ei limites poni non paterentur. Plantae, cum primo intuitu multo magis ab animalibus persectioribus, quam a rebus fossilibus, differre videantur, Propius ad has, quam ad illa, accedere putarentur; et aliquid analogiae insignis plantas

inter et animalia intercedere, nemini in mentem veniret. Res verae tamen numerosae et observationes, quas in medium protulerunt rerum naturalium curiosi recentio

res,

42쪽

DE PLANTARUM

res, notiones admodum diversas nobis iudiciunt. Quod philosophia hodierna animis mortalium inculcat, id conis

firmant, naturam nempe legibus universis agere, et ab harum modificationibus tantum Phaenomena singularia oriri. Phaenomena plantarum leviter considerata . nobis in animum inducunt, ut eas in modum animalium principio animationis praeditas esse credamus. De hoc vero, si sequentia rite excutiantur, judicio nostro, neutiquam am

bigi potest.

I. Oeconomiam earum per mechanica principia, vel per leges materiae inanimatae solas, explicare conari, primo aspectu ineptum esse videtur, et votis nostris minime respondet. a. Omnis fere proprietas animalium communis, illis inest. In morem animalium, structuram organicam habent, vel e partibus membranaceis, fibratis, et vasculosis conflantur. Quinetiam vasa generibus disserunt, et ad munera, in modum animalis regni propriorum, diversa accommodantur. Alia aerem, alia nutrimentum, alia succum Proprium vehunt. Caeterum non a structura sola

argumenta, quae principium vitale in iis insidere probent, analogica peti possunt; functiones enim et Phaenomena earum oeconomiae generalia alium sontem aperiunt, unde, idem

43쪽

INCREMENTI CAUSIS.

e duplice constant, et vis masculina ad rudimentum plantae futurae foecundandum, et ad sterilitatem praecavendam, omni in exemplo necessaria est. Rudimentum, ovi- Parorum animalium proprium referens, tempore stato, ereceptaculo plantae genetricis expellitur, materia ad se alendum, donec actione rerum externarum adjuvatum, nutrimentum per se attrahere, idque suae oeconomiae consiliis aptum reddere possit, accommodata inclusum. Hinc fit, ut planta tenellula semet expandere et evolvere protinus incipiat, et, animalium instar, partes diversas gradatim augere pergat, donec certam figuram sibi ad . sciscat, et maturitatem attingat. Insuper, in morem eorum gradatim et aeque tarde decrescere incipit et pergit, rigescit et extinguitur, Inter crescendum quoque, Plantae

multa munera obeunt, quae vim analogiae, quam conamur exPonere, etiamnum adjiciunt.

Cum externa iis favent, (namque ab his incrementum earum pendere infra monstrabitur , et potestas crescendi sustinetur, succus Per eas constanter movetur, et, quanquam oeconomiae simplicitas ut circulo moveatur non postulat, motus ejus tamen non minus perfectus est, quam

nonnullia generis inferioris animalibus, quae nullum Vordis

44쪽

DE PLANTARUM

I cordis vestigium habent, et uno pluribusve tubis rectis tantum instructa sunt. E succo secernuntur humores, qui varietate dotibusque insignibus regni animalis proprios forsitan excedunt. Plantae, praeterquam quod radicibus absorbent, per folia madorem imbibunt et exhalant. Nonnullae earum denique proprietatem, quae totius regni animalis communis est, sensilitatem nempe exquisitam i , cum stimulis objiciuntur, se habere evidenter ostendunt. Hujus autem generis sunt sensitiva mimosa, heliotropium et, &c. s. Nulla adhuc signa innotuerunt, quibus omnia animalia a vegetabilibus possunt secerni. Hinc auctorum, qui multum laboris et operae in duobus regnis accurate

distinguendisii Quandocunque vocabulum sensi iras adhibetur, sensum maxime generalem habet, nullumque perceptionis gradum enunHEt; per id enim ea tantum, qua fit ut aliquid stimulis assici possit, undecunque haec oriatur proprietas, conditio significatur. i Experimenta a viro celebri Joanne Hunterio instituta, plantas vi frigori in aliquantum temporis obsistendi praeditas esse testantur.

Caeterum, hac potestate aquam, quae eas continebat, congelando su-Perata, numquam postea, utcumque arte adjuvarentur, crescere Potuerunt. Quae experimenta, dum eas aliqua, quam ante habuerunt, proprietate orbatas esse demonstrant, facultatem caloris generandi,

animalibus propriam reddentem, iis non deesse indicare videntur.

45쪽

distinguendis posuerunt, conamina Parum rite processe-

runt.

Animalia sunt, quae innet ex uno in alium locum non possunt movere, ut tribus corallinorum numerosa, quae testis aliisque rebus marinis i adhaerentia, constanter reperiuntur, polypi fluvios lacusque tenentes, et complures pisces conchas habentes, qui cautibus et saxis assiguntur.

Alia poris superficiei nutrimentum absorbent, qualia sunt echini et vel ova marina. Aliqui vermes nullum cibi reisceptaculum habent. Polypus, aquam non salsam incolens, speciem suam partibus sui absciscis propagat, et ostrea et alia animalia obscura voluntate, ac nonnullae plantarum quarum mentionem supra fecimus, aeque saltem destituuntur.

Haec, ut signa quae unum alterumve regnorum designarent, temporibus diversis in medium fuerunt prolata; caeterum, nostra animalium, quae recensuimus, et similium, notitia ea fundamentum ex aequo instabile habere monstravit. Et, si animalium inferiorum scientia magis persecta foret, nos ibi exempla numerosa, unde idem non concludi non posset, reperturos esse probabile.

46쪽

DE PLANTARUM

E supra comprehensis sententiam, in quam ii auctor celeberrimus concessit, simplicitati et analogiae operationum naturae univertae Consentaneam, non absque summo iure deduci posse putamus, res nempe animatas, quibus superficies hujus terrarum orbis instructa est, duo in regna dis cerpere non esse naturae opus, sed distinctionem ab arte petitam, ab arbitrio pendentem, et rebus naturae studentium consiliis accommodatam. Et hoc verum esse, et vim plantis vitalem non deesse, plenius etiamnum nobis persuadebitur, si seriem animalium descendentem paulisper nobiscum consideremus. Descenissum a specie ad speciem, ab animalibus perfectissimis ad obscurissima usque, et ab his iterum ad vegetabilia absolutissima, gradatim pertingentem persequi possumus; et hie adeo imperceptus et tardus est, ut animalia vel vegetabilia cujustibet speciei maxime imperfecta cum specie descendentis ei proximae absolutissimis confundantur et commisceantur. In seriei progressu, ubi animalia desinere et vegetabilia incipere dicuntur, gradatio est parum clare designata, et non minus subtilis. Corallina vegetabilia quam imaxime referunt, et motus tentaculorum, quae priorum sunt, et multorum aliorum, quae omnes pro animalibus habent, i Busson Hist. Nat. tome II. Chap. I. .

47쪽

INCREMENTI CAUSIS.

habent, aeque ac quarundam plantarum proprii, sunt obscuri. Ita vegetabilia non desunt, quae non magis a nonnullis, quae semper a vegetabilibus secernuntur, animalibus, ut polypo et corallinis, discrepant, quam quaelibet animalium species a descendente ei proxima differt. Contrarium quidem potius nonnullis in exemplis verum est. Motus dionaeae muscipulae, quam nonnullorum e classe infima animalium, magis repentini et vividi sunt; et stimuli mechanici quaedam horum non aeque, ac sensitivam mimosam, potenter assiciunt.

Si id igitur pro vero, quod regula philosophandi in

operibus philosophorum maxime celebrium esse reperitur, habeamus, eosdem nempe essectius eidem causae esse tribuendos i , ex his observationibus plantas principium viis tale possidere constabit. Eualis it principii tatalis natura.

Argumento supra posito attentius excusso, causa cur credamus non deesse videtur principium animationis plan- C tiituml Ree. Philos. ada Newtoni. Vide Prin. Philosophiae

48쪽

DE PLANTARUM

tarum et animalium gradu tantum disserre. In animalibus classium superiorum, ubi vis mentalis et sagacitas magnae se ostendunt, structuram admirabilem, et admodum elaboratam, praesertim cerebrum amplum, et omnibus suis numeris absolutum, et diversos ad hoc aditus perfectissimos offendimus: et in serie etiam descendente, prout signa intelligentiae et sagacitatis obscuriora evadunt, structuram, sensorii potissimum, simpliciorem fieri, et nonnullos ingressuum ad mentem deesse semper notamus. Et cum eundem ad maxime imperfecta cursum tenemus, ubi omnis intellectus, si quasdam functiones obscuras Peragere excipias, nota deest, structuram simplicissimam, et omnis organi sensus externi, praeterquam tactus, privationem reperimus. Quinetiam nonnulla animalia, ut ostream, quae nihil aliud, quantum motum spectat, quam conchas aperire et claudere possunt, sensorio et omni perceptiovis genere orbari, et igitur motus, quos peragunt, pauculos a stimulo dato tantum oriri probabile. Cum igitur gradus scientiae, quam quodlibet animal possideat, structurae numeroque mediorum, Per quae recipit impressiones, pro rata ratione respondeat, nonne probabile est, a priori, gradum illius a gradu horum pendere t Si vero a quonam fonte quodlibet animal perfectius, etiam homo ipse, scientiam suam deducat, rite consideretura

49쪽

INCREMENTI CAUSIS.

Issideretur, conclusio hujusmodi, judicio nostro, perquam

justa esse videbitur. Qui mentem humanam sunt executi, ii, praesertim Lochius et celeberrimus, evidentissime demonstrarunt, vel quilibet operationibus animi sui diligenter studendo idem

Pro certo cognoscere potest, mortales omnem suam

scientiam acquirere, vel nullas innatas congenitasve notiones habere. Cum primum in lucem suscipitur infantulus, vel antequam per ullum sensuum externorum unicam impressionem accepit, ab animali infimi generis, quod omni sensu externo, praeterquam tactu, orbatur, vel si perceptionis facultatem excipias, a planta, quantum ad intelligentiam attinet, nulla ex parte differt. In aliquantum temporis quoque a partu, quanquam magna sibi circumdatorum varietate constanter assicitur, non animal generis modo positi plantamve intellectu excedit, vel potius, in morem horum, eo ex toto destituitur. Quamvis enim infans hoc tempore cerebrum habet, hucusque tamen impressiones retinere vel reminisci minime potest, ad quod praestandum, aetate provectiore, optime accommmodatur. Impressiones igitur breves tantum et fugaces. voluptatem doloremve in tempus, quo adsunt, movent.

Caeterum i Esar on the human understanding, VOL I. Chap. I. and II.

50쪽

ro DE PLANTARUM

Caeterum, objectis quae eas fecerant sublatis, eodem momento cessant, et, quantum animum spectat, sunt tan quam nunquam fuissent. Prima operationis mentalis vestigia tantum se ostendunt, cum eaedem impressiones frequenter reiteratae memoria adhuc fragili tandem sue runt exceptae, et aliquamdiu retentae. Ita unicum prae cipuumque intelligentiae futurae fundamentum est notiones, quas impressiones in sensus externos factae nobis lassiciunt, et pro numero illarum major minorve erit scientia, cum in consensus vel dissensus notionum t per ceptione consistat. Scientia igitur quolibet sensuum ex ternorum orbati paucioribus notionibus, quam quae, eo integro et salvo, ei fuissent subministratae, circumscribetur. Ita caecitate a partu Usque laborans, et lucem et colores ex toto ignorat, et scientia et delectatione, quae ab iis oriuntur, privatur.

Hinc igitur clare cogi potest, hominem, vel quodlibet

animal satis perfectum, si sensibus externis et mente conscia spoliaretur, et uno in situ figeretur immobilis, adeo ut variis stimulis tantum, velut calore, aere, &c. qui eUm

contingerent, assici posset, ad ostriae vel polypi, vel etiam Plantae conditionem redactum iri. Nec aliter illum ab

SEARCH

MENU NAVIGATION