장음표시 사용
61쪽
quae ad septentriones maxime vergunt, humus nivibus aeternis et aqua plerumque congelata obducta est. Quam ob rationem, planta vix unquam, etiam tempestate anni lenissima, videnda, et nihil aliud ob oculos obversatur, quam sterilitas horrenda et infinita. Caeterum, in plagis,
quae ad circulum aequinoctialem hinc inde appropinquant, vegetatio longe aliter se habet. Ibi praesentia hujus potestatis procreatricis continua viriditatem aeternam facit, et fructus terrae sibi invicem nunquam non succedentes edit. Quinetiam ibi plantae, ob vim caloris suo incremento amicam, celeritate et persectione, quae in regionibus magis temperatis ex toto ignorantur, crescere solento Ratio quoque, qua hos effectus salutares edat, per principium, quod jam posuerimus, Plantas nempe vim vi talem habere, non dissiculter, judicio nostro, poterit exponi. Hanc energiam autem, et in animalibus et in vegetabili bus, esse passivam, vel talem solummodo in qualem ponsit agi, uniuscujusque diei experientia docet. Pullus in ovo, si calore externo in actionem non exsuscitaretur, iuaeternum massa vitae expers mdneret ; et, quod supra de regionibus sub septentrionibus positis comprehendimus, conditionem Plantarum, quae calore sunt destitutae, Omnino
62쪽
nino eandem esse testatur. Certa vero caloris quantita , et in hoc et in illo exemplo substans, nervosum systema ilialis stimulat, actionemque omnium, quas habent, partium vividam excitat, unde phaenomena plantarum modo posita proficiscuntur. Variae igitur explicationes oeconomiae plantarum Aprincipiis mechanicis deductae, quas Grew, Hales, &e. tradiderunt, aeque parum ad rem illustrandam, ac prin cipia Pitcarnii, et ejus aequalium, eodem fonte derivata, ad operationes oeconomiae animalis exponendas, Accommmdantur. Omnes physiologi hodierni posteriora expulerunt, et eandem ob causam haud dubie priores repudiare debemus. igitur tantum absumus, ut ascensum humoris aliosque caloris effectus rarefactioni succorum, dcc. et at-
tractioni capillari, uti vocatur, tribuamus; Ut, contra, absque ulla dubitatione dicamus, vascula radicum, Utpote, quae vivi sint tubi, stimulo caloris in actionem exsuscitari, et eodem modo imbibere hum ditatem, quo lactea anima lia chylum absorbent; et potestatem ejusdem principii aliis vasis numerosiis actionem impertientem esse, in causa, cur adeo sua contenta, aut consiliis inserviant vegetatio nis, propellant. Ex hisce autem caloris effectibus notatis, plantas regionum calidiorum proprias calorem externum hypocaustis, augendo locis in septentrionalibus nutriendi et
63쪽
et conservandi artem didicimus, adeo ut aliqua ex parte fructuum earum gratissimorum participes este possimus. Ltix Radii lucis plantas aliter, quam calore, assiciunt a mec admirAtionem nostram hoc debet movere, cum calorem et lucem a se invicem, erperimento simplice et taciti, possimus disjungere. Si aliquis, exempli gratia, aliquantum vitri, cui plana sit superficies, semet inter et flammam ignis interponat, lux per vitrum transiens in eum momento incidet; sed spatium temporis brevius longiusve elabatur necesse est, antequam eum calor, quo niam vitrum tarde penetrat, minimus attingit. Effectus autem ejus, quos praeter calorem in vegetabilia edit, certa experimenta demonstrant. Hi vero sunt duplices, et
partim a phlogisto, quod illis suppeditat, et partim a virius stimulante, proficiscuntur. Quin lux plantis phlogiston sussiciat, vix, judicio nostro, ambigi potest, si calces
metallorum ad statum metallicum reducere, et acidum Vitrosum, phiala vitrea, etiam quam arctissim ., signata, in
clusum, actioni ejus objectum, phlogisto impertiri posse, nobiscum reputamus '. Quanquam radii lucis fons phlo-rgisti praecipuus, ut supra diximus, unicus tamen non
64쪽
sunt; spiritus enim animalium omnesque substantiae cominbustae magnam ejus quantitatem praebent. Ab hujus autem principii absorptione pendent omnes dotes plantarum sensibus percipiendae. Rem ita se hahere, probant sequentia rite considerata. Si plantae in
conclavi tenebroso crescere cogantur, utcunque dotibus disserant, sive sint dulces vel acidae, amarae vel acreS, omnes saporis ex aequo expertes esse reperiuntur. Quantumcunque inter se colore et odore discrepuissent, illis ex aequo privantur, eandem speciem albidam prae sese ferentes, et inflammari non possunt l. Quinetiam vir celebris Doctor Hope multa experimenta instituit, quae, quantum ad colorem faciendum conserat lux, evidentissime mon-
strant. Plantam ita sub vase, ut lucem excluderet, collocavit, foramine exiguo quod lucem admitteret relicto. Omnis autem pars plantae album habere colorem reperta;
Aliam plantam sub vase nutrivit, quod prope fastigium fenestram exiguam habuit. Hoc incidit. Planta ad fenestram ascendit, et, ubi radii lucis in eam inciderunt, colorem sibi viridem adepta est; sed infra et supra alba
mansit.= Clarus ille philosophus Glasguensis Doctor Irvine experimenta in tuit, uirile haec, quae in praelectionibus suis holanicis reserend curavit, deducere valuit.
65쪽
mansit t. Idem vir illustris per alia experimenta ingeniis osa hanc proprietatem radiorum solis non propriam esse, sed lucem ab arte petitam, colorem quoque, quamvis minus perfecte, impertiri poste compertus est. Ex his igitur non absque causa gravissima cogi potest, dotes plantarum sensibus percipiendas a phlogisto oriri, cum lucem nullum aliud principium praeter calorem Praebere noverimus. Cum haec substantia ab aliis fontibus possit deduci, cumque lux nihilominus ad colorem, odorem, &c. facienda semper sit necessaria, hanc aliquo alio munere, absque quo hae qualitates neqUeant Pro gigni, tangi oportere, evidens et perspicuum est. Hoc autem, uti monstrare conabimur, est quod in modum stimuli singularis agit, et ut potestates plantae phlogiston
absorbeant, et consiliorum supra comprehensorum causa adhibeant, facit. Lucem ad actionem in oeconomiae plantarum vegetam et stingularem movendam plurimum conferre, satis, ut opinamur, testatur observatio quotidi
Nulla est planta, quae non, luce admota, aliquantum sensilitatis ostendit. Sole orto, flores expandunt, et Parmiem versus, unde radios suos diffundat, inclinant. Non citius
66쪽
citius occidit, quam contrahuntur, et flosculos claudunt. Dens leonis etiam vulgaris solem versus flores dilatat, sed eos, nube interposita, protinus claudit. Quam insigniter in lucem vergat heliotropium, neminem fugit. A luce quoque pendet positura diversa, quam folia plantarum per diem et noctem sibi assumunt. Die, ob stimulum
lucis, lata et expansa sunt, et situm, quantum caulem spectat, hori Eontalem altioremve tenent; nocte vero, hoc
stimulo deficiente, flores sunt clausi, et folia ad perpendi-
culum fere dependent. Plantae illius attentione dignissimae hydasyri moventis ab eodem principio pendere, clare vidi; namque meridie tantum, radiis solaribus nulla nube interceptis, motus foliorum ejus possunt notari. Quinetiam experimenta a viro claro Hill instituta hunc lucis effectum ulterius firmant. Effectus graduum lucis diversorum notando, Iobos soliorum plantae, quae Abrus appellatur, pro ratione lucis quantitatis, magis minusve elevari compertus est. Luce obscura, lobi ad angulum obtusum deorsum sunt siti ; die claro, sole vero non lucente, posituram hori Eontalem sibi compararunt, et, sole lucente, ad angulum obtusum sursum semet elevarunt. Hae mutationes, temporibus diei diversis, a gradibus lucis variis oriri notatae sunt.
67쪽
Igitur nihil aliud, quod rem certam posset reddere, defuit, nisi utrum lux quolibet tempore per artem exclusa
eundem effectum necne ederet, comperire. EXperimentum igitur vir idem ingeniosus instituit, idque sequentibus verbis depingit: In the evening. I set the plantin a book case on Whicli the morning sun smines; and, throwing open the doors, test the whole to nature. The succeeding day was bright. 1 he iobes Whicli h ad met in their drooping siluation at evening, and continued so during the night, began to open early in the morning, and, by nine O'cloch, they had passed their horigontal siluation, and were elevated in the usual manner. I then laut thedo ors of the book-casse. The plant mas by this test indarhness, and , on Opening them an hour after ards, thesuli change had happened. The iobes mere ali dropped, and it was in the same state it would have shewn at naidia night. On ope ning the doors, the change began verymon, and , in twenty minutes, the iobes had obtained the ieelevated siluation 'Insuper, plantam sensitivam eodem modo per lucem assici compertus est. Folia ejus in conclavi tenebroso collocata eundem statum contractum sibi assumpse; unt, in quem violentia mechanica conjici solent.
68쪽
His autem attente perpensis, quin motus Plantarum a stimulo lucis pendeant, et haec eadem vis sublata, positurae per noctem diversitatem, quae somnus earum appellatur, faciat, vix, judicio nostro, ambigi potest. Huic vero conclusioni, ne habeatur Pro universa, objici potest, nonnullas esse plantas, quae variis diei horis flores claudere solent, alias, quae mane, alias quae mature post meridiem, antequam sol occidit, hoc praestant, et etiam non deesse,
quae flores suas noctu tantum expandunt. Hae autem, si cum reliquis comparaveris, paucae sunt. Licet vero numerosiores forent, rationem motuum earum abnormi
um reddi posse opinamur, quae principio generali, quod
posuimus, neutiquam adversatur. Corpora animalia es sectum stimuli continuum in certum temporis spatium tantum tolerare posse, notissimum est. Omnia animalia, postquam in actione, vel in statu excitationis, tempus per definitum manserunt, statum in contrarium, quem somnum appellamus, illabuntur. Cum aliquamdiu in statu torpido et inerte manserunt, rursus apti, qui stimulis assici possint, evadunt, cujus status excitationis sequela est. Ita una ex hisce conditionibus animalia alteri per totum vitae decursum invicem accommodat. Cum plantas vitam possidere, et multis earum stimul smagnopere assici ostenderimus, nonne, ex analogia oeco
69쪽
'nomiam plantarum legibus similibus subjici, concludere licet g Numerus earum tamen, cum longe maximus, ut arbores, &c. gradum irritabilitatis exiguum possideant, stimulus unius diei statum collapsum foliis earum non inferre valebit; et igitur, pro regula quam tradidimus generali, talem statum a stimuli lucis privatione tantum acquirent. Magis irritabiles, contra, actione ejusdem stimuli in spatium, quam diei, brevius ad statum collapsus forsitan redigi possunt. Nonnullae ex his iterum plus minusve irritabilitatis habebunt, et igitur flores diversis diei horis claudent. Cum gradus lucis varii quoque ad fores earum expandendos sint necessarii, hinc cur haec mutatio in aliis aliis temporibus incidat, exponere possumus. Hanc explicationem vero in medium timidi, eique non ex toto confidentes, proferimus, et experientiae ulteriori vel firmandam vel expellendam relinquimus. Quae exempla effectuum lucis tradidimus, ea hanc solam plantarum motus facere demonstrant. Ex experimentis nuperis quoque potestatem, quam habent, atmosphaeram purificandi luci tribuendam esse, constare videtur l. Aetio ejus, ut auctori persuasum est, illis aerem Phlogisto vitiatum absorbendi, et eundem statu puro et
70쪽
phlogisti experte perspirandi facult3tem conciliat. His exemplis essectuum lucis consideratis, dubitari nequit, quin systema plantarum nervosum stimulet, et actionem illic
singularem impertiatur. Cum supra comprehensa lucem . ad qualitates earum sensiles progenerandas omnino nece sariam esse demonstriunt, cumque, ut observatio testatur, at mosphaeram, sole lucente, tantum purificent, nonne hinc cogi potest, eandem esse actionem, quae ut phlogiston absorbeant, et ope ejus aquae aerique adjuncti, omnem illam succorum sapidorum et secretionum, quas in vegetabilibus offendimus, varietatem forment, facit Non amplius igitur, in morem Grevi l et aliorum, sales et olea plantarum, quae in statu separato reperiuntur, fi solo deducemus, cui opinioni omnis i observatio accurata adversatur a sed formationem eorum principiis, quae toties enumeraverim US, varia Proportione Per Potestates plantarum vegetivas conjunctis tribuemus. Quales igitur quantique aestimandas vegetabilium dotes actioni lucis potenti debeamus, clare videmus. Sive nos oblecteti Gre 's anat. os planis. t Rem ita se habere non dubitabimus, si duas plantas, quae succis ex toto disserant, sibi invicem vicinas, in eodem etiam vase aqua r picto, crescere Posse nobiscum reputemus.