장음표시 사용
31쪽
33쪽
A M, ANNUENTE SUMMO NUMINE, Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,
D. GULI ELMI ROBERT SON, S. S. T. P.
ACADEMIAE ED IN BURGENIE PRAEFECTI:
Amplissimi SENATUS ACADEMICI Onsensu, Et nobilissimae FACULTATIS MEDI CAE decreto:
Societatis Medicae Regiae Edinburgenae Sodalis ;Nec non Societatis Physicae Socius Honorarius. Ad diem ia. Septembris, hora locoque solitis.
ED IN BURGI: Apud BAL FOUR et S MELLIE,
Academiae Typographos. MiDCC,LXXXI.
35쪽
JOANNI CAMPBELLDE STONE FIELD, ARMIGERO,
Uni e Senatoribus curiae juridieae Apud Scotos supremae,
Hanc dissertationem inauguralem, Animi non ingrati monumentum,
Ea, qua par est, observantia, D. D. CQ.
37쪽
INAUGURALIS,D EPlantarum Incrementi Causis.
PROOEMIUM. SI consilia summi momenti, quibus regnum vegeta,
bile in oeconomia rerum naturae inserviat, iupunctum etiam temporis nobiscum reputemus, Paucae scientiae naturalis partes studio philosophorum et attentione digniores esse videbuntur, quam causarum, quae id ad tanta praestanda accommodant, investigatio. Plantae, dum hujus terrarum orbis superficiei compam
rant pulchritudinem, animalibus universis alimenta directe vel in directe suppeditant,
38쪽
Ad atmosphaeram hisce nocivis, quae a respiratione a nimalium, et plurimis ubique quotidie exustis oriuntur, eique constanter admiscentur, repurgandam potissimum conferre videntur. Idem praestant omnes, et inae, quae semet in humum diffundunt contemptae et neglectae, et eae, quae plurimi aestimantur, altius assurgunt, et ramos longe supra caput humanum in aera suos attollunt. Praeter has vero proprietates, aliae iis insunt, quae magis etiamnum faciunt ut medici mereantur attentionem. Multas earum ob virtutes, quas habent, medicas pretio-
fas esse, et materiam animatam forma simplicissima in iis exhiberi reperit. Examinatio igitur proprietatum Plautarum, et causarum, quae actionem harum exsuscitant, oeconomiae animalium magis complexae multum Iuminis non ossundere non potest. Hujusmodi causae fuerunt, quae, ut animum ad studium naturae plantarum primum appulerim, fecerunt. Eandem excusationem, quae, ut spero, sussiciet, habeo, quod causarum incrementi earum investigationem, omnibus aliis argumentis ei posthabitis, in hac dissertatione inaugurali, eXequendam putavi.
39쪽
De Proprietatibus Plantarum, quibus ad actionem causarum
Planta est corpus organicum, e semine plerumque plantae genetricis per vegetationem progenitum. Potestatem facultatemve crescendi a certis proprietatibus illis insitis, et ab actione quarundam externarum virium pendere, testantur observatio et experientia '. De proprietatibus illis ingenitis tantum hac in sectione verba faci
Opiniones auctorum super hac re admodum diversae fuerunt. Alii plantarum incrementum certo mechanic B mo,
si quaedam singulares proprietates non plantis inessent ad incrementum earum necessariae, quaelibet substantia, omnibus id spectantibus ex toto similibus, cresceret. Lapis, exempli gratia, terrae insertus, et potestatibus externis objectus, augesceret. Quinetiam si vis quaruudam rerum externarum non necessaria foret, planta, quanquam in receptaculo, ex quo aer fuerat exantiatus, servaretur, crescere porgeret. Caeterum omnia in situ hujusmodi vegetabilia extingui compertum h betur.
40쪽
mo, eum quem materiae legibus mechanicis ex toto gu.bernatae conjunctiones progignunt referenti, tribuerunt, et igitur dotes ullas alias, Praeter materiae inanimatae communes, iis inesse negarunt. Alii, contra, proprietates earum alicui energiae potestative viventi referre voluerunt. Non nobis vero in animo est auctorum sententias, quod in causa foret cur limites opusculi hujusmodi justos longe excederemus, diversas excutere, sed tales in medium solummodo proferre, quales res verae et experimenta nuperrima, hanc scientiae naturalis partem spectantia, suggerere videntur. Functiones variae et operationes, quas in oeconomia animalium notamus, primo intuitu nobis in animum inducerent, ut eas a proprietatibus multiplicibus primariis diversis oriri putaremus; caeterum, omnes revera ab unico fonte, principio nempe vivo, proficisci, ex observatione discimus. Etenim corpus animale, Vita orbatum, omnem dotem, praeter rebus inanimatis commilites, amittit. Si plantae autem principium hujusmodi haberent, id incrementi earum originem et proprietatum, quas investigamus, causam esse momento videremus..