Joseph Carpani Soc. Jesu interarcades tyrrhicreopolitae tragoediae

발행: 1745년

분량: 296페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

251쪽

Aer Us PRIMUS. 23r Damnare causa , Gorgiam . Hic salsos Deos Colit : paternus namque puerilem statim Mentem occupavit error , haud equidem nego ;Tamen fatetur , quem Deum Isacidae colunt , Dignum esse cultu , & vivere Abrahamo satos Ad normam honesti : quin tuos mores amat , Tua facta laudat , intimos Regi tuos Cupit esse Natos . Interim solum petit ,

Ut ora fraenes , Sacra nec amaris iocis Aliena carpas , nec palam illudas Diis . Quod si rogare liceat . . . at frustra loquar. Mat. Ambage missa loquere e cur anceps times 'Nu. Trepidanter oro , ut thura simulatis Deis Simulate adoleas . Cultus exterior , nisi Accedat animi assensio , culpa Vacat . Mat. Mirum , novumque , te meam astrictam fidem

Uero , ac potenti Isaci , & Abrahami Deo ,

Tentare dictis i me. Forsan auditum voles , Audire quod nunc renuis . Mat. In turpe hoc putas , Me posse labi crimen i me. Id crimen puto Deserere Patriam , lapsa , quae tecum trahet rraeceps ruinam , posteris linquens , sui Nil ultra inane nomen , ac foedam struem . Quidquod ruet te conscio , auctore , auspice 'Nam qui cavere Patriae cladem potest , Nisi cavet; infert. Mat. Diruta incursu hostium Rum illa potius : recidat in priscum chaos Hic potius orbis , quam sacro falsos Deos Honore digner . Poscit hunc tantum sibi, Consortis expers , terrae , & astrorum unicus ,

omnia gubernans Rector . me. A quo sed petet Excisa ferro , & igne si iaceat Sion , Templique moles , Gentis & nostrae super

Vix sit , iacentem qui fleat i Quis tunc dabit c. satis , Thura , vel ubi t Mat. Et adhuc pergis y Νae. Indulsi

Superque amori. Veniet infelix dies Quo te ista tangant dicta . Nunc squid vetus Amor meretur ; parce fidenter nimis Tecum locuto . Cura Patriae , qua premor a Tuaeque Stirpis , clausa damnoso metu Reclusit ora . Tacitus at posthac feram Utramque perimi; nec loquar , quamvis tui Haeres amoris ultimus , blandus Puer , Fratrum se em his nemini , his quem non semel

ulnis recepi , quem diu institui , trahat

Serm

252쪽

23 et M ATRA THIAs Servile vinctum , quodque metuendum est magis ,

Caesus inhonoro vulnere , hostili cadat Plaudente turba . Mat. Desine agitatum , novis Gravare curis pectus . Anticipat mala Timor malorum . . . Nac. Ionathas stricto subit . Huc ense .

Mathathias, Ionathas , Nacor . Ionathas Morrat parenti suo Μaibatbiae habitam eum quaisdam ex Antioebi Proceribus de religione eontentionem, is qua ipse puerili ardore abreptus , in Adυersarium legem Mosis iνridentem , dijyricto gladio irruerat. Maibathias mandat , tit in montana castra , tibi Fratres morabantur , Nachor Duce , f3recipiat. Jon. Enitor , pectus incendit tuum

Is Si prisca virtus , prisca si pietas ; statim

Arma cape . Μat. Quaenam causa y Jon. Non ultus pro Satis ipse, dextram posco, quae meritas petat c. brum Ab hoste poenas . Mat. Hostis ecquis y Quid novi Stimulavit iras p Jon. Multa cum patrium ad latuvVirtutis habeam exempla , properabam celer Ad te regressium . At en mihi aspectu gravis ,

Vir ante nunquam notus , occurrit. Prius, Ut fit , rogare multa: quem colerem Deum pQuibusve Sacris i Genere quo natus t De in , O grator , inquit , affecta es Mosis , tulit comi iura , gemino in lapide caelata , e iugo

Minacis Horeb , non bene audita , ut puto x Tonitrus tot inter : quique limoso e lacu In arma ranas movit , & culicum tubas Cecinisse bellum iussit . Igstuans ad haec , Culices , reposui , non tot AEgyptus , putres Ranasque. timuit , vestra quot regio colit Miltia Deorum , quorum hic haud aequo pede Incedit aegre : hic ventre distento piger Palustris anatis simulat incessum e sua Prospectat alter terga , quod mostrum biceps Stupeat popellus : alter hortorum rudis , Foedusque custos arcet infestas procul Volucrum rapinas: ille mancipium gulae a Fur Ironice o

253쪽

Αc TUI PRIMUS. 233 Fur ille , & ille lurco . . Sed non hic vacat Referre plura . Quod rei caput est , flagrans ,

Iraque tumidus , scommata haec , torve intuens Sic ille retudit : itane tot nugas blatis Puelle vecors , turpe verporum genus tVix ea : repente cuspide educta irrui In haec loquentem , qui statim elusit fuga , Spretuque Vertens terga , conatus leves Puerilis irae . Nunc tuum est forti manu Exigere poenas . Mat. Disce nil temere aggredi , Subitosque motus frangere . Haud servat gradum , Nomenque virtus , cauta ni servet modum , Quem ratio statuit . Jon. Ferre debueram silens,

Repetita probra ' Mat. Iniuriam praestat pati , Quam facere . Jon. Palmam Mosis irrisor serat , Abeatque inultus t Mat. Verba fas tantum fuit Verbis refelli ; parcere at ferro manum . Nil nunc loci est socordiae : insidias cave . Omnia licere victor in victos putat . Jou. Gladio cavebo mihimet , ut potero . Mat. sibi Juvenile vitium est fidere , & nimium spei Laxare habenas . Plura quam quae nunc times , Timere disces : potius o utinam meo Discas periclo , quam tuo s effugium patet Nunc tibi , quod unum , monte in adverso pete Fratrum propinqua castra , quae nemorum tegit Caligo circum , illic brevi affuesces pati Martis labores , nomen , & cultum Dei Disces tueri . Pignus hoc Nachor , tuae Committo fidei : te duce incolumis ferat ,

Quo iubeo , gressus . Nae. Obsequar iussis cadit

Quam commode res . J Mat. Ore nil tibi excidat , Pueri quod animos frangat , invisos minus Vel reddat hostes . Nae. Sponte currentem , novis Urgebo stimulis . Mat. Patris amplexus cape : ca I , sequere Fratres . Jon. Reditus at liceat. Mat. Redi Tonantis ultor . Iovi Morte vel propera cadam , Vel sic regrediar . Mat. Nunc tua , o rerum Potens

Pietas vetustum renovet exemplum . Puer

Per te triumphet : hostis iratus fremat , Pudeat & illum vinci ab imbelli manu .

254쪽

Mathathias , Iudas , Simon . Sἰmon , o Iudas Jonathae Fraepes eertiorem reddunt Mais

thathiam de exercitu in dies aucto : de Ionathae vero ad

ventu , imo de profectione , nihil se scire Mathathiae in-rerroganti respondent: quamobrem hi: ancipiti timore agitatur . Colloquentes prodeunt . Jud. π Xigua quondam turba nobiscum latens is Abrupta in arce , militum accessu in dies , Adaucta numero , ferre detrectans moras Jam spe triumphat , quique concursant , timor Percellit hostes . Ρarvus alpino e iugo Sic qui fluebat rivus , hyberna nive Quam tepida solvit aura , vel pluvio tumens Caelo , furenti murmure exitium ultimum Intentat arvis: haeret aspectans procul Sine mente pastor, iamque praecipitem intuens Pallet colonus . Mat. Non adhuc claustra invia , Utrinque scopulis clausa , quoque hostis nequit Inferre gressus , deserant . Cum res petet ,

Suique placiti Numen indicium dabit ,

Tunc poterit acies ruere montano e iugo

Torrentis instar premere & Antiochi inscios , Atque imparatos milites . Sim. Nimis arduum est Cohibere se , cum pectori subdit saces Cupido flagrans , ense communem Deo Causam tuendi. Nostra quos gens iam tulit Memorat triumphos quisque , virtusque ut iacens

In corda rediit , clade non una satur Cum fureret Amalech , fureret aut palmis tumens Chananaeus audax : caesa quin laeto exitu Ducum superba capita foeminea manu Menti recursant. Hoc pari rerum in statu Praesto futurum nemo dissidit Dei Ultoris ensem . Mat. Criminum at venia est prius

Roganda fletu : haec nanque si populus fleat ;Jam prona in ictum tela sint quamvis , statim Remittit arcum , criminum oblitus Tonans .

255쪽

Ac TUI SECUNDUS. 23 3Nihil deinde spe levi , aut famae , aut lucri

Audendum in hostes , saeva nec mentem trahat

Libido cladis , spectet huc belli labor ,

Nempe ad vetusta Sacra reparandum , ut decet , Templique honorem . Jud. Haec causa pugnaces movet In arma dextras : pectus haec strictis iubet Nos ferre gladiis obviam . Sim. Hac motus , vadis Effusa stygiis monstra si contra ruant ἰNil monstra timeam . Militum impavidos agit Idem ardor animos . Timeat an pugnae aleam Quisquam subire perbrevem , aeternuS manet Quem post triκmphus t quique stelligera comas Lauro revinctus , victor , aut victus , Dei , Cui servit uni , pariter amplexus se rettΜat. O grande columen Patriae , o spes , o meae Robur senectae , pergite his coeptis . Canit Quae fama , non falsa auguror , per VOS retro Celeri regressu , prisca caesorum hostium opulenta spoliis saecla volventur : Vetu9 Nomen , decusque rursus Isacidae ferent . Fraternae & utinam laudis imitator puer, Qui ad castra gressum Ionathas tulit , sequi Exempla Fratrum discat. Erga illum vices Supplete nostras : quippe praesidiis eget Puerilis aetas . Jud. Frater in nostra intulit Stativa gressum t Nil minus . Mat. Quid nam audio Saltem reducto in calle , qui circum iuga Varie recurrens, mollit abruptam viam , Dedit ille vobis se obvium . Sim. Sed ne hoc quidem , Mat. Omnia timere cogor ... En Nachor subit .s C E N A II. Mathathias , Simon , Iudas , Nachor.

Nachor , cuius Oeeulto doIo Jonathas in insidias a Goetia paratas incurrerat, staudem suam artifeiose dissmulans, eventum infaustum Maibatbie narrat. Mat. ν Eus ubi Natus ' Nae. Verba confundit dolor , o L Prohibetque . Mat. Magnum est, quod lo c qu i refugis malum . Sed loquere citius : quid quid illud est , feram . Longo suetus tempore aerumnas pati , Hebescit animus . Nac: Non mihi, at Puero timens Re

256쪽

MATHA THIAsResoflas vagante plebe cum fugerem vias , Avia secutus ; subitus armorum , & virum En sonitus aures pepulit , ut sit , haereo TIncertus animi . At illico late cohors Effusa circum cingit amborum latus . Tunc ambo celeres , aciem in adversam , manu Gladium rotamus . Nuper ut pulsus leo Matris cruento ab ubere , oblique intuens Partes in omnes versat undantes iubas , Carensque firmis viribus nequeat licet

Morsibus , & ungue frangere obieetas seras ;Υamen lacessit , iamque proludit minax Olim futuris caedibus : parvus comes Sic tela, & hostes inter exeurrens furit Mucrone stricto , clypeus & quamvis moras opponat ensi , fallat atque ictus leves ;Tamen futuri herois in Puero timet Auspicia victor . Pres, sed tandem fuit Numeroque virtus obruta , aerumna pari In vincla trahimur , Gorgias captos tenet :Huc tamen inermem , sed datis vadibus , mihi Redire licuit. Sim. Quidnam Ionathae imputant Nae. Petiisse' ferro , pauca legi serum in Ducem Qui dicta fudit . Mai. O nimis verax metu lyud. Illud timendum est interim , ne fraus latens Vel spes , metusve Ionatham cogat Deum Simulacra colere . Mat. Stirpe de nostra est Puer Pudet hoc timere . Pectori robur novum Adiunget ille , cuius offensi decus Sustinuit ense . Nac. Puero ut assistam , gradum Liceat referre . ca J Sim. In cardine hoc rerum est opus Repetere castra , cogere & fortes Viros Ruere paratos , siquid inopinum accidat , Opemque ferre . Jud. Te sequor. Sim. Genitor vale. Mat. Mens haeret anceps . Si velim armata manu Repetere Natum ς illius in iugulum irruens Praevertet arma lictor : illum si velim Redimere ς turpi scelere libertas erit

Emenda : nanque thura futilibus Deis Poscet, ut adoleam Gorgias . At nunquam erit , Tam foeda labes maculet ut nostrum Genus .

Innocua , siqua potero , prout se res dabit , Consilia capiam . Caelites , vestram fidem Imploro suppleX .

00 Discedit .

257쪽

Mathathias , Gorgias . so*ἰas pollieetuν Mathathiae Jonalbae liberationem, si Deos

Gentium , quantumυis in speciem tantum colae . Reiectus a Maibatbia , illius pedes Jonatham addu- ei jubet , precibus Genitorem ad commiserationem sectat. Ooz. RA quod subeo tua Attonitus haeres ; sed erit hoc mirum magis di

Me nempe , cuius poscere est poenas , reum Cupide tueri . Non id auderem , nisii Rex ipse , & aulae nuper offensus Procer

Te nimium amarent. In vado res est : tui

Nil poscit ultra , morte ab in honora salus

Redimenda Nati , nisi quod ubi signum dabunt

Populo , monentes imminens Sacrum tuba Vel semel acerra , quae recens structa est Iovi , Venereris aram . Mat. Nox prius lucem dabit , Unda dabit ignem , quam Deo astrictam fidem violem sacrilegus . Gorg. Ne fidem violes , geret Quod dextra , munus reprobet antiqui tenax Mens fida cultus . Mat. Non leve est crimen , palam. Simulare crimen . Quidquod exemplo nocens Populo , execrandi causa flagitii forem . Sit primus aequi cultor , imperium tenens :Nanque nisi prava fugiat , incassum vetat , Reprobatque inani voce , quod factis probat . Egone tot ante laudibus clarus , meam Maculem senectam labe , quam non eluat Jordanis unda , Nilus aut late fluens Per Ora septem , aut mixtus Euphrati Tigris Egone colendo ludicrum Numen , patrem Tot scelera in uno scelere , perfidiae Ducem Quot me sequentur ' Gorg. Crimen ecquisnam putet Prospicere Natis ' Do tamen , crimen putes :Excusat illud patrius amor . Affert opem Tigris ipsa catulis , seque venantum obiicit Furibunda telis . Tuque , quod nemorum seras Natura docuit , ferre subsidium abnegas Soboli t Mat. Quod agitur , haud semel vitio caret 'Non tamen agendi ratio . Nos porro decet vi-

258쪽

Vitam tueri : at hostibus nulli licet Offerre Patriae , & civium cladem , suae Pretium salutis : Nemini ut rabidam famem Saturet , quod aetas prisca patratum horruit , cI Orrere membra prolis , & se ratem iis

Instruere mensam . Vana nec pecudum afleras

Exempla , quas caeco impete incursans fibras , Externa rerum impulso huc , illuc trahit. Nostrum est honestum noscere , & notum sequii. Honesti at operis deficit totum decus , Si peccet aliqua ex parte : sic gemmae perit Pretium omne , quamvis macula nativum iubar Uel una viti et . Parce iam frustra loqui : Audire refugit animus . Gorg. Hanc ergo vicem ,

Hanc mihi rependis ' Quod Sion , per me , solo AEquata non dum iacuit , Antiochus fremit :Stat illa nostro munere : Isacidas doles Quod mucro plures iugulat , & plures vorat Aggestus ignis , laniat aut crebro secans Cursu , & recursu membra , dentatus chalybs dAliosque torto verbere impulsis equis Raptant quadrigar ; civium sed pars quota est

Quae morte poenas solvit 8 Innumeros neci Eripui eadem lege , qua Vellem tuum Eripere Natum . Mica sacrificis focis Iniecta thuris , victima aut caesa attulit Miseris salutem . Mat. Crimen o dirum i o nimis Crimen pudendum i Gentis o nostrae probrum lQuam satius illis fuerat aeternos dies ,

Laetosque stabili pace , mortalis sibi

Parare vitae impendio l Heroas puto , Quos iam solutos corpore excepit sinu Progenitor Abram , ob tale sacrilegum nefas Dolore , & ira percitos Deum illico Rogasse , iacto ut fulmine opprimeret reos . Gorg. Itane tuorum solus e turba sapist Mat. Ego te , meosque futiles quotquot colunt Deosque inanes , sapere plus aliis putem 'Gorg. Quid plura tecum ' verba nil tangunt rigens Adamante pectus . Ducite huc Puerum Fluens

Per ora Nati fletus optatum ferat

De te triumphum . Mat. Ionathas quorsum subit '

Quid nam rogabit i J

259쪽

Verum audita sacrilegi eultus conditione adimplenda , i Iico surgit, eamque βrenue execrans se ad mortem , s ominne tormentorum genus paratissimum ossert. Gorg. Enibus affusus Patrem a In vota flecte : illius arbitrio tua Vel vita , vel mors pendet. Jon. En supplex manus . Ad genua tendo . Si quid in me unquam fuit Dulce tibi r quidquam si merent pietas , amor Obsequia Nati; munus acceptum semel Vitalis aurae , rursus acceptum tibi Referre liceat . Mat. Quid rogas frustra ρ preces omitte inanes . Jon. Tempore ecquidnam brevi Peccare potui miser , ut indignum putes Cui praebeas aurem y Mat. An tua in Patris manu Qua lege posita sit salus nescis 8 Gorg. Satis Regi est , ut ille mente smulata , Iovis Veneretur aram : quantulum id sit , tu vides . Jon. Hac lege t OG Ut ergo perpetrem dirum scelus , Petitur Τ perennis utque iactura , hanc emam

Vitam caducam i Morte deterior foret Pretio hoc redempta . Sarvus Antiochi furor Me contra in unum cogat ardentes faces , Uncos , equuleos , lora , dentatas rotas ;Nil timeo : perferam omne poenarum genus sMortemque potius , quam scelus iussum Patri Probem , aut sequar . Nam summus Abrahami Deus , Terrae , atque olympi regna qui nutu regens Dominatur Orbi , solem & immotus movet a Terramque librat pondere appensam suo , Sibi satis unus , prohibet alienis Diis Cultum exhiberi , fuerit in speciem licet , Mendaxque . Gorg. Dicto citius , hos animos necis Propinquus horror franget . Jon. Haec ni embra, ut libet, Lacera , perure , distrahe , in partes seca :Honesta lethi causa , terrorem illius Absterget omnem . Mat. Nate , ut hoc sensu places l

260쪽

24s MATHA THIAS Ut me iste reficit animus t O quantum mihi Solamen affers t esse me miserum nego, Hac prole felix . Gorg. Pateris e vita eripi , Et Natum amas ' Amoris o saevum genus Deterius odio i mi. Amare se virtus iubet . Gorg. Crudele iussum . Sed quid ulterius moror . Decreta mors est ca J Jon. Veniat : optanti dabis . aD I , perge , quo te laeta puerorum vocat AEquaeva turba , magna quos vidit Parens cb Saevos virili corde cruciatus pati , Mortemque diram , quosque septenis comas Redimita lauris , morte sectata est pari Victrix Tyranni. Jon. Cupio Sociorum choris

Citius adesse . At cura me tangens tui ressus moratur . Osculum ut dextrae imprimam Permitte ... Mai. Fili . . . At impedit voces dolor . Has cerne lacrymas .. Jon. Vale ... aeternum Vale .

Mathathias.

Falso putans Mathathias Gorgiae iussu Jonatham fuisse interfectum , illius mortem defer. LAceros per artus vita iam sorsan specus

Fugit sub imos ... Liceat o Natum sequi , Subitoque hiatu terra cupienti statim Aditum piorum reseret ad sedes Patrum lΙn me citato se ferat quamvis gradu ;. Mors lenta veniet . Tunc mori decuit , sacros Cum Solyma ritus coleret , ac templo suus Esctet honor : oculis non tot hausissem mala Spectator aeger et vincla nunc saltem sua Teponat animus , corporis seque extrahens Compage , Puero fidus accedat comeS , Clausa peragranti spatia , quae sanctis Deus Secrevit Umbris . Uana sed quaenam loquor' Licet quod unum , Prolis exuvias legam , C scula & arenis , quas tener pinxit cruor , Figam ore cupidus ... Altor huc moestus subit.

SEARCH

MENU NAVIGATION