Institutiones philosophicae ac mathematicae ad usum Scholarum piarum. Tomus primus quintusEduardus Corsini Continens ethicam, vel moralem

발행: 1734년

분량: 532페이지

출처: archive.org

분류: 철학

521쪽

DIS P. IU. CAP. IV. 48 fervire deberent, ut a civilibus legibus definitur, a quibus etiam imperium illud , atque do minium , quod in captivos ,& servos eiusmodi haberi potest , certis quibusdam finibus circum. scribitur . Quamvis autem servitus illa legitime , & ex ipso gentium jure sit instituta . mitioribus tamen Ecclesiae legibus cavetur, ne quis fidelis alterius fidelis servitio mancipe tur; atq; ubi infidelis aliquis ejurata secta, vel haeresi Christi fidem amplectatur , libertatem acquirat. Itaque apud Christianos altera solum servitutis, seu famulatus species reperitur, qua servi turn dominis libero, ac temporali veluti laedere

conjungantur.

XUIII. Ejusmodi vero dominii, vel servio

tutis officia eo potissimum diriguntur, ut D mini servis pactam mercedem tribuant; gravioribus, ac inhonestis operibus praescribendis abstineant; ipsorum denique moribus, atque saluti invigilent, iuxta celebre Apostoli

monitum et siquis autem suorum , ω maximὸ domesticorum , euram non habet , fidem negavit , iis

es infideli deterior ta). Uicissim vero famuli domi. nos diligere, venerari, servare debent; ipsis parere, ac humiliter obsequi; iniuncti muneris partes implere; quidquid denique tacita, vel expressa conventione promiserint, fideliter exequi tenentur, nisi fortasse divinis, atque hu .manis legibus adversetur.

522쪽

C A P. V. De Ofeio bominis erga Rempublicam.

Uo laedere , quibusque legibus partim pietatis, partim commodi . vel utilitatis amore familiae sint institutae, satis, ut arbitror , superiori loco jam diximus Quandoquidem verbneque privata singulorum hominum . neq; Communis familiarum Delicitas, atque tranquillitas haberi poterat, nisi familiae plures certo

veluti foedere, vel societate Rempublicam, Urbem, Regnum , vel Imperium aliquod certis quibusdam legibus constituerent, nunc eXponenda , vel explicanda nobis occurrit Reipublicae ,

.Regni, vel Imperii sorma, & origo; simulque munera , leges, & ossicia. quibus Cives omnes , S Principes ipsi Rempublicam, veluti nobilius quoddam familiae genus, amplioribus certe finibus circumscriptum, eodem ipso iustitiae , pietatis, commodi, vel utilitatis amore comple- Ai debent. Itasue primo exponemuS, quae caussa, & origo liberos homines impulerit, ut Urbes aliquas, & Imperia instituerent; deinde quae melior imperii forma censeri possit ; quae denique Cives, & Principes ipsi Urbibus, ac Imperiis tranquillh , ac Deliciter dirigendis conis ferre debeant. II. Atque, ut ab ipsa civilis societatis , veI imperii caussa , & origine exordiamur, ex variis quidem, diversisque fontibus illa repeti, sive deduci solet, ut partim ea ingenitor socie-

523쪽

tatis amore, partim ex praepotenti quorundam hominum vi , partim denique ex injustitiae, vel iniuriae timore sit instituta. Cum itaque ingeniato quodam impetu, ac tacita sere naturae VO ce homines excitarentur, ut homines alios, quos sibi similes, paresque viderant, amore , mutuis

ossiciis, humanitate, ac benevolentia complecti vellent, cum ipsis jucunde, ac tranquille degere desiderarent, plurimi simul inita quadam societate , vel consuetudine coacti sunt, iisdemque patriae, vel Urbium finibus contineri coeperunt. Sed, cum potentiores aliqui nimia habendi , imperandique cupiditate perciti debiliorum somtunas, honores, vitamque ipsam fraudibus, ac insidiis aggrederentur , ne Civitas ipsa dissidiis, caedibus, ac perenni veluti civili bello, vel in testina dissensione miserrim E discerpta soret, aut libere , ac impunE scelera in civium perniciem grassarentur; sed ex pacato potius, ac

tranquillo regimine Iucunditas oriretur , nece sis sarium fuit, ut cives omnes inito veluti sce.

de re convenirent ut illorum quilibet iudicium proprium, sive liberam, flexibilemq; voluntatem multitudinis judicio, seu voluntati submitteret, plenumque ius, ac potestatem illam & imperium, quo fruebatur, in multitudinem ipsam transferret; ut quidquid proinde multitudini in commune Civium, atque Imperii bonum praescribere , legibusq; confirmare libuisset, id singulis ratum, acceptumque seret, neque sint maximo scelere violari posset. Hinc , ut optime

Plato observavit, leges caperiant quod uιile visumst hominibus pacisci mutuo ne facerent , pa eren-xur ve injuriam tb , ac leges ipsae pacta , foedera , eonventa frequentissim h vocantur te . vi .Sen.BenesIRGI 8. Lb PMinu. ce AGI.Polit.II .

524쪽

III. Deinde vero, cum aucto civium numero , vel extensis Imperii finibus incommodum videretur multitudinem omnem convocare; cum

ex infinito serE suffragiorum, vel opinionum discrimine dissidia plurima oriri possent ; cum denique repente , ac secreto plurima decerni deberent , quod certe fieri, vel sperari quoque vix poterat, si in plurimis, imperitis, ac vitiosis etiam hominibus deliberandi, definiendique potestas ,& autoritas resideret. multitudini placuit ut potestas illa , vel aut horitas omnis aut in aliquibus solum perit loribus, honestisq; viris, aut in uno potius, qui iustitiae, laude , prudentiae , sapientiae, ac virtutum omnium splendore excelleret, collocaretur; unde fieri profecto debuit, ut praeclare inquit Tacitus, ut

cunctas Nationes , ε' Urbes Populus , aut Prim res , aut singuli regant taὶ .

U. Itaque legitima potestas illa , vel imperii majestas, quae in Republica, sive Principibus reperitur, ex sola populi , vel multitudinis consensione, seu libera electione veluti primo, purissimoq; sonte deduci debet, quae jus potestatemque propriam sibi divinitus inditam justitiae,

pacis, ac tranquillitatis amore in plures homines, aut unicum transferre, certis quibusdam finibus, vel conditionibus circumscribere, ac si iustissima vel evidens Reipublicae conservandae caussa id aliquando exigere fortasse videretur, in alios iterum transferre poterat. Quemadmodum tamen singulis hominibus, aut multitudini ius, libertas, ac imperium a natura ipsa, si isue ab auctore naturae Deo veluti pulcherrimum

525쪽

rationalis naturae decus, & ornamentum concessum fuit, ita quoq; jus ipsum a populo , vel multitudine in Principes translatum, sive ius regium divino, ac naturali iure institutum dicitur. UI. Quae cum ita sint, refelli facile poterit Hotabit sententia , sui potestatem omnem , ac summum imperii jus ex sola vi, vel potentio i umam petu oriri posse putavit. Cum etenim hominem solo utilitatis amore dirigi , vel impelli posse censeret, omnibusque jus in omnia concederet , perenne , ac sempiternum bellum inde suturum asseruit, quod aliter dirimi, sive componi non posset, quam si debiliores potentioribus cederent, eorumque imperio se submitterent. Quod si deinde debiliores additis, comparati que viribus potentiori resistere possent, ipso naturae jure , vel ingenito utilitatis amore , bellum

instaurare, proprioq; commodo consulere, ac imperium recipere teneremur. Quinetiam imperium ipsum, aut potestatem, quae super homines in Deo reperitur, ex sela Dei potentia, vel hominum debilitate ita repetendam esse definit , ut si homines Deo jubenti, ac imperanti resistere, vel reluctari possent, ipsi obedi re minime tenerentur a). Hobbio vero Aristoteles

ipse b , Plato se), aliique praeluxerunt id , qui

debiliorem , imperitum , vilioremque nobiliori , doctiori, sortiorique cedere, subesse, ac parere debere putarunt.

VII. Quaecumq; tamen Philosophorum auth ritas afferatur, fieri certe non poterit, quin haec sententia absurda maximh, civium socie.

tali, tranquillitati Reipublicae, sanctissimae ho minis

526쪽

minis naturae, rationis lumini contraria, ac per. niciosa merito existimetur: nee enim uti inter pecudes , sie inter bomines lex naturae potestatem,

se imperium valentioribus dedit sa); sed auctoritas omnis, ac imperium ex sola flexibili , ac liberi hominum voluntate repeti potest, quam maj si ris, uberiorisque utilitatis , & pacis amore homines ipsi in Populum, Primores, aut Princupes transferre possunt, ut superius ostendimus. VIII. Exinde vero facile apparet quod tria

imperii, sive publicae potestatis , sive regiminis genera distingui possunt. Si etenim jus,& authoritas universo populo , vel multitudini comferatur, Democrratia , sive populi dominium vocatur; si pauetoribus tantummodo, honoratioribus, vel optimatibus tribuatur, olearchia , TrmV- cratia, vel Aristocratia ; si denique uni lan tum homini, veluti supremo capiti concedatur, Nonarchia . ini in etiam potestas ipsa, quae uni conceditur, diversa esse solet; ut si viro cos cesta fuerit, Androcratia ; si steminae , Onac

crat iis; sit ita potestas illa, vel imperium uni tribuatur, ut in ipsius liberos haereditario v luti jure transire debeat, bareditarium imperium vocatur; sin verb Rex quilibet in alterius defuncti locum eligi debeat, electivum dicitur; quae singula imperii genera apud varias nationes floruisse, & adhuc florere conspicimus. IX. Quaenam vero publicae potestatis, regi, minis, ac imperii forma nobilior, ut illor, at que praestantior haberi debeat, fusE a Iurisconsultis, Politicis , atque Philosophis omnibus,& acerrim E disputatur Quo tamen loco plo. Tosque non ex ipsis naturae legibus, vel co I

527쪽

DIS P. IV. CAP. V. 493muni gentium iure, sed privato potius patriae

more, & affectibus impelli conspicimus, ut illud imperii genus caeteris omnibus e Xcellere arbitrentur, quod in patria florere viderint, ut etiam accurate a Pusendor fio , aliisque plurimis est observatum . Plerio; tamen in hoc mirifice conspirant, ut Monarcsiam Democratiae , vel Aristocratiae; virile imperium muliebri; hae reditarium electivo anteponant. Quamvis enim in singulis imperii generibus vitia, vel in comm O.

da offendi soleant, quibus iustitia , publica tranquillitas, Civium felicitas, imperii deniq;

sive Reipublicae majestas minui , violari, vel infici solet; minora tamen, ac leviora certe di cuntur illa, quae in Monarchico , Androcratiis , ac haereditario regimine, vel imperio reperiuntur . Sed haec primoribus solum labiis delibasse sufficiat; qui plura desiderat Grotium ,

Hornium, Hobbrum , Pulandorfium adire poterit, qui singula suse , erudit E , accuratissimeq; sunt prosequuti . X. Quaecumque tamen imperii forma sit a Majoribus instituta , illa a Civibus omnibus accurate , religioseque servari , custodiri, Omnibusque viribus defendi debet; non modo quod sine summo perduellionis scelere, illa contemni, violarique non possit s verum etiam quhd ina, perii mutationes sin E maximo civium sanguine, fraudibus, atque Reipublicae detrimento fieri, vel obtineri non possint, ut innumeris, clarisismisq; exemplis erudimur . Prudentis itaq; &honesti Civis ossicium erit Patriam, vel Pri cipem ipsum sincero amore, sive benevolentia

complecti; ipsius imperio, legibus, ministris humili-

528쪽

militer obsequi, omnium animos eximia charitate , munificentia , morum suavitate , justitia , virtutibus omnibus promereri; ingenio, solertia, liberalibus artibus, fide , prudentia , familiae cura. solicita liberorum educatione, pieta. te, religione caeteris praefulgere; publicis hono .ribus, ac digni tatibus, quibus imparem esse se no

verit, abhorrere, promeritas tamen, ac ultro

oblatas sedulo , diligenter, fideliter gerere ἔcommuni denique Civium , & Principis saluti , nullitati , libertati, vel ineolumitati, in se.

cundis , adversisque rebus consilio, viribus, opibus diligenter consulere; atque ubi vel in. uncii muneris debilum , vel gravis calamitas pollulaverit, honores, fortuna S, liberOS, vitamq; ipsam dulci,ac decora morte Constater effundere .XI. Quod si postremo loco de communibus etiam Principum muneribus, ac ossiciis aliqua veluti coronidis loco attexenda sint, id non1ine maxima certe verecundit, moderatione , ac veneratione , qua decet maxima , fieri debere intelligimus. Ut enim praeclare inquit Plinius , pracipere qualis esse debeat Princeps puIebrum quidem , sed bynerosum , ac prope superbum esse laudare vero optimum Principem , ac perhoe posteris velut e specula lumen, quod sequantur, ostendere , idem utilitaris 'abet , arrogantia nia

biI. Id unum itaq; innuisse juverit, quod pulcherrimus virtutum omnium splendor in Priniacipe requiritur, quibus apud subditos mirifice commendari, ipsorumque animos exemplo p istius, quam legibus , ac minis ad honestatem impellere, & excitare possit. Relisio in erimis requiritur, qua Deum, ac divina omnia , templa, Sacerdotes, eo, quo par est honore, ac reverentia complectaturi qua a Deo , cujus

529쪽

DIS P. IV. CAP. V. 49ς in terris v iees gerit, & quem unum iudicem sormidat, pares eximio muneri vires exoret; quaa vitam , sinceramque Religionem perditorum hominum fraudibus, consiliis, novisque doctrinis violari non patiatur. Pietas deinde , qua Ci-οes omnes tibi divinitus creditos amore, ac benevolentia propemodum paterna complectatur, ut miro quodam amoris, ac majestatis laedere simul amet diei Pater, atque Princeps. Iustitia, qua debitas iniquis poenas, honesti S, meritisque viris mercedem, ac honores aequa lance distribuat. Fortitudo, ne prosperi S rebus insolescat, in adversis animo concidat; sed omnia tranquillo, constantique pectore aggrediatur . Clementia virtus Principibus digni a , humanitas, mansuetudo, quibus se iacilem , mitem , benignum exhibeat, omniumque amorem sibi conciliet. Temperantia, modestia, sobrie tas, quibus animi affectibus moderetur; cum que se humanis legibus solutum noverit, legibus tamen obtemperet . Liberalitas, ac beneficentia, quibus ex amantissimi Principis sinu gratias, honores, & opes veluti ex uberrimo fonte, servatis justitiae, vel honestatis legibus, manare sinat. Sapientia , qua bonarum aristium studia, eisque deditos homines impen SE

diligat, fovere, impellere, opibus, & honoribus augere velit; imperii fines, vicissitudines, vires, finitimos populos, commercia , mu.nimenta, commoda, leges omne S, indolem, mores accuratissime inquirat. Prudentia denique, solicitudo, ac vigilantia, quibus in belli , pacisque negotiis alacriter, ac faelicitergerendis ingenuos administros , consiliari Os , judices eligere possit, ipsorumq; monitis , atque consiliis facilem, flexibilemque praebere se ve

530쪽

Iit, ab infidis assentatorum laudibus, ac lenociniis veluti Principum peste, plurimum Ca queat; omnia demum ad Civium salutem, sau-stitatemque dirigati cumque se publici boni,

tranquillitatis, ac talicitatis amore Iiberis populorum suffragiis electum noverit, Omnibus ingeniis viribus enitatur, ut populorum votis, suscepto muneri , ac majestari respondeat . XII. Dum vero singula, vel nobiliora certe saris licis, optimi, praestantissimique Ρrincipi S munera , ossicia, sive virtutes expono, non aliud cer id mihi vividius animo, vel oculis Obversatur, quam eximius ille virtutum splendor, qui

Te, CLEMENS P NTIFEX MAXIME, ad supremς hujus,divinςq; propemodum Dignitatis

florιam evexit. Praeclaris etenim animi tui dotius, Sapientia in prinust, alicuitate, Clementia. Liberalitate, ac Magnes, centia non modo Civium, Populorumque amorem Tibi mirifice

conciliasti ; sed illud etiam taliciter effecisti. ,

ut optimi, perfectissimiq ie YPatris , ac Principis imaginem in Te uno mirifice expressam iucundissime contemplemur. Patere itaque , ut quemadmodum Inairutiones istae , quas auspiciis, & imperio tuo erudiendis Adolescentibus adornavi, veluti perenne obsequii in Te mei, gratique animi monumentum extare debuerant; ita quoque virtutum tuarum gloriam , dignamque Principe majestatem humiliter testari possint: & sicuti studiis hisce meis ex amplissimae Dignitatis tuae lumine maximus, iminensusque splendor accedit, ex jucundissima quoque, ae immortali virtutum tuarum recordatione Αdolescentes ipsi ad Sapientiae, Honestatis . ac Uiris tutum Omnium amorem taliciter incendantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION