Institutiones philosophicae ac mathematicae ad usum Scholarum piarum. Tomus primus quintusEduardus Corsini Continens ethicam, vel moralem

발행: 1734년

분량: 532페이지

출처: archive.org

분류: 철학

511쪽

. DIS P. IV. CAP. IV. 437 II. Quod ad Familiam itaque pertinet, ni a tres veluti in partes distingui, sive tria personarum

genera complecti solet, eonjuges nimirum, Iiberos, & fervos ; ut ex variis proinde personari rum generibus , . et conditione varia quoque munera, vel ossicia distingui, vel oriri debeant ; ossicia nimirum , quibus vir cum uXOre . parentes cum liberis, domini cum servis ; sive mutua vicissitudine uxor cum viro, liberi cum parentibus, servi cum dominis conserantur, de quorum singulis Aristoteles II. libris Economicorum, & libro I. Politicorum , quemadmodum etiam Cicero in III. Ossiciorum libris copiose, elegantissim Eque disseruit. III. Caeteris tamen antiquius, atque nobilius censeri merito poterit ossicium illud, atq; conjunctio, quae inter conjuges reperitur. Neque enim solo voluptatis . commodi, vel utilitatis amore, sed ipsa potius naturae lege, ac necessitate institutum est, ut arctissima quaedam coris poris, animique con unctio inter viros, ac saeis minas haberetur, qua genus humanum perenni quadam successione ab interitu vindicaretur; climque hominum quilibet lato cedere, vel interire deberet, majoribus vita functis liberi sue. cederent liberos alios sibi superstites relicturi. Hinc a primis usque temporibus, atque in ipsa mundi origine , ut a sacris Literis erudiis mur , ubi divinus Arti sex hominem in mundo collocasset, non est , inquit , bonum hominem esse solum , ideoq; feeis illi adjutorum simile sibi;ctimq;

masculum , iis faminam ereasset eos , crescite ait, Θ multiplicamini , ese replete terram sa) , ut Ostenderet neq; persectam vitae peragendae rati O-

512쪽

og Ε Υ Η Ι C AEnem haberi posse nisi viro laboris, & vitae miseia, vel adjutorium adderetur; neq; humanum genus consistere, nisi procreandae sobolis amore societas, novumque foedus iniretur. IV. Quamvis autem eadem sere voluptas, viistae iucunditas, atque humani generis conservatio promiscua quadam societate haberi posset . purius tamen , atq; lincerius oriri illa poterat e κlegitimo , constanti , atque perenni foedere , quo viri singuli singulis uxoribus conjungantur; ideoq; rationis lumine , atque ipso naturae jure erudimur, hanc societatem in legitimo solum thoro quaerendam , diligentissimeque servandam

esse. Cum etenim inter coniuges arctissima , ac perennis esse debeat corporis, animique conjun. cito, perennis etiam , ac vivida amoris, mutuae que benevolentiae societas, maximum denique in liberis educandis studium , ac solicitudo, certe vix amor ille, conjunctio, vel studium haberi posset si varias in partes dividi, variisque uxoribus diligendis , educandisque liberis distrahi de beret; sed querelis potius, iurgiis ac dissidis

omnis vitae iucunditas miserrime extingueretur . Itaq; Adamo uxorem unica in perenni, ac indisi

solubili vinculo Deus conjunxit, ut in hac prima maris, & feminae societate monogamiae dignitas, utilitas,atq; prs statia veluti imagine os ederetur. U. Quod si deinde ad uberius humani generis incrementum concessit ut idem homo pluribus uxoribus conjungeretur , nulli bi tamen permisit ut eadem uxor pluribus viri S communis foret. Ex multiplici siquidem uxorum numero, sive poligamia nova solum in pluribus

liberis educandis anxietas augeretur, mutuus amoris , ac benevolentiae ardor minueretur, ri Xς

denique, ac querimoniae oriri Pollent, quae tamen

513쪽

DIS P. IV. CAP. IV. 4 smen singula aut uberiori rerum copia, aut in genio, aut virtute leniri quodammodo, uel temperari fortasse possent; sin vero pluribus viris uxoreS communes forent, non modo ri Xae, acerbioresq; querelae orirentur , se a filii a pa. Tentibus, a sororibus fratres nullo di 1crimine distingui possent, ideoque parricidiis, incesti bus, atque sceleribus aditus aperiretur , pleta Somnis, Omnisq; charitas ex humanis animi S EA Ungueretur. Et certe , si plurimos parem es esse conspici inus, qui in liberis a se genitis educandis, nutriendisque nullam Operam , nullumque studium conferre solent , quid si liberos ita confusos, ac incertos esse contingeret, ut nemo

proprios a se genitos agnosceret p. VI. Celebris itaque Platonis opiniosa j, qui in Republica praeclare instituta putavit iacultates omne S, & uxores etiam , Ci vibus omnibus communes esse oportere, ut quilibet communi patria , communibus opibus , communibus uxoribus, communibus liberis, communibus omnibus uteretur, eodemque sincero amore, ac pietate complecteretur, veluti absurda, Inutilis , civium tranquillitati , Reipublicae sau-stitati , atque ipsi in primis rationis lamini,

sive naturae legibus contraria, refelli debet, . 1icuti certe Aristoteles ipsam plurimis, clari L sinisque rationibus confutavit. VII. Perfectus itaque, & sincerus amor, perfecta conjugii societas inter unicum virum,& uxorem unicam esse debet ; tantoque puri .r, atque jucundior esse poterit, quanto vividius affectus omnes quibus varios homines comple

cti solemus, ad tuos solum , qui conjugii foede

514쪽

Vina Redemptoris voce erudimur, quod reli lueo homo patrem , ε' matrem , ω adbarebit uis morν sua , cerunt duo in carne unai sa) s ut mainior proinde societas, mutui amoris, ac benevolentiat vinculum dari non possit, quam quod in conjugibus ipsis reperitur. Primum itaque, ac praecipuum conjugum munus, & ossicium erit mutuo quodam, sincero, purissimoque ardore seipsos diligere , ut una sit cordium vo. Iunias, unicus affectuum finis, unica, perennis , ac inviolabilis animorum consensio, quae nullo doloris metu, nullo laborum , ac vitae tae

dis , nulla suspici Ohis, ac querimoniae acerbitate , nullo opinionum discrimine infici, lardi . vel extingiti unquam possit, sed semper vi invida , ac sincera, sive tranquilla perseveret. VIII. Alterum deinde ossicium , sine quo mutuus amor ille , sive tranquillitas haberi cert Enon posset, est mutua , vel incorrupta fides . ruam illorum quilibet alteri intemeratE , ca-issimeque servare debet. inium etenim conis jugium ipsum in maxima corporis, animique con; unctione positum sit, atque connubii jure mutua cuilibet conjugi in alterius corpus potestas concedatur, ubi vulgato amore, vel corpore potestas illa, sive consensio violetur , maximum certe dedecus alteri, vel injuria irrogatur; mutua charitatis, & amoris flamma extinguitur ; acerbis odiis, suspicionibus , querelis, atq; implacabili dissidio coniugum animi excruciatur. IX. Nec mutuus solum amor, & incorrupta fides in conjugibus ipsis requiritur, sed insu, per etiam amore, Obsequi O , ac revrentia qua. dam

515쪽

DIS P. IV. CAP. IV. 48rdam sese mutuo complecti debent, ut invicem servire , ac parere velint Itaq; vir uxorem non modo thori, sed consiliorum etiam , rerumque gerendarum participem , quantum illius ingenium , sinceritas, fideique, sive secreti custodiendi constantia patiatur, essicere debet; il-Ia nimirum ubi se consiliorum, & animi participem viderit, alacrius gerendae familiae curam

suscipiet maritum impensius diliget, si quid

adversum deinde contigerit, levius seret, &collatis undique viribus, opibus , & amore familiae faustitati consulet ; sin vero se a marito contemni viderit, iracundia, vel indignatione quadam familiae curam deleret, omnia querelis implebit, & quidquid faustum , vel insa

stum contingat, iniquo animo seret. X. Quod si vir uxorem diligere, ac honora. re debet, major certe ab uxore honor , ac reverentia viro debetur quippe qui caput mulieris sit, ac imperium aliquod, sive dominium habere videatur. Hinc Apostolus praeclare monuit , ut mulieres viris suis subdita sint sieut Domino , quoniam vir cap Mi es mulieris sa ; quemadmodum viros alloquens ait, viri, diligite uxores v pras . . . qui suam uxorem diligit, seipsum diligit ib) . Ex hoc itaque imperii. sive dominii genere, quod maritis messe concipitur, uxor viro parere , vel obsequi tenetur; in gubernanda familia , consiliisq; suscipiendis ab illo dirigi debet; ab illo denique invito , vel inconsulto ne que laribus , neque thoro dividi, sive sejungi potest, sed illum sequi tenetur; nisi fortasse

gravis incommodi, sive periculi timore, de quo Jurisconsulti praeclare disserunt, excusetur . Tom. V. Η li XI.

516쪽

XI. Ubi vero coniuges ipsi liberos veluti

tommunis amoris, fideique fructus susceperint, ossicium aliud exoritur, quo Parentes liberos, vel liberi parentes complecti debent. Itaq; parentes ipsi legitimos liberos, quicumq; illi fuerint , diligenter alere, ac per humaniter servare debent, cum illorum singulis non eandem modo naturam , hominis'. dignitatem inesse videant, sed se ipsos etiam in liberis veluti imaginibus

intueantur.

Itaque Parentes pari prorsus amore, pietate , vel studio filios omnes complecti debent; quin etiam maxime cavendum est ne unUm plus altero diligant; cumque singuli pari pro ius, & aequali naturae vinculo conjungantur, pari quoque charitate ; ac benevolentia so- veri , nutriri, vel exornari debent; nisi fortasse purior in aliquo honestas, ac diligentia occulto praesertim amore, vel praemio decoretur, ut tardiores alii ad parem honestatis, & vi tutis amorem , ingenuo veluti laudis, & mercedis stimulo, vi vidi iis excitentur ; alioquin, si indiligendis, curandisque liberis discrimen ali-

uod haberetur, facit E iurgia, querelae, sive disi

id ia orirentur. RXII. Deinde vero eum filii adoleverint, parentis erit illorum mores sensim componere; ipsorumque animos cereos in vitium flecti ad honestatem potius, & virtutis amorem partim praeceptis, partim petenarum timore , praesertim vero exemplis inflectere ; nihilque deseri , vel omitti debet, quod pueris liberaliter , ac rite educandis conferre possit. Omnibus itaque vi. ribu S est enitendum, ut teneris adhuc illorum mentibus puriora religionis, pietatis, ac Virtutum semina Desiciter inserantur ; quae si il

517쪽

DIS P. IV. CAP. IV. 483Iorum cordibus alid insederint, ne i id deinde

vividius excitabuntur , ac uberrimos honestatis, & honoris fruetus ad familiae decus, pa

triae ornamentum , commune denique reipublicae bonum producent.

XIII. Neq; pietate solum . & virtutum splenis dore , sed ingenuis etiam artibus, prout varia parentum conditio tulerit, liberi sunt exornandi; Ideoque praeceptoribus illis tradi, sive eo mitti debent, qui non modo ingenio, ac peritia merito commendentur; sed ingenuo quoque amOre discipulos complecti, ipsos honoris potius, &gloriae stimulo , quam severitate impellere. Omnemque Operam in erudiendis illis conserre consueverint. Et quamvis etiam Praeceptori Sindustria , solertia , sive prudentia perspecta fuerit, non ita tamen parentes illi confidere, vel in utramque aurem dormire debent, ut aliquando de pueri, vel Praeceptoris etiam diligentia

sedulo non inquirant; sic etenim utriusque animum vividius excitabunt, ut proprio mune

ri alacrius, collatis undique consiliis, ac viribus adesse velint. Quo certe loco satis reprehendi, vel deplorari quoque non poterit quorumdam hominum temeritas, ac impudentia , qui cum liberos praeceptoribus illis erudiendos comiserint, quo S leomere, & inconsulto illis casus obtulerit, nunquam deinde de liberis , illorumque eruditione , sive progressu inquirere solent; & quamvis etiam praeceptorem ipsum vel aetate , vel ingenio, vel moribus, vel diligentia tanto muneri imparem noverint ; avaritia tamen , socordia, aliisque affectibus impelluntur, ut auream, melioremque adolescentis aetatem otio torpere ,' inutilibus mibus teri, vitiis plerumque infici, vel irretiri patiantur. Pluin

518쪽

Plurimum deinde pueris erudiendis conferre poterit, si longh a matris conspectu , ac domesticorum blanditiis, quibus 'aetas illa infici , ac enervari solet, praesertim ver d publice cuns adolescentibus aliis erudiantur, ut ingenita quadam gloriae cupiditate, vel ae mi latione, aliorum exemplo assiduis veluti stimulis Incitentur. Hinc praeclare monuit Aristoteles pueros Omnes non privatim , sed publice erudiendos esse; quod uberius deinde pluribus, in v ctissimisque rationibus maximus ille orator Quintilianus elegantissime demonstravit Inst. I. c. 3.

XIV. Denique, ubi liberi honestis artibus in instituti jam suerint, parentum munus, & Ossi cium erit, ut illorum quilibet id vitae genus prudenter eligat, quod sibi aptissimum nove is rit Quamvis enim parentes consilio, viribus,& opera in hoc eligendae vitae negotio liberos iuvare debeant , nulla tamen potestas, jus, Maut horitas illis conceditur, ut invitos ad hoc potius, quam aliud vitae genus impellere liceat. Quod si parentes olim de liberorum statu , ac

voluntatibus decernere poterant,& alios militiae, templis alios, aliis coniugio, certisque u XOribus addicere, vel consecrare sole Sant, ut parentum judicio , seu voluntati liberis d i sse miri nefas, ac illicitum laret, civilibus tamen,& ecclesiasticis legibus haec aut horitas adempta fuit; quemadmodum fere patribus olim vitae, necisque jus in filios concessum sui se legimus, quod mitioribus deinde temporibus vetitum,

vel ereptum esse erudimur.

XV. Porro paternus amor ille, vel cura, qui liberis exhiberi debet, nullis annorum finibus circumscribitur; sed quandiu parentes Vivunt, liberorum saluti , commodo, satistitati

519쪽

consulere debent; atque ubi annus octogesim ut , ut a jebat ille , admonet ut farcinas colligant , antequam proficiscantur e vita taὶ , ubi nimirum peracto iam vitae cursu e vivis excedere compeialuntur, liberos sibi superstites bonorum omnium haeredes pari amoris affectu , nisi fortasse primogeniturae juribus, aliisque legibus aliter ad familiae decus cautum fuerit, relinquere debent; unde si pater omissis, vel ex haeredatis liberis haereditatem ipsam in alienos transtulerit, inofficioli testamenti querela filiis civili jure conceditur. Sed haec, aliaque id genus plurima Iurisconsulti viderint; quemadmodum haec ipsa parentum ossicia, ac potestatem Politus noster uberrim E est prosequutus in eximio opere dopatria in testamentis condendis potesate .

XVI. Quod si tanta parentibus in liberos cura , pietas, amor, & ossicia esse debent, ma-Ximo certe jure , ac tacita naturae voce liberi quoque impelluntur, ut pares amoris, Obseis quit , ac beneficentiae vices parentibus reeendant. Itaque liberi parentes ingenuo, vivid que charitatis ardore complecti debent, ut illos colere , ac venerari; semper honorifice de ipsissentire , seu loqui ; illis assurgere, in servire, diligenter obsequi, parere knihilq; ipsis in vilis aggredi velint. Deinde vero, si parentum fortasse conditio , imbecillitas, & egestas exigat, a liberis ali, defendique debent; nihilque negligi , vel omitti potest , ut fracta viribus aetas, bre. vique interitura senectus ossiciis, & sincero liberorum affectu leniatur; tantoque diligentius parentibus liberi prodesse debent, quanto diligentius parentes ipsi liberis consuluerint; ut a-H li 3 mori,

520쪽

mori, pietati, vel studio aequale studium , pietas, & amor Isi tamen paterno amori, ac beis neficentiae par unquam amor a liberis, ac benencentia rependi possit J ostendatur . XVII. Quandoquidem vero sive nimius hominum dumerus, sive belli , fortunaeque conditio , sive denique pauperies plurimos impulit, ut hominibus aliis veluti dominis servirent,

ideoque in familiis ipsis domini, simulque fervire perirentur, aliqua postremo hoe loco addidi L se iuverit de variis servorum , vel dominorum ossiciis. Duplex itaque fervitutis, aut servorum genus distingui solet . Prima, ac severior servitus vocatur illa, qua quis invitus alteri subesse, vel servire cogitur. Altera vero mi istior vocatur illa, qua quis egestate compulsus liberE. & mercedis amore servire velit. Ac dubitari certe non poterit quin prima , ac se verior illa servitutis species aliunde repeti deis beat, quam ab ipsa hominum natura, sive naisturae lege. Cum etenim homines singuli eadem natura, iisdemque viribus praeditos, adeoque pares, & aequales esse ostenderimus, definiri certh non. poterit cur unus alteri potius sube μω, quam imperare debeat; ideoq; si prima hominis indoles, & constitutio spectetur , Omnes aequaliter liberi, vel proprii juris esse debebant. Quod enim Aristoteles dirit ipso naturae jure debiliores, tardioresque sortioribus servire debere, nulla ratione defendi potest, ut sequenti Capite ostendetur . ubi de imperii, vel potestatis origine disseremus Ex solo itaque

belli iure oriri poterat, ut homines illi, qui in hostium potestatem venissent, cumq; Iegitimo belli jure occidi possent, in vita potius a victoribus servarentur, victoribus subesse, ac

SEARCH

MENU NAVIGATION