Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 로마

11쪽

ra pictatis opera, vigilantiamta nunquam fractum a curis

Apostolatus animum, clem mtiam , aequitatem , sanctimon

am, interiasue virtutes supra fominum conditionem amplissDmas . Ea enim propὸ divina

sunt, quibus Caelum ipsum d

mereris e cum regioneae quam

plurimas ta ρηovincias , tuis

auspiciis bello subactas, Chr

so Uensa magnum Principem Sacris Romanis imbutum flo

renissimo regno inaugurara Ca

tholicos domo ta aris per summum nefas depulsos se senti

sub dis foves ta ne Anci tuae

12쪽

pietatis Amulque munificentiae anguniores At quam Muni,

vangehum, commeatu es lam

g9 ccssu auctum , in remotis mas Asiae U Africae oras trans

mittis. Nimirum ita tuum. HI,

BEATISSIME PATER , de

toto orbe terrarum benemereri,

ut crediderim, Deum O. m.

ideo potissimum Te incolumem

noriris votis nuper restille, ne hoc anno Seculari populis rei gionis causa undique in Urbem

confluentibin, alia manu quam tua Coelum reseraret. Det veno summus idem rerum Arbiter, ut longum videas quae nobis mu-

13쪽

nera contulisti, majoraque in dies conferre possis e nobis sese

vet magnum animum, magnin

virtutes, Maximum Ponti

XII. diu vivat, cui vivere benefaccre est .

14쪽

Imprimatur s

Si videbitur Reverendisi. Patr. Mag. Sac. Pal. Apost.

cisterem Imprimatur

H. Gregorius Sellari Mag. α R verendisis. P. Mag. Sac. Pal. Apom Paulini Bernardinii Soc. Ordin.

Praedae.

15쪽

PRAEFATIO.

super ore, quo per vernum tempus animi caussa Antii degebam, cum jussu Principis antiquissimae urbis rudera in novi Portus structuram deportarentur, inventa sunt duo praeclara vetustatis monumenta ἔ ut grandia molimina optimo Pontifici etiam cum proventu literarum deberemus. Primum resere-M. Aquilii, multiplici eruditionis charactere alterum figuras quasdam ct imagines , quarum faciem ac significationem lapix in plura fragmina disiectus curiositati subducebat. Ex scriptum diligenter Aquilii elogium, saepius animo reputabam, num Eruditorum notitiae exponerem , & bono fato ab aevi longioris caligine ereptum publicet lucis usura donarem . Tot siquidem praeclara dignitatum nomina, obscura & insolens notarum quarundam sorma , & Aquilius ipse nondum orbi Iiterario notus, industriam operamque sibi aliquam impendi , deposcere videbantur . Dum haec mecum agito, atque otium quaero, quo a penso sermὲ diurno aliarum occupationum exolutus ad mitiores eruditae antiquitatis curas traducerer ἔλminentissumis meus Card. IMPERIALIS , ut coelo laetiri aD Uctam valetudinem leniret, in Neapolitanum secessum digressus, nites acerbam . Musisque i psis inruatam , vacationem fecit.

Rus m uti moerore aegram, ne etiam inertem ignavamque transigerent,iam liberiorem studiorum usum adeptas, Mit u lira distuli meditatum opus pertentare . Interea Dominicus Q artironus, publicus in Urbe Matheseos professor, fragmenta lal Is Antiatini, quae memoraui, cum aliis subinde eruderatis coacta, in integram tabulam componit, ejusque ty pum concinne delineatum

mihi perhumaniter elargitur . Cum facile intellexissem iis figuris & symbolis Solis MITHRIE simulacrum repraesentari, jamque Aquilium tunc impensius urgerem , Mithram quoque posterioribus curis destinavi, ut duo haec MONUMENTA VETERIS ANTII socia veluti isturta in lucem prodirent. Qubdprimam in M. Auuilium elucubrationem spectat, ea vari Scmultuugo eruditionis apparatu absolvitur ἔ nam per singula argumenta, quae lapidi inscribuntur, ire oportuit, & vetusta Antii

16쪽

tempora, Accensorum genera , patrimonia Principitin, opera publica , terrestrem militiam ac maritimam , coloniarumque patrocinia percensere , atque in unum corpuS componere . In quihus sanὰ sive ordinem spectes , seu res ipsas , an quidquam publici saporis futurum insperserim, potius legentis judicium expectabo, quam anteuertam . Hoc unum tamen quam maximδab illo postulo, ne crimini tribuat, qubd non semel ad aliena digressus extra chorum saltare videar. Siquidem historias non teximus , aut disputationem , in quibus nesas sit orationis cursum abrumpere, & animum Lectoris inte in pestivis narrationibus diis videre ; sed philologicos commentarios scribimus argument Imultiplicis, quos ipsa rerum atque eruditionis varietas commendat . Amoenitates studioruni quaerisas , aiebat Plinius in prae- satione operis naturalis, quas etiam per occasionem in diverticulo captare licet ἡ ut iter agentibus evenire solet, qui a via in splendidas aedes, aut pratum floribus consitum deflemini. Si bona haec sunt, ad quae praeter semitam duceris , pretium in facto est: si mala, quin praetereas, nemo vetabit. De Mithra qui secundam Operis partem complectitur, nihil hic praeludii loco dixerim , cum satis videri possint quae initio dissertationis exposui.

Cetera quae in hoc volumine continentur , eXtra primarium argumentum, non tamen invitis Musis, sunt addita. Nam . res patrias reparare , atque Φ tenebris vetustatis eductas in novo lumine collocare, sacrum id religiosumque est apud omnes, qui de literis judicant . Neque praeterea in diversam omninb scenam transivi inus. Prima dissertatio BELENUM narrat, Deu in praesidem veterum Aquileiensium , de quo cum nonnulla olim in adversariis adnotasscm, eadem modo novis accessionibus aucta, opportun) ob argumenti affinitatem post Mithram protuli ; nam Belenus Apollo est, Mithra Sol, uterque verb unum idemque apud Gentilium theologos numen . Belenum principem alii Aquileienses Dii, veluti stipatores sequuntur; quibus saltem obscura quaedam, neque ad hiic evulgata insanae divinitatis nomina pretium facient. Occasionem tractationis de Colonia FORO-JULIENSI in ejus limine indicavi . Porrh hisce opusculis si quid

gratiae inest, id ex vetustis, quae nunc prim im edita sunt,monumentis habent. Belenus alius prodit, quam hactenus antiquitatum scrutatores e iunxerint; nisi dum e longinquo originem petit, ambitiosa ostentatione speciem veritatis corruperit. Quibusdam

17쪽

dam saltem lenmiscis ac parergis , quod in Deorum aris veteres factitabant, utcunque exornatum proserimus. In saxis aliorum Deorum hoc ipsum tentamus, additis scilicet adnotationibus ad eorum interpretationem opportunis. Coloniae Foroiuliensis pomoerio, at non prouinciae Foroiuliensis finibus excessi. Sane illius tantummodo lapides cogitaueram , patriae urbis prisca monumenta uteumque illustraturus ; sed materia inter scribendum , praetcr opinionem subnascente , Aquileja , & Concordia in con- ortium vocatae, uberiori ad metendum segete campum locupletarunt .

Haec operis totius occasio est & series . Quae praesari nonnullis sollemne est livori averruncando, & censurae deprecandae, mihi transmittuntur. Illud juxta ambitiosum existimo ac laudem quaerere: nam plurim lim de te sentias necesse est , qui alios in inuidiam te posse excitare putes . Censores non perhorresco, si levia sectentur, aut non jure arguant . Sin quid mihi dignum virgula est, manum non subduco. At verb molliori animadversione mecum fortasse agendum , quoniam primum ingenii monumentum hoc est, quo in am exeo; & ab aliena palaestra in castra Musarum veluti transfuga dilapsus sum. Adde, quod exactis seriariam diebus, dum priores curae identidem redeunt, stilus iudiversa jωctatus praepopero cursu quam plurima ad extremum c rae perduxit.Ut tamen fatear, inter has vel ingenii, vel temporis difficultates, levamentum opemque mihi non modicam attulit prompta facilisque copia librorum,quibuscum intra easdem aedes

veluti contubemio jungor. De Card. amplissimo JOSEPHORENATO IMPERIALI nunc loquor , qui chm magnas Virtu

tes, & excelsas undequaque dotes in censu animi numeret, ut rem quoque literariam patrimonium situm saceret,Bibliothecam numero & praestantia voluminum instructissimam , maximam scilicet Sc nobiliorem celeberrimae Slusianae partem, propriae s peraddidit ex qua clim mea hςc omma,tanquam e penu locupletissima,petita sint,ut sibi eadem accepta referrem,hac exim ia libe ralitate effecit.Τametsi plura sunt S longe majora quae Principi Eminentissimo debeo, quam ut tenuem hunc obscurumq; ingenii scelum in suo natum fuisse,educatumque profitear - Dudum enim in Ferrariensi amplissima Legati one,quam continenti iamqpraeconio ultra seXennium obivit, ne audiendis iudicandisq; ejus

vice forensibus caussis praefecit; ct nunc quoque in Urbe sanctioribus

18쪽

tibus studiis,quq in judiciis sacrarum quςstionum versantur peram meam qualemcumq; admovet: quae sane beneficentiae argumenta, ad diutini obsequii gloriam exornandam,ampliora mihi aut cumulatiora esse nequeunt. Vertim nec prolixa ossicia, neq; laudationes locus hic patitur . Interim dum instituti mei rationem expono, fortasse apud severiores homines offendam , qu bd a seriis abductus ad inanes , uti vocant, literas, ct inhospitam ste. rilemque antiquitatis solitudinem diverterim. Nolo viros doctrina, pietate, rerum usu, ac dignitatibus illustres recensere,qui in veterum memoriis pervestigandis summam collocarunt operam , Ic volumina nullo unquam tempore interitura ediderunt;

at prosedili si grauiora studia cum jucundioribus hisce distinguimus, animumque quandoque ad remissionum diverticula tradu cimus, quae invidia aut reprehensio esse possit, nescio . Monitum Quintiliani sequimur, & defensionem, qua ipse lib. I. instit. orat. cap. . in fin. Tullium, Caesarem, ac Messallam de rebus Graminmaticis scribentes vindicavit, potiori jure usurpamus . Non obinsam hae disciplinae per illas euntibus, sed circa illas haerentibus . Quid veri, de nostris censoribus judica his, qui eas tantummo iboccupationes in pretio habent, quae lucrum faciunt, aut viam sambitioni parant ; dc per fastidium amoeniorum artium supercilii auctoritatem quaerentes, aded rudes ineptique sunt, ut numerum ipsum Musarum ignorent, & barbaras terras Castalium ne .mus, hicipitemque Parnassum putent ξ Sed de his parcilis, ne videar potius seculi genium, quam hominum quorundam ingenia perstringere. Satis quoque ad praeludium operis ε jam enim In scriptionem M. AQUILII aggredimur, cujus literae, in marmoretrea pedea lato quatuor longo eleganti scalpro exaratae, hujus modi sunt.

19쪽

M AQVILIO M FFABIA. FELICI

ACENSUS. EQUIT. ROMANPRAEF. CL PR. RAUENNAT V, PROC. PATRIM. BIS. PROC. HEREDPATRIM. PRIVAT PROC. OPER. PVB : PRAEP. VEXILLAT. P. P. LEG. XI. CLD FR. PATRON. COL. OBMER. EIUS

ANTIAT PUBL

Marco Aquilio Marci Filio Fabia Felici, a Gensibus

Equitum Romanorum, Praefecto Classis Praetoriae Rauennatis, Procuratori Patrimonii bis, Procuratori hereditatitim Patrimonii priuati, Procuratori erum publicorum, Praeposito Uexillationibus , Praeposto Legioni mndecimae Claudiae Fretensi, Patrono Coloniae, ob merita eius Antiates publice.

20쪽

DE INSCRIPTIONEM A Q UILII

EAb Antio initium operis . Ea Urbs olim Volscorum , hine colonia Civium Romanorum , deinceps veteranorum facta, unde Nummus Neronis exponitur. An in omanis novae Coloniae inductae ct quando . Antium natali Neronis , ct Caligulae nobilitatum, O Romanorum Principum fecessu . Fortunae Antiatis Templum celeberrimum. a. Rusii denarius illustratur. Fortunae Antiatinae geminae dictae ct Sorores . Nova explicatio Nummi C. Antii. Nomina familiarum a loco originis deducta. De Sardo Patre, O appellatione Sardiniae , unde Bochartus correptus . Inter Penates etiam taei majores a Romanis adscripti . Communis opinio de)Fortunae Antiatinae fortibus reiicitur. uo modo fortes redderentur . Locus Suetonii emendatus, vel explicatus . Nomen forti se pro oraculo acceptum is Cur Fortunae Antiates geminae . Fortuna E quesris apud Antium .-Cluverius notatus , ct Tacitus defensus .

UONIAM mihi constitutum est inscriptionis εM. AQUILII partes singulas continenti explicatione complecti, & lapidis literata veluti spatia stylo peragrare, ab ANTIO initium ducam, cui & praeclarum hoc monumentum,& occasionem scribendi acceptam refero . At ex iis quae alii de ejus antiquitate, celebri fama , rebusque se sis jam tradiderunt, pauca admodum decerpam . Antium nobilis . A ma,

SEARCH

MENU NAVIGATION