Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 로마

31쪽

ro DE INsCRIPTIONElomeum Geogr. lib. 3. cap. g. male vertente Petro Bertio . Sardopatoris fanum; Nam , ut notat Salmasius exercitati num in Soli inini pag. 99. Σαμοπάτωρ est

scilicet Sardus Pater. Concinit noster Nummus , ubi diserte legitur Sard. Pater, & alius quem Holstentus in annotat. ad Ortelium pag. I 68. se vidisse apud Jac. Sirmoadum testatur , cum inscriptione : CAPΔΟΥΠΑΤPOC. Frulius hic tradebatur Herculis Lybici, a quo narrat Pausanias in Phocicis pag. 838. inter alios jam indicatos Scriptores , Sardos populos nomen accepisse , subditque suo quo Delphis stetisse ejus statuam ex ere, quam Sardi illuc in Templo Apollinis pridem transmisti ant. Hinc quoque Atius Balbus ejus Provinciet , in qua Praetor fuerat , religionem induens simulacrum Sardi patris nummis expressit. Eo modo quo Cornuficius , ut observat Fulvius , quia Africae Provinciae praeerat, Iovis Ammonis , qui in Africa colebatur , imaginem cusit denario , qui apud eundem primus est in ta b. pag. 93. Cum itaque Sardiniae populi priscam originem per annorum seriem traductam, & templo ac religione veluti consecratam , Sardo retulerint, auctoremque cum gentis, Patris nomine indito, testati fuerint; mirum est profecto Bochartum unius vocul e , sane detorte,

praesidio, & longius quaesita analogia , tamquam si ab ove ovum ducere fas esset , aliam omnino originationem sibi

si aere potuisse.

At vero ad Deos Penates nostri denarii redeo. Haud equidem velim , quis mihi dicam intentet , quod FortuQuam, maiorum gentium Numinibus adscriptam, inter Penates reiecerim , quos Deos incertos, ignotos ,& vel animas majorum , vel heroum, aut genios putauit antiquitas, .

privatoque cultu , & religione inter lares domesticos coluit . Nam statim profero testimonium Arnobii, qui libro 3. adversus gentes prope finem, ex Clsio prisco auctor , Fortunam ipsam inter Deos Penates collocat. In Nummo Pertinacis apud Oiselium tab. qa. num. 3. visitur Fortuna ,

32쪽

M. A QN ILII. C A P. I. IIcornucopiae sinistra , dextera navis gubernaculum tenens,

cum inscriptione DIS CUSTODIBUS , quo indicatur

Fortunam locum inter Deos custodes & familiares habuisse. Hujusmodi ea quoque, ni fallor, erat Fortuna aurea , quam Imperatores in cubiculo detinebant, eamqu mos erat, ut morituri ad eum transmitterent, qui esset successurus . Meminit Capitolinus in Antonino Pio cap. 12. , di in Marco Philosopho cap. 7. ac Spartianus in Severo cap. 13. qui cum eam geminare statuisset, ut utrique fili rum relinqueret, sed perurgeri se videreisub hora mortis , ivisse , narrat historicus , ut alternis diebus apud sitos Imperatores in cubiculis poveretur. Suetonius quoque tradidit Fortunae simulacrum aeneum , in parte edium consecratum, Galbam colui sse, in vita cap. q. Hujusmodi imagines Cubiculares vocabant veteres , quia eas in cubiculo una cum Laribus colebant, illudque idcirco dictum Lararium, cujus est mentio apud Lampridium in Severo Alexandro Cap. 29. Fortunam ergo inter Lares repositam , idem est ac si dicas, ex Diis Penatibus unam fuisse. Ceterum & Deos alios magnos quidem , seu μεγάm , vocatos aliquando memorat Macrobius lib. 3. Sat. cap. q. & Arnobius, loco proxime adducto , inter Penates acceptos ait 'D-mem, Minervam , Apollinem , Neptunum , ct Cererem. Hoc ipsum intellexit Brato miles veteranus , qui rem aliquam dicavit l. O.iM. DOMESTICO , lapide apud Smethium antiquitatum Neoma g. pag. 96. Ejusdem JOVIS titulo CUSTODIS , lucernam exhibet Licetus do Lucern. antiq. pag. 9S. Lucernae diis Penatibus dicabantur , quod jndicat & Canis simulacro ipsius Jovis suppositus.Graecos quoque Laribus conscripsisse Colorem et Hemculem testatur Horatius lib. q. Od. s. loquens de Augusto .

et Laribus tuum Miscet nomen , uti Grecia Casoris Et magni memor Herculis.

33쪽

ra DE INsCRIPTIONE Rubria Herctilem, & Mercurium, ut ex eorum appictis inmgniis colligo, denariis expressit, apud Fulvium pag. aq8. Julia caput Mercurii, aliorumque deorum Symbola pag. 136. Cordia duo capita juvenum,s quos ex astro utrimque superimposito Casorem & Pollucem esse arbitror pag. 83. Non equidem ignoro Deorum nummos alia significatione sepius exsculptos: at hos praesertim , quos intactos Ursinus Praeteriit, nil vetat ad Penates , ipsis familiis in praesidium& tutelam adoptatos , revocare. Quod igitur Antia gens

ab Antio profecta sit , Deosque majores ipsamque Fortunam inter Penates habitos, nil inmisque obsignatos constet, cur eandem gentem Fortunas Antiatinas , ut memoriam &religionem patrii numinis retineret, Diis Penatibus adscripsisse non liceat coniicere , earumque simulacra C. Antium denariis suis procusisse Θlnvaluit opinio, in Fortunς, de quo agimus , Templo apud Antium responsa petentibus reddita fuisse perfostes, uti & Praeneste ; ideoque Antiatinas dictas , quod vel

unus Suetonii locus palam facere videtur. Etenim de Caligula ait: Monuerunt et fortes Antiatinae, ut a Casso caveret , in vita cap. 37- Mihi, quoniam semel audere coepi, ea sententia refellenda est . Sortes erant taleolae , aut surculi, vel schedulae , quibus literae, sive notae, ad divinandum insculptae . Hae, cum responsum edi oporteret, vel ex arca, ubi reconditae, tollebantur, uti de Praenestinis tradit Cicero de divinat. lib. a. cap. I. vel ex tabula, apud Oraculum Herculis Buriaci, ex Pausania in Achaicis , vel ex urna, in Jovis Dodonari templo, teste eodem Tullio lib. I.& a. de divinat; aut de iniim ex quocumque alio loco, semper trahi , tolli , vel educi diccbantur. Unde oraculum

Gerionis Patavinum forte tracta respondisse , refert Tranquillus in Tiber. cap. I . Et fortes propriE vocatas quae ducuntur, ait Cicero de divinat. lib. a. cap. 33. At in Tem plo Fortunae Antiatis responsa nullo ex hisce modis sunt

reddita. Macrobius oculatus testis, Dei Heliopolitani Gia si mu-

34쪽

M. A Q u ILII . CAP. I. II simulacrum a proceribus Provinciae ferculo vectum ita nariarat lib. r. Saturnal. cap. 2 3.ut videmus, inquit, apuα Antium promoverisimulacra fortunarnm ad danda responsa . Viades , ab ipsislsimulacris oracula reddita, non per schedu-dulam , talos, membranas , vel quid simile fortibus propriε conveniens.'Quod fieri potuit, ut dum simulacra promoveremur, & circumferrentur, responsa emitterent, seu ve

rius Sacerdotes pone ipsa latentes, ad modum quo vulgo oracula edebantur. Sane Tullius cap. 6 I. indicato , clarissimarum Sortium quς tradatur juventio perquirens, Prς-nestinarum originem describit & deridet , nulla prorsus mentione facta de Antiatinis . Jmo subsicit ad finem capitis : Ceteris vero in locis , praeter Praeneste , fortes plane re fixerunt . Ergo tunc nullae Sortes apud Antium . Et tamen Fortunam Antiatem ipso evo Ciceronis celebrem fuisse, Horatius , loco iam adducto, testis est loeuples , & nummus Rustii sub Augusto cuius ostendit, quo tempore , ingentem in ejus Templo eollectum D i sie ex denariis theias aurum refert Appianus lib. s. 'bell. Civit. Quod indicio

est, eam per Sortes proprie dictas omnino responsa nor edidisse . Praeterea comparat Macrobius Fortunas Antii cum Heliopolitano Deo. Is vero per Sortes non respondebat, sed ad modum oraeuli, absentibus autem refcribsBat ordine ad ea quς consultatione addita contimebatur. Tantum abest,ut schedulas sortium redderet. Quod confirmat faetii in Trajani, eidem ibi narratum , Deum Heliopolita- Num , ad fidem religionis explorandam , de sua in Parthos Cxpeditione consulentis. Parcat amicissimus Blanchinus,

si hoc Helia poli gestum monuero, non apud Antium, quOo ipse ex Macrobio tradiderat, in sua eruditissima dissertatione jam laudata num. 7.

At quid de Suetonio , qui diserte Sortes Amiathias

Commemorat Θ An ne locum corruptum fas sit dicere, NI eviliterarum.permutatione Sorores reponendum, ut sic

Tranquillo cum Martiali conveniat, qui eodem vocabulo usus

35쪽

r DE INsCRIPTIONEuIus est Rectius vocem illam expungendam intrepide a jo, di legendum: . Monuerunt FORTUNAE Antiatinae . Ex quindecim MSS. codicibus Bibliothecae Vaticanae , quos

consului, duo tantum habent Sones, ceteri omnes Fortu M. Tres qui extant in locupletissima Otthoboniana, alterqu March. de Maximis concinunt. Torrentius hoc ipsum pret- ferre Gallicos perhibet. Quo testium numero convulsa fidem impretarum nemo dubitaverit. Imo inter eos antiquissimus , quem edidit Mombritius anno i 7s. sub ipsis typographiae incunabulis,nostram lectionem retinet. Quamobrem si Suetonius Sortes non dixit, eas loco cadere necesse est, nullum enim alium ex antiquitate patronum laudare possunt , & proinde Sortes apud Antium nusquam

fuere.

Quod si adhuc, invitis tot contra argumentis , suar vulgatae lectioni auctoritatem manere velis , & Sortes ipsas monuisse Caligulam contendas , nihil porro ad convellendam nostram sententiam profeceris, cum id ad Sortes non

propriE dictas referri possit. Nam Sors *pe ponitur pro

oraculo: quo sensu hanc vocem usurpat Hyginus fab. 69. Adrasus mςmorfortium suarum, id e st oraculi, ut est apud Euripidem rem eandem enarratem in Phoeniss. I. vers6 II. Virgilius lib. 7. AEneid. vers. 169. ait: Nonpatrio ex ad tofortes, ad quem locum notat Servius , Sortes abusue pro oraculo dici; & Delasfortes idem lib. q. v. 343. di statius lib. 3. commemorant , clim constet ex Festo Pompejoverb. Lycii, illud oraculum fuisse. Utramque significationem unica sententia complexus Valerius Max. lib. I .cap. 6. de prodig. num. 3. ait: Legati ad Delphicum oraculum mi si retulerunt prςcipi fortibus. Vides manifesto Sortes pro oraculo acceptas: Nam constat Delphis Pythiam Sacerdotem Dei afflatu correptam, ipsam responsa reddidisse , fere metris Graecis , nusquam per Sortes . Hoc igitur sensu stant Sortes apud Tranquillum , si eum ita loquutum fu i velis .

36쪽

M. A QN I L I a. CAP. I. I Interina moneo sortium prodigium,quod refert Livius lib. 22.his verbis: In Antiate metentibus cruentas in Corbem Spicas cecidiser Et in Faleriis Caelum di visum fortes fua ponte attenuatas, unamque excidise it criptam et Maυors telum suum concutit , perperam reserri ad fortes Antiatinas ab Antonio Van-Dale de oraculis dissertat. a. pag. 3 7. Nam de Faleriis loqui contextus verborum planum facit. Et quidem apud Falerios antiquitus fortes extitisse docet Plutarchus in Fabio. Qui etiam Uan-Dale emuniatas optime Lypsium emendasse censet lib. 2.elect.c. I 2. ubi duo alia loca ejusdem historici restituit, & utrobique non extenuatas, vel attenuatas sortes , sed extςniatas I gendum putat. At nostras eruditissimus Hieronymus Aleander junior , nil mutandum opinatur, peculiari dissertatione inter ejus M S S., de quibus alibi mihi sermo erit. Porro si queras , cur Antiates Fortunae geminς habitae fuerint, appellabo Raphaelem Fabretium Canonicum Basilicae Vaticanae , praeclarum illum fugientis antiquitatis vindicem, tum ob solertiam in perquirendis, clim ob eruditionem in explicandis veterum monumentis, qui in libro insicriptionum nuper edito cap. 9. pag. 66 . ideo geminax dici, atque effingi Fortunas credibile asserit, ut altera bonorum eventuum auctrix sit, malorum altera , & propterea in lapide Antiati, quem exscripserat pag. 632. monumentum dicatum subdit FORTUNAE FELICI, scilicet Dede

tantum beneficae. Huic sententiae praeluserat Ioseph Maria Sua resius de Fortunis Praenestinis loquens lib. I. Praenestes antiq. cap. I . Si mavis, dabo alium totius antiquitatis , praecipuε Nummariae scientissimum , Philippum B na rotam Florentinum, quem honorifico munere auctum , nuper Urbs patria nobis eripuit. Hie in opere Italico inscripto, Osfervaraoni Istorichesopra alauni Medulioni, ad numisma XI. Macrini Imp. pag. aa 3. suspicatur, geminas Fortunas Antiates referri ad duas Nemeses, Nemesim scilicet ipsam bonorum remuneratricem, & malorum vindice ma

37쪽

1ε DE IMsCRIPTIONE in , & Adrasteam , hoc est inevitabilem ultionis Divinar necessitatem. Utram velis doctissimorum Uirorum opinionem sequi, per me licebit. Non tamen Cluverio subscribam , qui in Ital. antiq.

lib. I. cap. 7. hanc eandem Fortunam equestrem cognominatam putat ex his Taciti verbis lib. 3. Annal. cap. II. Incessit deinde P eligio quonam in Templo locandum foret δε-

num , quod pro valetudine Augustae Equites Romani voverant equesri Fortunae. Nam etsi delubra ejus deς multa in

Urbe, nullam tamen tali cognomento erat. Repertum es ςdem

esse apud Antium , qua sic nuncuparetur. Ita donum apud Antium statuitur.. Putat , inquam , Cluvcrius Temptui hoc fortunae equestris idem esse ac illud , de quo hucusque disseruimus, eandemque ipsam Fortunam vario cognomine . Rem tamen distinctam credere, mihi est vero similius. Nam Templum Fortunae Antiatis satis sua celebritate notum , nec opus fuisset perquisitione, quam adhibitam innuit Cornelius . Et Deos prisca superstitione,quot cognomenta tot Templa habuisse , palam est . At Taςitum male. hoc loco habent eruditi. Curio enim Romae fu i sse Templum Fortunae equestris meminerint

prioris posteriorisque svi Scriptores , Livius, Valerius, Julius Obseqqens, &IVVicto , non parcunt ipsi vel ignorantis , vel incuriae gravissimum Auctorem insimulare . Ut nodum solvant , sequestri Fortunae, legunt Gruterus, Robertus Titius , Pichena , & Gronorius, varieque id nominis explicant. Quod non placet, cum Equites donum vovisse equestri non sequestri Fortunae, res ipsa suadeat. Lipsius retinet equestri , at Tacitum pene indefensum deserit. Cujus honori nemo aptius, quantum in re dissicultatis pene nobis deploratae obtineri possit , consuluit, quam Fre in-s hemius, qui conjicit , potuisse Romae antiquitus extructam fuisse edem Fortunae tali agnomine, quae postea absumpta incendio , demum post Tiberii tempora fuerit restituta. Hunc tam ea expunSit Theodorus Rychius in ania maduers.

38쪽

M. A CUM ILI i. CAP. I I7madvers. ad Tacit. primisque accedit, quod sibi parui verisimile videatur, si tale quid accidisset, summum historicum dissimulaturum fuisse. At is debuit , quod notia

erat, memorare, caussam cur non esset, potuit silere. Quod Plinius alicubi dixit , Fortunam rerum humanarum utramque paginam facere , non immerito videtur alio sensu hic posse usurpari. Nam ea ipsa pagellas has nostras, quibus religio Antiatum exponenda erat, omnes prorsus exhausit. Saltem in extrema cera locum aliquem

sibi poscit .msculapius. Hujus Templum apud Antium stetit , celebri fama anguis sacri , qui dum Epidauro adveheretur, e navi prolapsus in proximum illius fanum irrepsit, & denuo ad navim se Romam ducendum restituita ex Livio lib. 3. & Valerio Max. lib. I. cap. 8. At Ouidius Templum illud, quo ea res accidit , non IEsculapio dicatum fuisse ait , sed Apollini, Metam. lib. I. Integra inter filium & patrem ejus fabulae lis maneat. Praeterea Strabo lib. s. meminit delubri Dioscurum in Colonia Antiate collocati . Cultum quoque plurima religione Mithram fuisse, ejus tabula symbolica inibi reperta testatur . Sed cum hic alteram partem nostri operis faciat , illic Aatium in jura sua erit reponendum .

39쪽

De Gente Aquilia apud Romanos. Ea variis cognominibus distinisa. Aquilii Flori denarius, aliique, familiarum Cognomina praeferentes . An inde tesserae Gentilitiae, Arme partanti. Sorores Phaetontis In Larices arbores, Populos, ut vulgo creditur, mutatae . Acisculus explicatus ,

O nummi Gentis Valeriae . De his Fulvii Drsni interpretatio rejecta . vicias quotvlex . Acisclus Martyr Cordubensis. Unde Aquiliorum nomene Stephanus Pighius notatus . auignam fuerit M. Aquilius , in lapide Antiate, inquisitur Ad tempora inferioris Imperii reponendus. Iterum Consul, consul, Latinitatis regulas scribi possit ξ Nonnulla de Tribu Fabia, in qua census Aquilius.

M. AQUILIO. M. F. FABIA. FELICI.

Marco Aquilio Marci Filio Fabia Felici.

QUILIA Gens, quae familias habuit Patricias, &Plebejas, dignitatibus , honoribus , rebusquigestis in Republica Romana floruit. Illustres jam ab ejus infantia Lucius, & Marcus Aquilii, Tarquinia sorore Collatini geniti, memorantur e at conjuratione facta cum Vitelliis, & Tarquiniis, capite ob id damnati, generis nobilitatem infelici exitu labefactarunt . Inde quinque Consulatus ouationibus, &triumphis insignes , Proconsulatus , Praeturas, caetera quo dignitatum egregia nomina posteri eorum in familiam intulerunt. Hos inter eminent M' Aquilius, qui reliquias belli Asiatici confecit, alterque Manius ob triumphum ESicilia clarus,& C.vel M'Aquilius,que Mithridates vinculis ac supplicio cruciatum necavit.At domi quoque juris scien

40쪽

M. A Q v I LII. CA I. I9 Ciceronis in praetura, quem ipse in oratione pro A. Caecinanum. 77.& pro Quinctio in princ. summis laudibus prosequitur . In plures familias gentem Aquiliam discretam fuisse, distincta cognomina produnt. Inter patricias Corvi, &ffusi numerantur: plebejas cognomenta Galli, & Flori demonstrant. Hujus postremi nummus est apud Ursinum de famil.Roman. pag. 36. editionis Caroli Patini , singulari

nota commendatus. In altera enim ejus parte Flos impressus eminet, quo cognomentum ipsum Flori designari nemo ambigat. Ejus elegantem typum in nostra tab. videas nu. vi. In ea equidem sum opinione vanam e sse eorum operam , qui Stemmatum seli Insignium familiarum, quae sex pene abhinc secula usurpari coeperunt, usque ab heroum aevo , ne dum a Graecis & Romanis, originem accersunt . At vestigium porro aliquod & veluti rudimentum hinc duci posse eorum Insignium,quae Arme partanti vocant, quod imago scuto gentilitio impressa cognomen ipsum familiarin dicet, & veluti loquatur, facile admiserim. Sane nec Franciscus Menetrerius, nec alius, quem viderim , Artis symbolicae familiarum scriptor, id animadvertit. quare pretium fortasse apud hos saltem mihi erit, si alia quaedam, ex rei nummariae penu deprompta, ejusmodi exempla hic congessero. In Pomponii Musae denariis ad cognomen designandum simulacra omnium pene Musarum exsculpta videas , quarum quaelibet insigne proprium , prout a Poctis traditur, manu gestat, egregio spectaculo tum ob eruditionem , tum ob typorum varietatem & elegantiam . Eos tribus tabellis comprehensos profert Ursinus a pag. 223. qui tamen, licet sine dubio Pomponium Musam cognominatum , & subinde in cudendis his denariis illud cognomen respexisse asserat, sibi nihilominus constans non est, &fieri potuisse subdit, ut Pomponius Gentilis alicujus sui in Poetica facultate laudem celebrare voluerit, & Musarum simulacra huiusmodi in nummis signauerit . In quam opi si a niO-

SEARCH

MENU NAVIGATION