Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 로마

21쪽

2 DE INsCRIPTIONEma , ut ait Halicarnasseus initio lib. 8. quondam fuit Uolscorum Urbs , quae exinde sub Tarquinio Superbo in commune veteris Latii nomen concesserat, crebris bellis cur Romanis pro libertate confectis varia fortuna , demum in eorum potestatem devenit , Civiumque Coloniam semel iterumque recepit. Legimus apud Livium lib. 8. missam,

hanc novam Coloniam , cum eo ut Antiatibus permitteretur ,

F ct iasi adscribi vellent. Quod in honoris atque existimationis argumentum factum fuit. Non enim semper veteres Cives , in Coloniarum deductione, mixtim sacra , &leges cum Romanis habere permittebantur. Tunc id concessum , clim jura Qujritium tributa , Coloniis scilicet Romanis, non Latinis . Itaque Antiatibus uti jure Quiritium, si vellent, permissium , uti explicat Sigonius de veteri jur Ita l. lib. 2. cap. I. Sane & supra ceteras aucta privilegiis , & honestata Antiatum Colonia fuit. Nam cum dissicillimo Reipublicae tempore etiam Coloni , qui Derosanctam

vacationem dicebantur habere, dare milites cogerentur , nullius praeter Antiatem Osiensemque vacatio obserυata es ,

apud eundem Livium lib. 27. At postea infrequentia COIonorum , ut indicat Tacitus lib. I . annal. c. 27. , laboranti

sub venit Nero, adscriptis veteranis e Praetorio, addit sque per domicilii translationem ditissimis primipilaribus, ex Suetonio c. 9. Quamuis insolens esset Romanis, in eam Coloniam, quae esset.auspicato deducta , Coloniam novam inducere, attamen ubi casu aliquo diminuta, vel exhausta reperiretur, novi in eam subinde Coloni iterum adscribebantur. Quod in Coloniis militaribus maxime obtinuit, quas, tradito primum exemplo a Sylla , Cae sar de Augustus post bella Civilia , ut emeritos milites agris donarent, frequentissimas , & sequuti deinceps Imperatores traduxerunt. Hujusmodi haec ex veteranis ad Antium collocata Colonia fuit. Deductam vero ex legione IV. Italica conjicio ex numismate ejusdem Imperatoris apud Harduinum de Nummis populorum , di Urbium pag. II. cum inscriptioni:

22쪽

M. A ma I LII. C A P. I . 3Co L. ANTIAT. LEG. IIII. ITALICA. Quod ea occasione percussum facile intelligo. Novos hos Colonos

fortasse addidit Nero , ut Patriam suam , infrequentia detritam , illustriori Civium accessione celebrem florentemque redderet. Ideo enim, & veteranos e Praetorio, quod nobiliis mum militiae genus est , & ditissimos primipilares trans- milit, quamvis irrito successu , dilapsis, ut ait Tacitus. pluribus in Provinciis in quibussipendia meruerant . At Urbis Patriae utilitati , & splendori magnificentius hic Imperator consuluit , exstructo Portu , quem nisi operis sumtuosissimi tradidisset Suetonius cap. 9. satis superque ingentia , quae adhuc extant , vestigia testarentur . Nunc libet alitate & providentia SS. D. N. INNOCENTII XII. in imaginem pristinae magnificentiae excitatus , denuo cominmercia populis , nautis securitatem restituit . . Natum porro Antii Neronem scribit idem Auctor, ideoque & hunc lo cum , ubi ipse generatus erat, puerperio Uxoris Poppeg delectum , ibique ob natam filiam ludicrum Circens Claudiis Domitiaeque genti institutum , subdit Tacit. lib. II. annal. cap. a 3 Vertim Imperatorum natalibus huic Urbi claritas iam effulserat. Nam & Cajum Caligulam Antii ortum ex actorum , & publici Instrumenti auctoritate , contra Plinium qui eum in Treveris natum scripserat, propugnat idem mei Tranquillus in vita cap. 3. Lipsius tamen ad Tacit. lib. r. num. I I. in Plinii sententiam concessit , forte ut proximae genti Trevirorum hoc decus assereret. At Cajus Antium omnibus semper locis atque secessibus praelatum , non alitea quam natale solum ita dilexit, testante eodem Suetonio, ut etiamfedem, O domicilium Imperii taedio Urbis eo transferre desinaverit. Pridem vero Principum , & Senatorum otio , & seis cessiti delecta fuerat hqc Colonia. Do verba Strabonis lib. s. qui scripsit aevo Augusti : Antiate opidum Principum otio atque υacationi ab civilibus occupationibus dicatum es , ideo-

23쪽

DE INsCRIPΤIONE que magnifica ct iplendida inibi sunt aediscia extructa pe multa , excipiendis eorum secessibus. At sane habet hodio Antium in nobilissima Villa Em. Cardinalis Costaguti , quo

hanc veterum magnificentiam , di amoenitatem in invidiam Provocare possit. Ita exinde & sequutis Principibus Antium in deliciis fuit. De Caio , & Nerone jam memoravimus . Franciscus Blanchinus Veronensis Canonicus Basilicae S. Laurentii in Damaso, egregiis scriptis jam editis plurimum de remotiori antiquitate benemeritus , in erudita differtatione de lapide Antiati L. Coccei , quam anno elapso emisit , suspicatur , Trajanum cum oram maritimam a Centum Cellis ad Bajas , qua portubus , qua viis , qua ductibus aquarum , qua Coloniis additis , vel restitutis eXornaverit , etiam Urbi Antiati nobilitatem restituisse . Ostendit praeterea Hadrianum ., prae ceteris , Antii secessiam excoluisse , atque inibi magnificentissimam Regiam , ad quam lapis Coccejanus pertinet, habuisse . Et ex Philostrato in vita Apollonii Tyanei docet,in eam regiam confluxisse plures amicosta familiares ipsius Apollonii, qui incolas praeceptis philosophiae imbuebant. Addiderim his Imperatoribus, qui vel Antiati secessu delectati, vel eam Urbem studio & beneficiis sunt prosequuti, Titum & Domitianum fratres . Primi indicium prodit nummus ipsi cuius ab Antiatibus , cum epigraph :COL. ANT. Hunc Golletius in Thesauro pag. I 37. Coloniae Antipoli tribuit, ab Harduino reprehensus pag. SI., cum Antipolis Colonia non fuerit. De Domitiano testatur

Martialis lib. I. epigr. I. ubi loca recenset, quae maxime secessibus suis frequentavit hic Imperator. Versus opportuniori sede mox reponam.

At fama & celebritate hanc Urbem in primis illustrem

reddidit apud veteres Fortunae templum , atque Sortes, ideo Antiatinae appellatae. Horatius lib. I. od. 3I. o diva gratum qua regis Antium ;quo loci vetus Commentator, hujus Fortuna Templum maxime celebre multorum etiam Principum

24쪽

M. A cCu I L I i. CAP. I. sviro rum donis exornatum Disse tradit. Alii fortunas Antiates plurali nomine efferunt, easque vocant Sorores . Martialis describens loca Domitiano ad delicias quaesita ait

lib. . e p. I.

Seu tua fati icae discunt responsa sorores Plana suburbani qua cubat unda freti. Quas Sorores male ad Praenestinas Fortunas detorquet Beroaldus, nam a Praeneste longe abest mare . Geminas sane prodit nummus familiae Rustiae, cujus iconem aeri incisam exhibeo in tabula numism. nu. I. Anticae partis inscriptio est: Q. RUSTIVS FORTUNAE ANTIAT. & quia in aversa parte expressa est Ara cum inscrip t. FOR .RE. hoc est fortunae reduci, & circa marginem CAESARI. AUGUSTO. EX. S. C. ideo duo ista simulacra Fortuna nempe reducis,& Antiatis sive Antiatinae hic exhiberi putat Ursinus, qui eundem nummum profert in fam. Rustia pag. 4 a. eaque in

Augusti gratiam impressa a Rustio, qui sub Augusto

triumvir cudendae monetae fuit. Verum Jacobus Oiselius in Nummis select. Tab. Fq. num. I.potius arbitratur, & merito , duas illas figuras , cum Τorrentio ad Horatium loco memorato, accipiendas ambas pro simulacris Fortunarum Antiatium, quae nempe duae fuerunt. Unde in veteri inscriptione apud Gruterum pag. 72. num. 3. FORTUNIS AN

TlATIBUS M. ANTONIUS. RUFUS. AXIUS. donum

dicat. Sic apud Tacitum ubi Neroni, ut retulimus , natam Antii filiam ex Poppaea scribit, legere est decretum a Sena tu, ut Fortunarum eriles aureae in folio Capitolini Iovis collocarentur . Sic Martialis Sorores vocat, & Macrobius Fortunarum apud Antium meminit, quae demum Sortes Antiatinae Suetonio dicuntur,locis postea expendendis. Has vero duas fuisse ostendit hic ipse Rustii denarius . Huc usque ferme ex Oiselio. Fortunas quoque Antiates in C. Antii nummo, cujus typus est in tab. num. II. ex Ursino pag. I 8; expressas videre mihi videor. In parte antica duo scalpta sunt simulacra

25쪽

6 DE INsCRIPTIONE cum inscriptione DEI PENATES , in altera effgies Herculis clava, Leonis exuviis, & armorum spoliis insignis, addito C. ANTII nomine . Fulvius expressas Penatium imagines putat, vel quod Antia familia Lanuvio, ubi simulacra Penatium servabantur, oriunda fuerit, . vel quod legem Antius tulerit, quae ad augendam Religionem deorum Penatium pertinuerit. At ego Deos illos Penates ipsas esse duas Fortunas Antiates existimo. Gentem Antiam quamvis Lanuvio oriundam suspicetur Fulvius, rectius, uti opinor, Spanhemius dissert. . pag. 37. ab Antio prosectam, & appellatam tradidit. Nam di nomen ipsum id suadet, & mos pluribus Romanis familijs acceptus , quae Ortus sui memoriam non semel aut loci natalis appellatione, aut deorum Patrice praesidum simulacris , voluerunt ad posteros propagari, ut congestis exemplis ostendit idem eruditissimus Auctor , aliaque profert Sigonius de nomin. Roman. pag. 372. editionis Basil. an. I F9. Quod observatum & Britanniae incolis, qui testante Caesare lib. I.de Beli.Gallic. ommessere iis nominibus Civitatum appellati quibus orti ex civitatibus eo pervenerunt, O bello illato ibi remanserunt. Hinc conjicias licet, Hortensiam florentissimam in Republica gentem ab Horta veteri Etruriae & celebri opido, quod nomine derivativo , uti censet Cluverius , Hortanum Plinius lib. 3. cap. S. vocat, traductam & appellatam fuisse . Ab Horta enim Hortensis est, sicut a Verona Ueronensis,& a Vienna Viennensis, & inde Hortentius, ex Romanarum gentium recepto more, quibus nomina perpetuo in IVS desiisse

docet Sigonius de nomini b. Romanor. pag. 367. Hunc reprehendit Spanhemius pag. 323. quod perpetuo id servatum dixerit, cum videamus Allienam, Betilienam , Caecinam, &alias Romanorum gentes. At sane acerbior haec est in Si-gonium nota et nam amico suo fummo viro auctore, se eam sententiam protulisse ait, nec dissitetur tamen extra eam regulam nomina aliqua esse. Imo scribens emendationes in

librum ejusdem tituli, de nominib. Romanor. Francisci Ro-

28쪽

M. A QUI ILII. C A P. I. Tbertelli Utinensis, qui idem ille est tunc amicus, postea infensissimus adversarius , cap. 3I. aperte tradit, non omnia a nomina Romanorum in Ius terminata fuisse. Verum exiguus horum numerus non est, quod nos, frequentiorem & pene perpetuam consuetudinem sequutos, a derivatione Hortensiae gentis deterreat. Praeterea & in Hortali cognomine, quod Hortensiarum fuit gentile, ex Cicerone ad Atticum lib. . ep. IS. & Tacito lib. a. Annal.cap. 37. hujus forte originis ab Horta vestigium aliquod latet. Quyr dicta velim, ut gratiam ineam ab Illustrissimo Ferdinando Nuptio , Secretario, ut vocant, Congregationis Sacr. Concilii, & post haec scripta ad illustre Adsessoris S . Ossicii munus evecto, qui non tam Hortam patriam suam, quam Urbem cumulatissimis virtutibus exornat. Itaque gens Antia no mcn ab Antio , a quo profecta fuit, traduxit. Forte Valerius Antias vς tussissimus rerunia Romanarum Scriptor, toties Livio laudatus , & non semel etiam reprehensus , hujus profectionis auctor fuit, primu seque qui familiam Romam inuexit. Sim l ergo ac gens Antia Romam migravit, religionem quoque laribus domesticis detulit, Fortunasque Antiates inter deos Penates familiae praesides reposuit, dein cusis etiam numismatibus expressit. Pone id demonstrat adversa nostri denarii pars, in qua Hercules cum suis insigni is scalptus est . Nam & hunc Deum coluit Antium , ut docet alter nummus ipsi uis et Coloniae Antiatis in nostram tab. insertus num. I II. ex GoltZii magna Graecia rab. I 7. num. Io. In anteriori parte depicta est imago Herculis, in postica clava &duo Apri capita Parcant antiquarii de nummis coloniarum Italiae hic litem movere Ut igitur C. Antius parte una denarijs sui expressit Herculem, quod numen patrium Urbis Antii esset, ita in alia, quasculpta duo mulierum simulacra sunt, geminas Fortunas Antiates repraesentasse, non ambigendum videtur . Mulierum ea simulacra dixi, ex specie oris & cultu capitis , non ad

modum dissimili ab aliis quae non semel apud Ursinum oc

29쪽

8 DE INsCκIPTIONE currunt.Nec quis ea componat cum fortunis Antiatibus alterius nummi, quem supra dedimus, quia non eadem aut figura aut ornatus, praesertim in nummis, uni alicui Deo ubique stetit. Ipsam fortunam varia forma veterum monumentis expressam spectamus . In una eademque tabella gentis Caeciliae apud eundem Fulvium , videas quari dispari habitu Romae caput repri sentetur. Nisi velimus , C. Antium immutasse fortunarum peculiarem cultum , ut eas in speciem Penatium indueret. At vero Deos patriae praesides , unde ortum duxerant, familias nummis consignasse, ex Span hemio jam indicavimus. Illustre exemplum ad rem nostram exhibet nummus Copponiae gentis, quae, quod a Tibure ortum traheret, ubi Hercules praecipua religione colebatur, Deum hunc denariis signavit. Ita Petronia Sabinis oriunda Feroniam ejus regionis deam , & /Mettia, Cornuficia, Pappia, Procilla , Roscia Lanuvij municipio traduces, numismata cum Junonis Lanuvinae simulacris exsculpserunt, ut videre est apud Ursinum . His addideram nummum Atii Balbi quem Sardum cognomin putabam , fretus auctoritate Patini , qui illum in indice cognominum a se auctu obtrusit: suadebatque ipse nummus hanc notam SARD. in latere postico praeferens, quo, ut ipse suspicatur, Sardus Sardiniae numen repraesentatur. Hinc enim originem ejus familiae a Sardini.ι, numenque patrium Romam traductum reputaveram. Verum postquam apud humanissimum virum , & rariorum numismatum studiosissimum collectorem Marcum Antonium Sabatinum ipsum denarium conspexi, ab ea sententia statim discessi. Hic denarius non SARD. ut Patinianus , sed expressis literis & maxime conspicuis, SARD. PATER. profert, ut ejus typus in nostra tab. nu. . demonstrat. Unde exsufflavi fictitium cognomen Patini ; &cum in parte antica notam PR. absque intermedia punctatione, quae importune irrepsit in Patinianum, observassem , non amplius incertus haesi , ea Atium Balbum Praetorem designari. Praeturam vero ges- sile

30쪽

M. A cGu I L I I. C A P. I. 9sisse in Sardinia omnino verisimile arbitror, ideoque in averso latere,quod Patinus ignorare se fatetur, numen ejus provinciae tutelare expressisse , ut inferius demonstrabo. Quod hujus lapsum adscribentis genti Antie cognomen Sardus arguerim, non semel id peccasse diligentissimum alioquin, &eruditum antiquitatis Virum in eo Indice augendo scias. Nam Domitiis Oscam familiam imposuit, cum Urbs ea sit in Hispania, ut Ursinus ipse, quem ignorare non debuerat, diserte notavit. Calpurniis, & Pompeiis Num g cognomen obtrulit ex denariis utriusque gentis , in quibus Numae caput scalptum est , quia originem ab eo traductam profitebantur . Atque id generis alia ab eo errata observat Jacobus Perigonius differt. I. de variis num . pag. 2S . Neque hic praeterea, quoniam Sardiniae nummus in manu est , mihi temperare possum , quin succenseam Samueli Bocharto, qui parte secunda Geograph. Sacr. lib. I. cap. 3I. posthabitis veterum testimoniis Silii, Pausaniae ,

Solini, Martiani Capellae , & Isidori , qui Sardiniam insulam , ab Sardo de quo meminimus vocatam , uno ore tradiderunt, nescio quam appellationem a vestigio pedis humani perduxit, a quo quidem prisci Scriptores Ichnussam appellatam dixere nusquam Sardiniam : quod nomen postea , eo depulso , adepta est . At ipse ea libidine , qua nomina regionum , populorumque origines ubique ab Hebreorum Phoenicumque lingua accersere consuevit, quod

invenerit in Hebraeo Saad esse gressum vestigium, indo

formatum Sardinig nomen commentus est. Non is ego

sum , qui pronus induam confictas plerumque , & turbidis cinosisque sontibus haustas nomenclaturas populorum &migrationes , at non abnuerim priscis Scriptoribus auctoritatem& fidem , cum apud gentes aliquas propriae originis traditam opinionem, seu veram seu fabulosam, prodiderunt. Apud Sardos satis constat, maxima religione cultum fuisse Sardam , ubeatumque Patrem. Quippe in ea Insula

SEARCH

MENU NAVIGATION