장음표시 사용
41쪽
ao DE INsCRIPTIONE nionem profuse delabitur Jacobus Perizonius in postrema triadis dissertationum , quae est de variis antiquor. nummis Pag. 233, pro certo habens, cusos denarios effigie Musarum non alia de caussa, quam quia ves ille ipse Pomponius, vel quispiam ex majoribus ejus, Poesi, & Musarum cultu praecipue delectaretur, cujusmodi viros Gens illa multos tulit, ex Macrobio lib. 6.cap. 9. VellejO lib. 2. Plinio lib. I S. cap. I 2.& Valerio Max. lib. .cap. . Quid in hac re potius sit censendum, eruditi antiquitatum videant, dum ego certio rata ad nostrum argumentum persequor. L. Lucretius quod cognomen Trionis gereret, septem stellas, quae Triones dicuntur , expressit duobus nummis pag. Ioo. Voconius Uitulus descripsit Vitulum pag. 299. P. Accol ejus cognomento Larisolus denarium cusit , quo expressae tres mulieres Phaetontis sorores, quae in arbores ejus nominis Vertuntur . Nam eas Phaetontis sorores, ut obiter adnotem cum Ursino, in Larices arbores conversas fuisse, vel ex hoc ipso denario, cujus alteram partem exsculpsi in tab. num. ix.discimus . Scio id aversis auribus acceptum iri ab his, qui ad vulgi opinionem facti, in populos mutatas , cum Virgilio Eneid. I o. vers. I 0 o. non dubitant. Hic tamen alibi eum casum alno adscribit, Eclog. 6. v. 63. Ovidius solidam fabulam enarrans, genus arboris praeteriit, Metam v. At sane in Larice lacrymas Phaetontiadum invenimus. Nam teste
Palladio ejus Resina liquida es, lacrimae Amilis, & ex Vitruvio lib. 2. cap. 9. habet Resenam liquidam mellis Attici colore. Quod dici nequit de populo aut alno, liquore carentibus : & fortassis fabulae ad Laricem aptandae ea sola fuit occasio. Dixerat paullo ante idem Vitruvius, s ut de hoc etiam litem omnem antevertam in Laricem notum nisi his municipibus, quisunt cire a ripam minis Padi, ct littora maris Adriatici. Bene ergo Larifcolus sorores Phaetontis in Larices conversas nummis expressit. quo etiam indicare voluit , majores suos ex aliquo prope Padum fluvium loco
oriundo , quae Ursini conjectura est. Rursus Furii Crassipe-
42쪽
M. A cUu I LII. C A I. ardis nummo Pedem adumbratum conspicimus pag. III. ScPoblicii Malleoli signatum Malleum pag. a II. Iis vero& Scarpum adjicio Pinariae gentis cognomen ,cui denotando in nummis pag. ao 7. Manus depicta est. Nam Graeco Vocabulo κοιρατ δε vota manus significatur. Demum & in nummis familiae Valeriae cognominis expressam imaginem reperto,quibus, cum ab explicatione doctissimi Antiquarii mihi sit recedendum, parum immorari liceat. Sex denarios exhibet tabula illius familiae pag. 28 r. impressos nomine L. Valerii Acisculi. Horum quinque delinea tum ostendunt instrumentum quoddam fabrile , quod ipse Ursinus Malleum esse putat. In nostra tabula numismatum superius cap. I. pag. 6. alterum eorum excusimus, in quo
ipsum instrumentum , inter cetera magis conspicuum &grandioris formae, repraesentatur, circumscripto , in medio coronae quercede, vocabulor ACISCULUS. Sirenem ,
quae in secundo ex iisdem nummis visitur , a L. Valerio impressam existimat idem Auctor, ut ea significaretur , Acisculos Acidis fluvii, atque ejus in Sicilia regionis, quam Sirenes tenuerunt, accolas aliquando fuisse, indeque profectos, Sabinum agrum prim b tenuisse, dein d Civitatem Romanam adeptos esse. Ex Mallei vero signo conjici posse arbitratur, Valerium hunc Praefectiam Fabrum fuisse, cum illud ejus officii symbolum in veteribus monumentis Observaverit. At haec cognominis originatio longe satis petita est, imo & durius detorta , ut videtur. In Gloia sis Isidori est Asciculus, Asciola Dolabra. Joannes Meursius
par. a. exercitat. crisis. l. I.cap. Io.recte legit Acisculus. Hinc
Aescularius in glossis a Stephano editis dicitur λα os is nempe qui saxa in lapidicinis excindit. At vero eidem Isidoro paullo post A scolum, vel ut pariter emendat Meursius, Acisolum, est Malleolum structorum : quamuis haec verba omnin5 absint ab Isidoro,quo utor emendatissimae editionis Coloniensis anni 1637. Quod si Acisculus
idem est ac dolabra , quomodo malleolum esse possit, ne-
43쪽
ar DE INsCRIPTIONE scio . Ab Asscia utique nomen derivatum . At Ascia vel fabrile instrumentum est ad ligna polienda & laeviganda; vel ad macerandam & subigendam calcem. Priorem significationem deprehendimus in lege Io. duodecim Tabularum cap. a. Igum asia ne polito . Utramque usurpat Vitruvius lib. 7.cap. a. his verbis. Sumatur asia , ct quemadmodum materia dolatur sen dolabram ad ligna polienda) sse
ealx in lacu macerata asiatur : Neutra igitur malleo conuenit. Asciae figuram Cl. Raphael Fabretius exhibet, exsculptam veteri saxo cap. 3. Inscriptionum, quas nuper puplicavit pag. ao 3.eam exscribo in ta b. num. et .ad latus nummi vii. Asciae hanc formam reperies etiam apud Gruterum Inscript. Io. pag. 66q.9.67 .& 9. 682.& forte ascia lignaria, non securis, ut placet ipsi Grutero , est illud instrumentum quod primum in tabula a. pag. 64 q. depictum conspicimus, cum proxime imaginem reddat illius , quod hodie etiam , cia vulgo appellatur, convenitque descriptioni Isidori
Originum lib. I9. cap. I9. Itaque instrumentum in nummis
gentis Valeriar expressum , Acisculus est, seu parva iapoliendis vel dolandis lignis deserviens . Sane idcirco Acisculus solitarie scriptus fuisse videtur in nostro denario, ut designaret nomen adiecti instrumenti. Perperam vero malleum esse putavit Ursinus, qui si denarios jam indicatos gentis Pobliciar attentius observasset, figuram malleoli omnino ab acisculo diversam reperisset. Eam delinea vi in tabula num I. ut quisque cum acisculo comparare possit. Similis mallei forma passim Vulcano tribuitur in veterum monumentis. Et Cabiros, qui Vulcani filii sunt habiti, eundem plane gestare videas in duobus nummis Thessalonicae apud Patinum de numism. Imp. p. 29o.& ast I. Ab Acia suti igitur cognomen familiae Valeriae inditum, ideoque in nummis illud instrumentum fabrile exsculptum . Porro de Quintilianus lib. 6. cap. 3. Acisculum inter cognomina Romana refert. idemque illud est nobilissimi martyris Cordubensis, de quo Prudentius Peris han. 0mn.7. vers I9.
44쪽
corduba Acisclum dabit, ct Zoerium. Gratiam ab Hispanis aliquam me initurum spero , si hunc martyrem genti Valeriae, ex dictis, adscribi posse moneam. Sane verisimiliori conjectura,quam si ad Marcellam referamus,quod quibusdam inter ipssis scriptoribus placuit, ut videre est apud Joannem Tamayo in Martyrolog.Hisp.ad diem Q. Novem
At in viam cognomina alia gentis AQUILIAE nos
revocant. Ea tamen cum studiose congesserit Glandorpius in Onomastico Romano pag. II i. & plura etiam unico intuitu videri possint in indice Gruteriano, recensere Omitto. Tantum ex nostro lapide , FELICIS accessione ejus gentis cognomenta locupletabo. Illud enim quod exsculptum post tribum Fabiam conspicimus, annectendum est nomini,& legendum: M. AQUILIO FELICI. Qui mos in inscriptionibus sollemnis , ut passim videmus in Thesauro Gru-terian O .
Porro Aquiliorum nomen deductum ab aquarum su-xu contendit Pighius in proem .lib. 8. Annalium Rom. Hinc enim, ait, M.Aquilius antiquissimos asses aereos reliquit, in quibus seniorem Janum expressit, Neptuni utrinque capillata barbataque facie, in quorum altero latere prora navis extat cum anchora & tridente; in hunc modum Neptuni religioso cultui, Janum, qui gentis suae peculiare numen fuit, applicans, & simul innuens ab aqua manante nomen suum derivari. Inepta sane & aquis suis frigidior interpretatio . Quid enim prora navis, tridens,anchora, Neptunus, ad fluxum aquae designandum Z An non satis fuisset se tem , aut fluvium manantem, vel mare ipsum undis asperum expressisse ξ Quare rectilis puto, eos nummos ad Manium Aquilium , qui ex Sicilia A.V. 6S . triumphavit, ut testantur Fasti Capitolini, & Athenaeus lib. . cap. I . esse
referendos, illisque signis di symbolis bellum feliciter confectum in ea Insula , ad quam navibus transvehi opus fuerat , demonstrari , uti factitatum ab aliis , innumera apud
45쪽
a DE INsCRIPTIONI, Antiquarios, ob maritimas expeditiones & prstia, cuia numisinata ostendunt. Et vero in ejusdem rei memoriam percussum nummum ab eodem M'Aquilio cum inscriptione SICl L. refert Ursinus de familiis Roman. pag. 36. Quod Mrem mire illustrat, ac Pighii sententiam evertit. Ceterum nee Aquilii nomen ab aquis pro manat,cum Festus Pompe-jus, hoc verbo , aperte doceat, ab aquilo colore , ides nigro dictum esse. Sicuti & Aquilonem , nempe Aquilum ventum; Casco vocabulo nigrum appellatum, adnotavit Salmasius exercitationum in Solinum pag. Ia 8. primae edit. Nolo hic leviorem litem agitare,num hoc vocabulum duplici L, vel simplici scribendum sit. Nummi & Fasti Consulares Aquillium exhibent, lapides plerumque , uti & noster,cujus exemplum sequemur, Aquilium.
Ab hae igitur illustri Aquiliorum gente, MARCUM AQUILIUM FELICEM, qui lapidem Antiatem amplis
simis gestorum munerum titulis cumulavit, originem ducere, nullus, opinor, in dubium vocaverit. Cum vero eam,
familias habuisse patricias & plebejas, dixerimus,atque inter has medius ordo equestris consurgat, cuinam hic noster AQUILIUS adscribi debeat, nunc esset quaerendum . At quonia id alio argumento dignosci nequit, quam ex gestorum munerum sorte & conditione,cumq; de ipsis singulatim suo loco agendum sit, tunc etiam , ut cuncta suo ordine constent, hanc potissimam nostrae disputationis partem versabimus. Nec tamen ita incertos lectorum animos dimistam , ut non etiam in antecessum, Equitem It omanum ex
illustrioribus eum fuisse statim praemoneam . Quae de AQUILII dignitate eorum mentibus praejacta opinio, ipsi fortasse proniorem voluntatem ac studium, rebus dicendis gratiam conciliabit . Interim ad alia transeo. Nam tempus, quo lapis incisus est, & AQUILlUS vixit, & an in veteri historia mentio ejus aliqua reperiri possit, remanet disquirendum. Omnia haec incerta, & in obscuro, quae tentando potius, quam conjectando timide percurram . Hoc
46쪽
M. A inu i L i I. CAP. II. Is Hoe ergo satis certum , AQUILIUM sub Imperatoribus vixisse: nam munera & dignitates, quibus functum fuisse lapis monet,post Augustum fere omnes institutae.Sub ejus imperio duos Aquilios patrem & filium ab ipso nec tos memorat Dio lib. I. At hos Flori cognomen tumia, ut jam indicavimus , a nostro Aquilio distinguit: ita etiam Aquilium Regulum, quem Plinius lib. I. epist. .bipedum n quissimum vocatum a Modesto refert,& apud Tacitum lib. q. his .cap. 2. Curtius Montanus truci oratione insectatur. Praeterea duos invenio Aquilios absque cognomenti praefi-xione , quorum alterum , addito Felicis vocabulo, fortasse nostrum fuisse quis suspicari posset. Aquilium Centurio-ncim missum a Didio Juliano qui Severum occideret, narrat Partianus in utriusque vita cap. s. & a. Sed hunc notum caedibus Senatorνs,vix est ut credam Antiates sibi Patronum aes scivisse , totque illustres dignitatum titulos promeruisse. Tacitus eodem lib.q. hist. cap. I 3. ab hoc alium Aquilium memorat, qui vigente inter Vitellium & Vespasianumbaello,apud Batavos dux militum, & primipilaris fuit. Sanes literae singulares P. P. quas effert lapis versu septimo, in Primipilarem vertendar essent, non ultra videretur quaerendum . Sed hanc lectionem suo loco discutiendam dimittimus . Interim nec ea ratione noster Aquilius potuit in Batavia Primopilaris fuisse. Nam legio xi., cui ipse cum aliquo imperio praefuit, per id temporis longe ab iis locis aberat. Obstat praeterea quod noster Aquilius Procurator Patrimonii privati in inscriptione dicitur, quod munus sub Severo Imperatore institutum tradit Spartianus in ejus vita cap. II. cujus testimonio si fides habenda sit, quod negat Salmasius , uti videbimus, ex superioris arvi gradu deturbandus est Aquilius . Non leves alias coniecturas sparsim in opere indicabimus , quibus Aquilium ad tempora in seriora, pertinere fit vero proximum. Ex forma characterum,quibus lapis incisus est, nil certi assequi possumus . Literae sunt grandiores, nitidae, & affabre scalptae, adeo ut & seculum Au
47쪽
as DE INsCRIPTIONEgusti, & multum illo inserius fateri possint. CL. Fabret tus, qui versatissimus, ut cetera, ita dijudicando aevo lapidum est, hic haesitat, nec quicquam explorati habet.
Vir summus me monuit, nostrum lapidem tempora corruptae latinitatis olere , quod procuratorem patrimonii bis fuisse Aquilium,ausus sit prodere : veteres enim iterum Consulem, non bis dicebant. De re non disputo, cum jam in confesso sim, lapidem ea tempora spectare ; at rationem tanti non habeo, ut pro ea vadimonium deserere oporteat.
Nam licet sanctioris latinitatis aevo dixerit Cicero de diυia natu ib. I. initio cap. 3s. Flaminius Consul ITERUM, & in oratione pro Sextio, Saturninus ITERUM Tribunus , Malibi passi in tam ipse, quam alii sermonis Latii Dictatores; nihilominus id non ita religioni habitum, quin & bis aliquando usurpaverint. Ipsemet Tullius de Amicitia pag. III. Editionis Venetae Aldinae I 383. haec ait: Vidimus Papum alias Paullum Aimilium C. Luscino familiarem fuisse
BIS Una Consules. Alium ejusdem locum mox proferam. in lapide apud Gruterum pag. a 3.7. C. Octavius Pater Augu- si Tribunus militum , BISque AEdilis Plebis dicitur. Sive is vivo ipso Octavio fuerit exaratus,sive eum Augustus in Patris memoriam posuerit, utique ad aevum purioris latinitatis referendus est . At antiquius testimonium profert inscriptio pag. III. 8. in qua L. Betilienum ob egregia merita Aletrini Censorem fecere BIS . Si gens Betiliena eadem est ac Belliena, uti ex nummis asseruit doctissimus Spanhemius de prsantia , ct usu numismat. dissertat. a. pag. 9I .Lucius hic Betilienus non alius censeri debet, quam L. Bellienus Praetor sub Mario in Africa, de quo meminit Sallustius in bello Iugurthino. Sane obsoleta vocum forma, quae passim in eo lapide conspicua est , vetustissimam ejus artatem prodit. Nam Coiravit pro curavit, ubei pro ubi, me jo t. pro esse jussit, aliaque id genus vocabula habet, qualia in Duilliana Columna , seu vera seu instaurata, observamus,& in inscriptione Scipioilis Barbati, quam primum Jacobus
48쪽
Sirmondus docto Commentario, dein noster eruditissimus Aleander junior brevi ad illud additamento, illustrarunt. Promiscuh igitur iterum, & bis antiqui dicebant. Adhuc utriusque formae exemplum unico aspectu deprehendimus apud Valerium Maximum, qui cum sub Tiberio scripserit, si non aurei, sane argentei arvi auctor audit, nisi postea, qui nunc extat,alienam manum passus fuerit. Igitur Valerius de Rutilio verba faciens in hunc modum loquitur : ITERUM
Censer creatus ad concionem populum vocatum, quam potuit gravissima oratione corripuit, quod eam potestatem sibi BIS detulisset lib. .cap. I.
Quae cum ita se habeant, non tamen inconsulto & teismerh modo hanc, modo illam vocem veteres usurpasse arbitror, cum utrique propria insit, & diversa significatio, &sensus. Quod aliis haud observatum, hic explicabo : reethan secus, Grammaticorum sit judicium. Iterum proprie adverbium est temporis numero adjecti: ut cum dicimus, Caesarem iterum Consulem esse, vel narramus rem actam eo iterum Consule, indicamus tunc temporis Caesarem secundum Consulatum gerere, vel tunc, cum ea res accidit, eum secunda vice fuisse Consulem. At bis numerum simplicitet signat, nulla temporis habita ratione, ut Caesar bis Consul fuit, hoc est duabus vicibus ea dignitate functus est. Ita
Cicero, quo nemo melius vim , & proprietatem verborum assequutus est , cum loco mox recitato Flaminium iterum
Consulem scripsisset, deinde alibi de eodem Flaminio ait, quod BIS Consul factus sit, Academic. quaest. lib. . cap. . Quorsum haec diversa loquendi forma Nempe in primo
neglexisse eum narrat signa rerum futurarum tunc cum se cundum Consulatum gerebat, in posteriori vero postquam legem agrariam inuito Senatu tulisset , duabus vicibus Consulem esse factum . Hic numerus Consulatuum , illic tempus secundi Consulatus, quo ea res acta, denotatur. Si repetas jam laudata exempla , utramque significationei statim offendes. At unum vel alterum adhuc profero Au-D a ctoris
49쪽
a8 DE INsCRIPTIONEctoris licet inclinantis latinitatis, qui tamen, si quis alius , proprie & ad grammaticae amussim scripsit, ut omnes critici fatentur. Is est Suetonius , quem bis , & iterum eo sensus discrimine usurpasse, quisque collatis inter se his Iocis animadvertet. Tiberius,ait in ejus vita cap. ., natus es Roma M milio Lepido ITERUM, L.Munatio Planco Ctis Rursus in Caligula cap. I.de Germanicor Consul deinde ITERUM creatus cte. At vero mutata phrasi de Claudio tradit, quod eum equesis ordo BIS Patronum elegit, cap. s. &Mesalinam Tauri BIS Confulis abneptem vocat in Nerone cap. 33. Ab aliis nedum scriptorum , sed etiam lapidum testimoniis abstineo, ne lectorem, hisce grammaticOrum tricis plus qquo fortassis distentum , diutius fatigem. Quod vero rei nostrae erat, satis constare arbitror, Antiates optime, & ad recti sermonis leges AQUILIUM Procuratorem patrimonii bis dixisse , quod scilicet duabus vicibus eo munere functus fuerit ; nec eam rationem solam esse posse , cui lapis noster ab arvo purioris latinitaris proscribatur. Parum immorabor in vocabulo FABIA , quod inter nomen cognomenque Aquilii Felicis prostat . Locum illum, ut superius indicavimus, semper Tribus , in qua quis censeretur, sibi vindicabat; efferebaturque ablativo casu . Exempla praeter lapides , ubi passim occurrunt, suggerit Cicero. In Philippica IX. decretum quod a Senatu sanciri petebat, ita exorditur e Ser. Sulpicius F. LEMONI A Rufus , & prooemio in Verrem num. 23. ait, .errem T IMILIA . Lemonia , c, P ci milia Tribuum sunt nomina . In inscriptionibus, plerumque Tribus significatur prioribus tantum literis : in nostra omnes sunt expresta . AQUILIUS igitur e Tribu FABIA fuit. Haec inter rusticas censebatur, sic dicta quod in eam copiosissima ac nobilissima haec gens se coniecerit, ut scribit Sigonius de antiq.Jure Civitatis Romanae lib. I. cap. 3. Cum audis rusticam Tribum , ne eam nomine tenus estimes. Nam apud Romanos
50쪽
M. A Q :ILi I,C A P. II. 29manos rusticae Tribus urbanis honoratiores habitae sunt, quod expressit Plinius lib. I 8. cap. 3. his verbis et Iam diasinctio honorque Civitatis ipsius non aliunde erat. Rusicae Tribus laudatissimae eorum qui rura haberent et Urbana vero , in quas transferri ignominia esset, de diae probro . Urbanae etiam ignominiosae esse coeperunt , vel ex quo Q. Fabius Censor hujus enim arbitrio Tribus assignatae, nisi ipse Civibus potestatem secisset, in quam vellent , transeundi, quod Appio C co Censore permissum ) A. U. C. qq9. humillimos homines omnibus Tribubus, in quibus dispersi
erant, excretos in quatuor Urbanas coniecit, ex Livio lib.
ix. in fin. vel quia Libertini, qui Civitate donati erant, in eas detrusi , ut ab ingenuis segregarentur. Atque ideo frequenter ab ipsis ingenuis in rusticas est migratum , &rusticis eo nomine plurimum decoris & ornamenti adiectiun. Haec sere ex Sigonio eodem cap. 3.& lib. a. cap. Iq.
Videas idcirco nobilissimas familias rusticis fuisse adscriptas ; imo & earum aliquibus nomen dedisse , ut traditum reperimus de Papiria , Cornelia , iEmilia, Fabia , &aliis . Non tamen quod hq familis rusticis accenserentur, ideo rus incolere ipsis fuit necessum , sed in Urbe quaequo pro suo libito habitabat . Ut vero ad Tribum Fabiam re deamus , ei maxima dignitatis , & nobilitatis accessio facta fuit, quod tribulem suum Augustum Celarem numeraverit . Refert Suetonius cap. o. in vita , hunc Imperatorem
Fabianis, ct Scaptiensibus tribulibus suis die Comitiorum singula millia nummum divisisse . Adstipulatur lapis Brixiensis apud Gruterum pag. aa 6. 3. C. JULIO. C. F. FAB. SCAPT. CAESARI AUGUSTO . Duas Tribus retinuit
Augustus, unam scilicet gentilem familiae Octaviae, alteram Juliorum , in quorum nomen per adoptionem transierat. Cujus moris exemplum aliud profert epigramma Cordubense pag. 33. I. inscriptum L. MANLIO. A. F. AN. GAL. BOCHO. Nempe ex tribu Aniensi, & Galeris. Ia partem honoris , quo Augustus tribum Scaptiam illustravit,
