Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 로마

401쪽

lib. I a. epist. 26. Anonymus Ravennas, quein ante duodecim annos publici juris fecit Placidus Porcheron e Congregatione Parisiensi S.Mauri, notisque illustravit , lib. 4. pag. aos.& ao . post Aquilejam reponit Foroin lio . Scripsit hic auctor Geographiam suam a sexto ad septimum iaculum, ut coniicit illustris idem editor. Longobardis in Italiam irruentibus anno epochar Christianae 3 69. cum Albo inus novi Imperii exordia poneret, primo & nobilissimo Ducatui Forojuliensi instituto Gi sulphum praefecit, sedemque principatus in ipsa urbe Forojulii stabilivit. Inde Ducum Forojuliensium celebris in Longobardorum historia, quam Paullus Diaconus prosequutus est , fama, atque ipsius Civitatis nomen inclaruit; quae ab ipso Paullo nune Ciυitas Forojuliana, riarsus Opidum Fori quili, demum &Casrum Forojuliens vocatur . Tunc quoque aucta est Civitas dignitate , cum a castro Juliensi ledes Episcopalis illuc translata, postea illustriori accessione Patriarchas Aqui-lejenses recepit. Nam Callistus Episcopo Amatore cκ- pulso , domicilium in ea urbe regionis principe statuit, &insequuti ad undecimum usque seculum Patriarchar. Per haec tempora tum Forum Iulii, frequentius novo vocabulo Cioitas Austria appellata est, atque in avorum memoriam retinuit. Nominis originem , in qua indaganda nostri Scriptores immaniter aberrarunt, Justus Fontaninus in eleganti dissertatione epistolari delis Ma ade , quod genus servorum apud nostros Foroiulienses fuit, nuper felici coniectatione detexit. Cum Longobardi sedem Imperii in urbe Ticinensi fixissent, eam regionem Italiae postremam, provinciam scilicet Forojuliensem, quod ad plagam orientalem posita esset,AUSTRIAM nuneuparunt. Eo modo quo Austria & Austrosa ea pars Galliae dicta, quae ad Orientem erat, unde etiam Orientalis Francia appellabatur. Consule absolutissimum Glossarium du Cangit verb. Austria. In Codice legum Longobardorum apud Lin

402쪽

DE COLONi A FOROIuLiENSI. 37 denbrogium lib. a.tit. a I. S. a . haec decernit Lestprandus rex : ctyper dies triginta pignora ipsa , aut debitor, aut

desus ον recolligere neglexerit, se in AUSTRI A, aut in Istria fueris Oc. & tit. 33. R I . Vui de longinquo funi,

quomodo de Tuscia , i, de AUSTRIA per noctes aq. quaerat alium Sacramentalem , quem in loco Vsius ponat . quae loca Forojuliensem provinciam omnino indicant , quae Istriae contermina est, nec uspiam in Italia regionem aliam Austriam appellatam reperimus. In vetusto hymmo S.Ηem magorae haec leguntur.

Sublimet Aquilegiam Urbem, fouendo Austriam. Atque in ejusdem actis Aquileja Austriae provinciae urbs

dicitur. Quam vocem importune refixit Tillemontius , &Hi iris legendum putauit,in Historia Imperatorum Gallice

scripta tom. I. not. 3. ad Neronem. Addo egregium testimonium Paulli diaconi lib. I. cap. 39. uod ille audiens, de Alachi Tridentinorum Duce loquitur,... per Placentram AUSTRIAM rediit, singulasque civitates partim blanditiis partim viribussibisocias ascivit. Hinc narrat, Vincentiam& Tarvisium transgressum Alachin, ad pontem LMquentiae omnes a Forojulii venientes de urbe intelligit, quam paullo ante a ponte Liquentiae quadraginta octo millibus distare dixerat) sacramento adegisse. demum, subindit historicus, cum omni e flacbis AUSTRIA... castra posuit. Igitur Austria provincia est Foroiuliensis, & pars Venetiae eidem contermina, quas Alachis in societatem diversis artibus traxerat. Inde ergo Forojuliensi urbi nomen acceptum. Nam quod provinciae,quae Museria a Longobardis appellabatur, caput & princeps esset, post Aquileiam dirutam , ut ex Paullo didicimus , ideo Ciυitas Au- syria nuncupata est . Utriusque nominis profero locupletissimum testimonium ex tabulario nostrae Foroiuliensis Ecclesiae, vetustis superiorum temporum chartis refertissimo.

Diploma authographum est Heatici VI. Imp. an. II9 I. ad

403쪽

3 6 DE COLONi A FOROIuLIENsi Peregrinum Patriarcham, quod datum legitur, in Cloia

GD FORI JULII quae dicitur AUSTRI A . Hinc falsus est

Palladius iunior, qui pari. I. histor Foroiul.lib. o. Civitatem ait cognomem At striae simul cum imperio Octocari Ducis Austriae accepisse anno la7 a. ltaque cum certum sit, nostram urbem civitatem Austiae appellatam, eadem illa est, quae olim Forum Iulii dicebatur. In charta Caroli Magni, quam profert Fontaninus , anno 8o I. Paulino Patriarchae directa , memoratur Xenodoctium , quod Dux 'o ualdad easit in FORO IULII vocabulo S.Iohannis . Adhuc apud nos est Ecclesia sub eodem titulo SJohannis in Xenodochis . Ludovicus & Lotharius Impp.anno 83o. Monasterium Uirginum S. Maria in Valle situm intra muros Cisitatis FOROJULIENSIS iuribus Patriarchae Maxentii addicunt. Anno Io IIJohannes Patriarcha Praeposito & Capitulo S.Stephani in Civitate FORUULII villam, seu pagum frequentisssimum Prae mariaci, qui adhuc sub eius ditione est, donat. Utriusque Chartae exempla videre est in eodem tabulario . At ubi gentium uspiam est Monasterium S. Mariae in Valle, quod hodie quoque eo nomine insignitur, aut Capitulum S. Stephani, quam in nostra Urbe Porro simplici vocabulo fuit quoque appellata CIVITAS, per excellentiam, ut ait Cluverius , tanquam regionis caput. Sexcenta huiusmodi exempla in nostris Chartulariis prostant.Bina indico iuris publici, alterum apud Ughellum Italiae Sacr. tom. S. col. 7ia. secundum apud doctissimos Continuatores Bollandi tom r. iunii pag. 783.Hinc Civitas corrupto nomine apud nostrates in Civitat, & Cisidat abiit, quae ad politiorem Italicae linguae modum traducta, demum CIVIDALE del Frisii, ut ab alio Cisidale Bel-Iunensi distingueretur, vocata est. Hoc nomine pridem quoque, antequam Austria diceretur, nuncupatam scribit eodem loco Palladius iunior. Innumera quotquot supersunt, eorum temporum monumenta securus appello, in quibus nusquam Cividate occurrit , ubique vel Forum

404쪽

Dr COLONIA FOROru LirNsi. 177ytilii, aut Ciυitas, seu civitas Aus ia , & incolae Ciυθatenses. Hinc alter Palladius, cui aeque haec nomina moleste in aures insonabant, historiam suam purioris latinitatis laude commendatam, maluit barbarismo inficere, nostram urbem passim vocando Cividate, incolasque Ciυidalenses,

quam antiquioris nomenclaturae dignitatem fateri. At nolim, dum vasa colligo, rursus in campum vocari , & Farum uelit alio traductum , ut memoravi pag. 323. invidiosa concertatione in suas sedes vindicare. Satis erunt apud aequos aestimatores quae retuli. Plura certe proferre possem; sed olim confecta res est, quam ulterius n uaquam solicito, ne caussam jam i a tuto positam videar importuna defensione corrumpere. Tantum monitos cupio,

quibus otii aliquid ad has municipales controuersias superest, quaestionem hanc de Foroiulio sub initiu expirantis seculi fuisse excitatam , occasione apud nostrates in vulgo nota ἱ cum ante id temptaris nemini unquam Scriptorum Utinensium in mentem venerit, alibi quam in nostra urbe Forum Julium quaerere. Proseram aliquos ex ipsis Civibus Utinensibus, summae dum viverent, apud eosdem auctoritatis , & praecipui nominis testes , fideique incorrupta', utpote quos studia postmodum exorta atque affectus, novusque contentionis amor nondum fregerat . Joannes Candidus, qui primus Commentarios Aquilejenses ialiteras misit typis Venetis an. Isai. ingenua nobilitate spectatus, & animo juxta ac nomine candidus , Castrum, ait lib. I. pag.I. modo est Civitas Austriae, quam FORUM JULIUM rursus vocat lib. 3. prope finem . Quin rctius IEmilianus Cimbriacus Poeta insignis, dum literas humaniores apud nos doceret, amico M. Antonio Sabellico scribit ex 'PLIO, inter ejusdem Sabellici epistolas I. lib.6. Marquardus de Susannis celebris I. C. in tractatu de Judaeis secundae imprcssionis Venetae ann. I 68. queu etiam insertum invenies inter Tractatus magnos juris i. I . pag. 7o.de Attila loquens, pari. 3.cap.ra. post Aquil j m,

quissimum teli imoniuin calce

Operis poli

Indices

405쪽

378 DE COLONi A FOROIuLIENSI. inquit. destruxit omnes terras ct cora , ct inter cetera corum FORI JULII, quod nunc Cividatum appellatur. Idem Sabellicus haud sane patria Utinensis, sed qui Utinensium stipendiis humanitatis praecepta in ea urbe tradidit, in qua porro exornanda atque extollenda studium operamque summam ingenii posuit, Scriptor si quis alius, ut elogio Palladii utar, in perquirendis de dignoscendis

antiquitatibus peritissimus, semel iterumque lib. I. de vetustate Aquilejae pag. ao7.dc Ii,q. pag. 3 17.tOIJ.q. a firmat,

FORUM JULlUM fuisse quod nunc peculiari nomine Ci

vidatum appellant. Adeo nil cogitans de Utino, ut ubique eam urbem Unnium vocitet, conscripto quoque eleganti Carmine de ejus origine, quam ab Unnis de Attila accersit. Auctor hic labente XV. seculo volumina sua edebat. Addam par alterum Scriptorum Utinensium , quorum opera typis vulgata non sunt. Primum laudo nobilitate& literis clarum, Jacobum Ualua sonum, qui in descriptione Forojuliensis provinciae disertis verbis scriptit sub annum III 3-Ciυidale e Alamato da Tolomeo, e Paolo 'Dia is no Foro di Giulia. Antonius Bellonus , cujus industriae &beneficio integra D. Leonis M. Opera , quae demum Paschasius Quesnellus ante annos XXV. in Gallia edidit, debemus, Vitas Patriarcharum Aquilejensium brevi stilo exaravit. Is, quae gesta commemorat Paullus Diaconus ab

ipsis Patriarchis de Longobardorum Principibus in Civitate, seu Castro Forojuliensi, semper Ciuitati Austriae tribuit . Q mani seste declaravit, se Forum Julii non aliam

quam nostram urbem putasse. Fuit Candido aequalis . Si exteris Scriptoribus rem agere vel let Palladius, qui in uno,aut altero triumphum canit, quibus in aliud intentis Utinum pro Foro, ilio oscitanter excidit, tot tanto sique, numero, auctoritate,& doctrinae merito illustres,producerenHut eum sane poeniteret excitatis testibus vadationem stitisse . Unum tamen non praetermittam, qui dignitatis nomine, & doctrinae fama omni exceptione major, futi-

406쪽

Ita quae in adversum jactantur argumenta , uno inuti ictu retundit. Is est Cardinalis Norisius , qui in dita tat. do V. Synodo cap. 9. f. q. ita loquitur: He in paludius

lib. . rerum ForojuL contendit Dinum e se Forum Iutitim. Mihi tamen haec opinio probari nequit; nam Paullas Diaconus civis Foroiuliensis t. s. c.a3.degesis Longobard. de Scia-- cribi Congregata valida multitudine voluerunt super

Foroiulianorum castrum irruere. Et venientes castra metati sunt in loco, qui Broxas dicitur, non longe a Foroju-lio. Cum vero Uuectaris Dux prouincia cum paucis contra barbaros moveretur , ait: Quem S clavi cum paucis venire

conspicientes irriserunt dicentes , Patriarcham contra lacum Clericis adventare: Qui cum ad pontem Natisonis, qui ibidem est, ubi Selavi residebant , propinquasset, cassidem sibi de capite auferens , vultum suum Sclavis ostendit. Ex his consat, Trinum non esse antiquum Foroju-lium, longius enim abes ἀ Narisone. Fuit autem Forum Iulium urbs provinciae quondam primaria ac Principum δε-

des. Cluverio, Sabellico , aliisque doctiorisus es Cividat delFrhili ad Natisnem. Jam quibus diversa opinio placet , liberum sit, Eminentissimo Viro judice, inter indoctiores censeri. Porro Troxas, de quo Paullus, locus est ad quartum a Foroiulio lapidem, hodie quoque vestigia nominis retinens, ipsiusque urbis porta, qua illlic itur, Praxana adhuc vocatur . Hunc ejus situm digito monstrat diploma Berengarii Regis datum Mantuae Felici Diacono anno DCCCLXXXIIX. Ind. VI. ubi Troxias dicitur esse m ibus S Joannis in Antro, uti sane etiamnum est, intermedio Natisone flumine, in cujus angustiis tertio ab urbe milliario pons lapideus occurrit. Ut vani sint & ridiculi qui Broxas Pontem Paullo memoratos, alibi somniarunt .

Rursus viam ad metam importune intercipit nescio ruis lapis, cui veluti de coelo lapso pgana decantat Palla- ius lib.4.:pag.67. Prosecto constitueram, ut indicaui, ar- Bbb a su

407쪽

gumenta quae in adversum scribuntur, transmittere , quod ea refellere nec temporis hujus, nec operae sit pretium. At

quoniam tua tabi cum saxis hue usque fuit, atque in hoc uno fundamenta solidiora se posuitse putat Palladius, qui adisi impotenter sibi plaudit, ut veritus non sit facris verbis abutit Veritas de terra orta es , O jusitia de caelo prospexit , illud propterea, ne rudioribus antiquitatum imponat, manibus elabi non patiar. Dum Plini, inquit Palladius, anno falutis millesimo quingentesimo decimo septimo novi celeberrimi Palatiifundamenta jacerentur, e fa fuit marmorea tabula , in qua literae incis nosram sententiam de Foro fulto Plini a Caesare consituto miri esirmant. Hae

autemsunt marmoris nota ἀ

uas quidem noras eruditissimus vir Camillus Camilius sie interpretatus es. Cajus Julius Cet sar Dictator perpetuus Imperator Olympiadis centesim g octuagesim g secundς anno primo Vtini gentis Juliae Forum secundo instituit, unde nomen provincia sumpst. Haec ille. Hic Annus MD XVII. edendis spuriis foetibus malo suo fato destinatur : nam &numismara Triumvirorum protulisse,memini pag. 3 ass. At Caesarianae inscriptionis longe recentior est aetas. Tunc vivebat Joannes Candidus, qui si tam grande testimonium vidisset, certe sententiam de vero Forojulio mutasset, Iapidemque historiis suis , quas quartum post annum luci tradidit, inseruisset . Ceteri quoque Scriptores Utinenses, quos recensui, insigni monumento edocti, non dubitassent Forum Iulii in urbem patriam revocare. Quid Ioannes Dominicus Salamonius, qui edita anno IS96. prolixa defensione pro eaussa Utinensi, occasione superius indicata,

nil intactum , quod ad Forum Iulii Utino asserendum

408쪽

DE COLONi A FOROIuLIENSI . 38 Ipertineret, reliquit Ea itaque inscriptio, non dicam tabulam marmoream, quam nusquam gentium extare audio,

iis scribentibus nondum procus aerat . Si quaeras artificem, dabo Monachum quendam Canaaldulensem Germanum de Uecchiis, inter cujus scripta , quae Utini consarcinavit circa annum I 6oo. primum apparuit. Nam& hie idem Civitatem triumviralem, de qua pag. 3a , molitus fuit, aliaque id genus commenta, quae videre est in ejus MSS. Utini asservatis. At sane non satis ad fraudem peritus atque ingeniosus fuit; cum undique falsitatis argumenta inis aperto reliquerit, quae, quisquis antiquitatem vel summis

labris degustaverit, statim deprehendit ; &hquidem scite subodoratus est etiam Schonte ben Annal.Carniolis par. a.

Julius Caesar bello Gallico implicitus anno V.C.7o a.

Alexiam & Avaricum expugnavit, ac Uircingentorigem in suam potestatem adduxit. Dictaturam primam iniit anno Tos. quam brevi dimisit, aliam anno 7o7, tertiam insequenti, perpetuam vero nonnisi demum anno Tost. At nostri lapidis praeclarus auctor novam Chronologiam invexit,& eo ipso anno Toa,cu quo concurrit annus primus Olympiadis centesimae octogesimae secundae, Caesarem Dictatorem perpetuum fecit, ingenti septem annor. prochronismo.

Quod satis esset ad falsi crimen. Pretterea insolens est Itali- ea inscriptionem per Olympiadum notas signare. Quamvis enim apud Halicarnasseum lib. I. & Solinum cap. I. Olympiadum annos cum annis Consulum Romae in acta publica

relatos legamus ἱ nondum tamen in vetustis Romanorum

saxis Olympiadas incisas uspiam vidi. Quid vero integra inscriptio primis tantum vocabulorum literis exarataὸ Hoc sane ab usu antiquitatis abhorret: nam quamvis sigias frequentissime, & notas compendiarias sparsim lapidibus insculptas observemus,nusquam tamen verba omnia sub hujusmodi involucris sunt perscripta , ne veteres ipsos aeque' ac nos sensus inscriptionis omnino lateret , uti notavit Eques

409쪽

331 DE COLONIA FOROIuLIENSI . Eques Ursatius marmori erudit. epist. a. pag. I 3. At noster erubuit fortasse plenis vel bis , & aperto ore fabulam suam canere . Quid Forum fecundo institutum, tanquam si aliud pridem conditum fuisset ξ Quid ea verba, unde nomen Pro Dineia sumpsit ξ Cum constet longh a Caesaris aeuo nostram Provinciam appellari coeptam Forojuliensem . Ceterum clim Utinum in veteris Fori Julii jura immerito irrepsisse contendo, me nihil ei detractum velle dignitatis, nihil amplitudinis,atque honestamenti sancto profiteor. Sua maneant nobilissimae urbi decora , suus honos, quam aedificiorum splendore , opum affluentia , frequentia civium inter illustriores jure & merito numeramus ; atque Patriarchalis amplissimae Sedis , quam hodie Illustrissimus D. Dionysius Delphinus sanctissimis moribus & magnis virtutibus implet, summique totius provinciae magistratus gemino ornamento auctam & condecoratam, iam in principem regionis locum reponimus. Hinc illi nil opis alienae laudis, nec est cur gloriolam hanc nobis invideat r ut dum nos jure nostro vetera extollimus, ipsi abunde pulchrum

atque magnificum sit praesentibus laetari .

410쪽

FRAGMENTA INSCRIPTIONUM

FRATRUM ARVALIUM.

T veri nostro, quod jam in exitu es, gratiam aliquam

apud Eruditos compararem,splendidatu appendicem adisjeci . Fragmentasunt marmorum , quibus acta ct ritus Fratrum Arvalium continentur, illustriora ceteris quae hucusque prodierunt, e rerum quarundam novitate, tῖm etiam copia . Inuenta ante annum fuse memoravi cap. VII. ad

inscriptionem M. Aquilii cst nonnulla rarioris pretii tunc excerpta Obsertationibus illustravi. At non sum satisfactam Orbi literario arbitratus sum ; nisi integrae inscriptiones emitterentur. Eas summa Me ct diligentia ex autograpbis saxis defcripsi , G sepius contulicum exemplura excepto in charta ipsis saxis fuligine infectis impressa, ita ut in area nigra Garacteres albi G maxime conspicui appareant. Cui industriae ne nerum quidem iugisse certas fum. Atque ideo estis Desor ostenderit voces aliquas diversimode siue in hisce nosi is, ωel tu abis Grateri, Spovit, ct Fabrati tabulis exaratas, non vitio nostro id tribuat, sed quadratarii inconstantiae ; nisi potius easdem

voces varie scriptas ct pronuntiatas tune temporis velit. H Umodi sunt , patremis ot patrimis , Berbeces 9 Verbeces , Vaccam erBaccham , Maenianu in triplici firma exsculptum, nempe per Esimplex, per AP γ AE, conmolendae G conmolandae, e si quae alia id genus . Praeterea Gersam scripturam ab aliis Arvalium tabulis non semel obseretavimus. Gruterianae babent eoinquendi , ditaremtia tetrasty lo, nostrae coincliuendi, tetrastulo , nam sepius Vs-mani3 Graecum per u reddebant. Pom3 ex nostris corrigas eundem Fabretium, qui Carcares G Messianus scripsit, cum sit legendum carceres G Mefitanus h atque iterum quia hanc vocem, PRAGUNTE, unico si scribendam contendat, eo nomine carpens Grurerum cst Sporium, nam manifeste in nostra es, PRAEEUNTE A ut dicere possis utrumque modum in more pstum fuisse . Accentur acuti frequenter iπ prima tabula gnatur, nunquam in secundat is hac nullum uspiam punHum vocer Apinguens , in illa ubique reperies, praterquam post praepositiones in , ad Oc Quae etiam iunguntur sequenti verbo. Porrὸ observatione Ggnum in ipsa prima tabula diversam formam charisiatiram repraesentari. Decretam adsignationis locorum

SEARCH

MENU NAVIGATION