Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 461페이지

출처: archive.org

분류: 로마

381쪽

334 COLONIA FORCIu LlΕNsI . quo durante Praesecti eligebantur, reseratur. Cum Aquileiae,decurionibus excusationes praetexentibus, nemo esset, qui Quatuorviratum subire vellet, unde orta baestatio publica , & Pollio prona voluntate ultro se se magistratui o tulerit , atque ita moram ademerit, quae eiusdem Magistratus creationem distrahebat, ideo quo magis ceteri decuriones ad suscipienda munia O benefaciendum in re publica provocarentur, statuam auratam Senatus Aquilejensis ei decrevit, idque primus censuit C.Lucretius Helvjanus, qui etiam inter alios, qui scribundo adfuerunt, superius nomis natur. Eam igitur ob moram , cum Quatuorviri creari non potuissent, Praesecti L.Nonius Rufinus Pomponianus &Vesonius Fuscus Quatuorvirum iurisdictionem in colonia acceperunt. Jam observabam hunc magistratum Aquilejae fuisse annuum : quod etiam in ForoJulii, ubi eadem forma magistratus , in more positum non dubito. Imo de ceteris coloniis id quoque traditur in Ieg. I. quemad. mun. civ. &leg. I 6. de Decurion. Cod. Theod. Hinc math Josephus Scaliger Ausonian. Lectionum lib. I. cap. 23. scribit, in omnibus municipiis Magistratus maiores fuisse quinquennales, propterea eodem nomine saepius vocatos , & numeratos in fastis municipalibus fecundum lustra . Forte id verum in quibusdam, non in omnibus . At de Qujnquennalibus coloniarum , & municipiorum inferius redibit ser

Antequam hunc praeclarum Calvii Pollionis Iapidem dimittam , quoniam in jublica quileiensis in eo mentio est, alium prostro eadem nota illustrem.

382쪽

Vox illa exaristare in quinto versu exsculpta , insolentia & novitate viam moratur, poscitque explicationem. Cum pridem salivam movisset, atque ideo Fabretium , quidum viveret mihi iape lapidum Oedipus erat, consuluissem, scriptoresque antiquitatum & Lexicographos intente perlustrassem , non modo interpretationem , sed ne vestigium quidem ullum vocabuli assequutus sum . Unus Sponius hanc ipsam inscriptionem ex schedis Equitis Ursatti

producens, Miscellan .erudit. secl. 9. pag. 29q. Verbo nOdum extricat: observanda, inquit, vox antiqua exancisclare pro distrahere. At parum feliciter, si potior est nostra conjectura inferius exponenda . Perperam quoque addidit literam N; & caput non suum inscriptioni alfixit, Patroclorum Ulpius Priscus animae merenti Cervonia Tyche dic. Ea enim sunt verba alterius inscriptionis Aquilejensis, quq in collectione Capodalei legitur. Notanda iterum eadem

vox exacisclare in alio Epitaphio Aquilejensi.

383쪽

3 6 DE COLONIA FOROIuL1ΕNsI . In postremo versu medias literas vel culpa exscriptoris , vel injuria temporum ignorabiles fecit. Hoc certum continere poenam. Prima nota INF. sublata interpunctione, explicatur, inferet , ultima M. N. indicat Millia Nummum . Ut sit sensus t inferet poenae nomine arca Ponti um, vel aerario , ut expressum est in aliis , tot millia numinum . Itaque exacisclare verbum est ab A a , Acisculo , seu AH-su derivatum. In dissertatione M. Aquilii pag. a I. dixeram Vitruvio A iam esse instrumenti genus ad subigendam de macerandam calcem . Praeterea in glossis Isidori asciam Seasiolam vocatam quoque acisolum & aei lum: & acisu- Iarium dici lapidicinam. Rursus Meursium exercit. crit. Part. a. cap. Io. legi sse in eisdem glossis, A culum esse malleum structorum . Fabretius cap. pag. a os . formulam hanc sub asia, frequenter inscriptionibus sepulcraribus usurpatam, significare ait, monumenta & sepulcra ex late- Titio opere, quibus insculpta est, solius asciae ope & ministerio constructa fuisse . Si quis igitur monumentum, asia seu acisio constructum , destruxerit, fregerit, vel quoquo

modo dissolue iit , is monumentum exaristare dicetur. Nam particula ex contrariam actionem saepius designat, ut exarmare , exheredare. Cum in secundo C. Julius ait, se quis arcam aperuerit, aut exaciflaverit, ct aliud corpus posuerit, manifestum est, prioribus utrisque verbis vetasse aperitionem & ditatutionem arcae, ne aliud corpus inserretur. Ita usitatiori vocabulo in q. pag. 383. apud Gruterum dicitur: Si quis autem infringere vel aperire ausus fueris &c. Quo recidunt hae aliae formulae, pag. Io 6. I. Hic Aquis removere vos quaret, aut aperire , aut aliud corpus invehere &c. Pag. 8 a S. 8. Huic monumento manus quι intulerit &c. Pallim vero violari prohibentur tituli sepulcrales

di monumenta.

In eodem secundo epitaphio CJulii obseruatione digna est ea formula, aui fato vivus posuit, di bi. Quae

monet, ut aliam non minus Iaram producam .

384쪽

Bina hic quoque, ex nostris Foroiuliensibus, sepulcralium lapidum exempla hic interseram , non vulgari affectuum

significatione exarata. D. M.

REVIDIAE. MARCELLAE FEMINAE. CASTITATIS ΕΤ. VERECUNDIAECVLΤU. SINGULARIS SEX. EROS OB. INSIGN. EIUS ERGA FILIUM. SUUM

In majori Ecclesia .

In fronte Ecclesiae S. Dominici.

Quod ad sepulcralia monumenta pertinet, piget hic inserere maximam & oblongam tabulam quae servatur in interiori sacra AEdicula Parthenonis antiquissimi S. Mariae in Valle, ubi plura etiam fragmenta marmorum operis LOngobardici visuntur . In eo siquidem duodeviginti Romana nomina sunt exsculpta, fortasse militum,qui simul cetsi commune conditorium in Forojulio acceperunt . Ut ad Rempublicam Aquileiensem redeam , non eo sensu hoc vocabulum acceptum volo, ut Aquileiam liberam Civitatem di nullius imperio obnoxiam indicet; quod nostri

385쪽

31 8 DE COL Ni A FOROIuLIENSI . nostri Scriptores videntur existimasse, cum perperam recitant epistolam Senatus Romani apud Vopiscum hoc modo:

Senatus amplissimus Aquilriensibus. Ut sis liberi, O sempeν

fuistis alari vos eredimus &c. ea enim formula usus est Senatus tantummodo in epistola ad Trevirenses. Senatus ampli simus Curiae Trevirorum. Ut estis liberi &c.& sane Treviros voca i liberos Plinius lib. I9. cap. I7.Subdit deinde Vopiscus in Floriano cap. s. eodem modo scriptum es Antiochensibus, Aquileiensibus, Mediolanensibus &c. Non tamen, uti arbitror, iisdem verbis libertatem praeseserentibus, sed tantum quod rei prasentis erat, Senatus iis civitatibus gaudium significavit ob creationem Taciti Imperatoris. Quippe nulla Italicarum urbium, saltem post adeptam Civitatem Romanam , libera erat. Agellius lib. I 6. cap. Iq. coloniarum alia necessitudo es. Ex Civitate quasi propagatai ct Iura insituraque omnia populi Romani, non fui arbitris habent. μ. . HS08 lapsus quoque est P. Irenaeus a Cruce, qui quod

in inscriptione M. Severi, quam recitat etiam Gruterus pag. I o8 ,Tergeste respublica vocata sit, eam coloniam tunc temporis veram Rempublicam, propriisque legibus utentem autumat, lib. I. cap. 8. Histor. Tergest. Nam respublica

accipitur pro qualibet civitate, quae legibus non utique propriis sed Romanis & magistratibus regatur, leg. ult. Uig. de ossi c. Adsessi In ea inscriptione nobilissima exponenda non semel quoque liberaliter deceptus est P. Irenaeus: ut cum singularias literas V. F. significate ait Via vena Fecit, quae interpretatio in sepulcralibus faxis locum obtinet, ut in superiore Cervoniae nobis proxime recitato,

non autem in decretis publicis , in quibus reddenda est, Verba Fecit, is scilicet, qui sententiam dicit, ut in hoc

Tergestino Hispanius Lentulus Duumvir. Praeterea , cum Fabius Severus ab Imperatore Vespasiano impetra Rset, ut Carni Catalique in curiam Tergestinam admitterentur , ac per hoc civitatem Romanam adipiscerentur, ipse putati

386쪽

DE COL Ni A FOROiuLIENSI. 3F9putat, parum sanE hoc titulo Tergestinorum gratiam promeritus, Severum obtinuisse , ut colonia Tergeste iisdem privilegiis frueretur, quibus Catali & Carni; cum E contrahis populis permissa fuerint jura & praerogativae Tergestinorum . Aggenus de limitibus Agror.pag. 38.edit.Goesii simile quid narrat de Tudertinis, qui apud Principes egerunt , ut Fansres incolae, flessent alienigena qui intra te ritorium incolerent, honoribus fungi in colonia non deberent. Sed Fansres hoc posea impetrarunt, ut eis liceret fungi honoribus . Porro cum audis Carnos in hane coloniam fuisse adscriptos, de Carnis ultra Timavum eidem conterminis intelligas velim ; nam citerioribus Carnis nil rei cum Tergeste erat. Catali memorantur Plinio lib. 3.cap. ao. Ad dignitatem reipublicae Aquiles ensium pertinet haec quoque inscriptio. C. HELVIVS. IULIANUS IULIAE. FORTUNATAE CONIUGI. CASTISSIMAE ΕΤ. INCOMPARABILI HUIC. SPLENDIDISSIMUs

ORDO. AQUILEIENSIVM Eodem illustri titulo Ordo Aquileiensium donatur in Polano lapide apud Gruterum pag. 788. 6. Ordinis nomine De- euriones Civitatis notantur, seu publicum consilium, uti vocat Pomponius inleg. a 39. Dig.lib. o. iii I6. QMndoque Senatus nuncupatur, de quo inferius. Decurionis Aquil

jesi mentio est in hoc funebri epigrammate. L. FUNDANI. RUFI. DEC. AQUILFUNDANIA ATHENAESALUMNA. ΕΤ. HERES

In pago ingessi prope AquiI.

Centum Decuriones Capuae fuisse memorat Cicero Agrar. a. quo numero constitutos Aquilejae Decuriones ,

uitiasti Goos s

387쪽

36o DE COLONi A FOROIuLIENSI . ex ui bis amplitudine facile judicaveris. Ex Decurionionibus sumebantur Quatuorviri, de quibus superius actum est. At mirum, clim hic magistratus supremus fuerit, Aquilejam Confules quoque habuisse. Τres inscriptiones Fabianum Consulem pronunciant, altera Quinistianum. Coloniis & Municipiis consularem dignitatem aegre permittunt viri docti. Vel serus lib. I. rerum Vindel. pag. a 7 a. ut a Burdigala Consulatum amoveret, hare Ausonii carmina, Diligo Burdigalam, Romam colo : civis in hacium, consul in ambabus. praeter omnium vetustorum codicum fidem, sic invertiti consul in haesum, Civis in ambabus. Et Reinesius epist. 3I. ad Rupertum pag. I 6 o. putat Ausonium poetarum more loquutum, ac metri caussa pro Duumviro Consulem posuisse. Em. Norisius Cenotaph. diff. I. cap. 3. pag. 3. ad marmor Pisanum, cui Felix inscribitur COS. l. posterioriar ate pro Duumviris Consules creari coeptos suspicatur. Quod velis tempus nostrae inscriptiones respiciant, iis manifesta est Consulatus nota.Fortasse ipsi auatuorviri Aqui-Iejenses ad urbis majestatem & decus , aliquando COUutes

vocati. Exempla lapidum subiicio. T. CAESERNMACEDO INTIAN

COLLEGIO FABRORUM

FABIANVS

388쪽

- S.Martini in pago Tertii

UNCTORI FABIANVS

NAICO SERPHAEBIANO SERMEDICO FABIANVS

Postremam hane inscriptionem in qua Phaebianus Servus dicitur Medicus , aegris oculis vidisset Sponius, qui a Servorum abiecta conditione Medicos vindicare conatus est differt. 27. Recherch. curjeus. crantiq. a pag. 4 I9. Servus Unctor , de quo in alia, unguentis & oleis odoratis egredientes h balneo ungebat. Vide Pignorium de Servis P g. 3 8. Ne alium quoque Magistratum Aquil ejensem praetermittam, Feronium Censorem dedi in inscriptione recitata pag. 3oo.Censores in coloniis censum agebant, qui Romam deferebatur. Livius lib. a 9.cap.3 6. Duodecim deinde coloniarum, deferentibus censoribus censem receperunt: ut quantum numero militum , quantum pecunia valerent in publicis tabulis monumenta extarent. In Bithinicis civitatibus Senatum a Censoribus lectum scribit Plinius lib. Io. ep. 83. Censitor civium Romanorum coloniae Victricensis legitur

in F .pag. 39. Censer Aletriae p. III.8.censor Tiburi I9 I. a.& alibi. Nostrum Forojuliensem lapidem , qui penh manibus exciderat, iterum revolvamus. In quinta linea T. Vettidius dieitur QVINQ, PONT. Doctissimi lapidum &numismatum interpretes adversis sententiis pugnant in explicatione hujus notae. Nonnulli censent legendum auinquennalis Pontifex, adeoque in coloniis Pontifices ad quinquennium creatos. Alii duas expressas dignitates putant, ut Quin quennalis in coloniis fuerit, qui Romae Censor dicebatur, quod quinto quoque anno crearetur: Pontifex vero sum-ZZ

389쪽

36a DE COLONIA FOR tu LIENILmus Sacrorum minister. Cui sententiae pondus facit auctoritas Card. Norisii in saepius nuncupato opere Cenotaph. Pisan. diff. I. pag. 73. Calculum quoque suum addit Uaillantius explicans nummos coloniarum , qui hanc epigra-

Phem praeserunt: II. VIR. QVINQUITERUM . Ut intelligenda sit de Duumviris Censoribus ia singula quinquennia

creatis, non de magistratu per quinquennium gerendo, de nummis Coloniar. pag 6. 28. & a o. At Pater Harduinus de nummis Urbium & Popul. pag. Ioa . nummum Bu- troti C. PAET.QUIN ITERUM. interpretatur, C. Paetus uinquennalia iterum; aitque ad ludos quinquennales esse referendum. Porro in Antirrhetico pag. I .cum eo nomine reprehensus fuisset ab eodem Valliantio in proxime laudato volumine pag.78. caussatus Typographi lapsum set tur legendum auinquennalis, at priorem de ludis quinquennalibus , quibus edendis βuinquennales erant praepositi, opinionem non deserit. Interim subjicio inscriptionem Veronensem , apud Fabretium cap. 9. num. 688. in qua Duumviri Quinquennales colonici cum Consulibus Romanis signantur, ut appareat utrimque magistratum supremum rei publicae gerendae esse intelligendum , nequaquam Censorum . C. VIΤIVs. VISCI. L. NYMPHIODOTBERGIMO VOTUM C. ASINIO GALLO. C. MARTIO. CENSOR

C. SALVIO. APRO. C. POSTVMIO. COSCII. VIRIS. QUINQUENNALIBUS At quod nostrum lapidem spectat, etim nota Quinquennalitatis iunctim oecurrit cum Pontificatu & saepius quidem occurrit, ut in superiori inscriptione Aquilejensi pag. 3so. QUIN PONT. & apud Gruterum PONT. QUIN Q. pag, 37. I. pag. 649. a. & pag.679. r. tunc Pontificatum quinquennalem designari facile intelligo. Nam cum in

390쪽

DE COLONiA FOROiu LIENSI. 363 Collegio Pontificum minores alios Pontifices , quosdam etiam majores fu i sse constet, inter hos aliquis praecipuus& veluti praefectus per vices , saltem in Coloniis , creabatur, qui temporario hujusmodi honore fungeretur. Cicero in Verrina II. cap. 3I. Dracusis, inquit, lex es de religione, quae in annos Angulos bovis Sacerdotem fortito capi jubet: quod apud illos amplissimum Sacerdotium putatur. Majus scilicet & praecipuum inter alia Sacerdotia . Mox idem Tullius cap. 3 2. Cepbaleri ait, mensis es certus, quo mens Sacerdotem MAXIMUM ereari oporteat. Idque in annos singulos, ut paucis interiectis lineis indicat. Apud Gruterum pag. 3I3.3. unio Posumiano Patri Patrum Dei solis inυicti UM librae Ordo Sacerdotum MAGISTRO Do m numentum dicat. Quod Magisterium summum fuisse &temporarium docet alia inscriptio eidem Deo Mithraenuncupata, pag. 33. Io.SUMmus M AGiser ANNI. PRIMI. Certe Tridenti Praefectus Augustalium non ultra quin quennium dignitatem prorogabat. Extat lapis apud Gruterum pag. 79.6.inscriptus C.Valerio PRAEFecto QUIN-Quennali AUGusalium: & Albae Juliae pag. Io S. Io. T. Laevius FLAMEN. SAC. at mirum Sacerdos quinquenalis. Imo & Romae haec dignitas quinquennio definita; nam

pag. 26ι. . Albinus dicitur MAGISTER. ET. FLAMEN.QVIN QVENnalis . Eadem consuetudo Collegiis & Comporibus artificum usurpata , quorum unus Magister & in summo actu erat, & quidem lustrali seu quinquennii spatio ut in L .de Pistor. & l. s. de Suariis Cod. Theod. Unde Magistri quinquennales & quinquennalitii, qui per lustra creabantur. Pag. 2 a. 6. MAGISTRI. QUINQUENNALES. COLLEGI. FABRUM. TIGNA R. LUST.XIII.& pag. Ia6. insignis est lapis ordinis Corporatorum , ubi singula quinquenniorum intervalla Quinquennalium adnotantur. Alia exempla coaceruat Jacobus Gothostedus add.leg.7. de Pistoribus . Cum itaque in Collegiis tam sacris quam profania mos fuerit quosdam cooptare, seu Sacer-Z E a dotes

SEARCH

MENU NAVIGATION