장음표시 사용
371쪽
DE COLONiA FOROIuLIENSI. M. ARMONIO M. L. ASTURAE PATRONO. SEX. VIR. FORO CORNELI. ΕΤ. SEX. VIRIVLIA. CONCORDIAM. ARMONIO. M. L. AVCΤΟ OPPONAI. C. L. TERTIAI M. ARMONlVS. M. L. SALVIVS SEX. VIR. IVLIA. CONCORDIA TESTAMENTO. FIERI. IUSSIT
Exscribit etiam Gruterus pag. 36s. I. apud quem aliud quoque reperies Romae extans cui tribus Claudia signatur, pag. ψ9 7. D. M C. LAELIO. C. F. CLAVDEXORATI. sic DOMO. IVLIA CONCORDIA. EQVO. PUBLICO &c. Semel iterumque in primo epitaphio Concordia vocatur Julia, in qua ex gente Armonia duo Liberti Asura & Sa vitis Seviratus honore perfuncti sunt , quem Astura in urbe etiam Foro Cornelii gesserat. Vocabulum Domo in secundo significat patriam , cuiusmodi formula passim o currit in antiquis militum monumentis, Domo Ateste pag. 36. I. Domo Brixia, I9a. II. & 33q. I. Quod etiam D simplici indicabatur, ut D. INTIMILIO , exemplo statim proserendo. Alia quamplurima utriusque formulae dabit Gruterus. Nudo quoque loci vocabulo post tribum Patria militum exprimebatur, auferendi casu , ut VERONA pag. 368. r. BONONIA num. 6. S passim apud eundem illustrem Collectorem . Utriusque Urbis bina alia
monumenta nondum vulgata profero, quae cum mox laudato, Aquileia, ut testatur Capodaleus, Uthuim translata, visuntur in AEdibus Nobb.de Gurgis.
372쪽
C. ALBVCIVS. C. FFAL. D. INTIMILI M. CHO. - PR. M. AXVII. V. A. XXXV H. S. EST C. FABIVs C. F. PVBLI
VERONA MILES. LEGVIIII. HISPM. CALVENΤIUs
T. F. LEM. BONMIL. CHOR. VIII. PRMILIΤ. ANN. VII VIXIT. ANN. XXIIX Veronenses tribui Publiciae, seu Pobliciae , Bononienses L moniae me adscriptos , satis est notum . Intimilium quae urbs Liguriae est, in Falerinam cooptatum ex primo epita phio discimus. Cujus notas compendiarias ita explicabis. Cajus Albucius Casi Ilius Falerina, domo Intimilio , miles
hortis octavae Praetoriae, milita υit annis xvii. vixit annis
xxxv.Hic tus, vel sepultus es. Itaque C.Laelio Romae dein
mortuo patria IULIA CONCORDIA fuit ; cui tribus CLAVDIA jungitur , ne dubitare possis , aliam a nostra
hanc esse.Nam iisdem nominibus appellatas alias colonias reperimus. Iuliam Concordiam Plinius collocat in Baetica
l.3.c. I. Literas has singularias C. C. I. H. P. A.Col. Concordia Iulia Hadrumentina Pia Augusa explicatas leges apud Harduinum de nummis popul. & urbium . Et in nummo Juliae Domnae apud Vaillantium de Coloniis tom. a. p. II. nominatur COL. Ju L. CONC. AUG. APAM. Colonia tilia Concordia Augusa Apamea . Alias quoque simplici Concordiae nomine vocatas reperies. Has alii solicitent: mihi in nostrae scrutanda origine satis negocii est. Cum interiecto Caesare,octavius, Antonius, de Lepidus , post Mutinensem pugnam , specie Reipublicae constituendae triumuiratum conflassent, ut exercitus spe praemii allicerent, octodecim Colonias militibus promisere,
373쪽
3 6 DE COLONiA FORO iu LIENII. Philippensi, quo Brutus &Cassius profligati sunt, Octavius milites deduxit, transcriptis legionibus XXXIV. non tam in eas Colonias , sed universa propemodum Italia , lib. s.
pag. 678. & 68 . Septem ex his octodecim Colonias numerat Appianus , Capuam, Rhegium, Venusiam, Teneventum, Nuceriam, Ariminum, ct Vibonam . Sigonius lib. I. de antiq. iure Ita l. cap. I. alias undecim producit ex Frontino,ut numerum Appiani expleat. At vere plures quam undecim Frontino recensentur, a Triumuiris seu lege triumuirali deductae , ut eius libellum de Coloniis percurrenti patebit. Nam Octavius, ut ante monui, posthabita Triumuirum lege, totam fere Italiam Colonis inundavit. Nec Frontinus ipse singulas tradidit, praetermissis earum quoque nonnullis, quas Appianus memorat. At vero neuter
Virgilio memoratam Transpadani agri divisionem literis prodidit, quam certum est peractam Triumuirorum iussu post Philippensem victoriam, Donato teste in ciusdem Poetae vita. Hinc apparet, pleraque omnino loca, in quibus Octavius triumvirali lege Colonias induxit, neglecta fuisse priscis Auctoribus. Itaque has inter una mihi est JULIA CONCORDIA , utroque nomine indicium prodente . Cum inter Triumuiros foedus esset sancitum , passim
tum ipsi, cum etiam exercitus mutuam in administranda
Republica animorum conseusionem , ex qua pax orbi &salus generi humano sperabatur, expresso nomine & symbolis Concordiae , testati sunt. Exempla statim subiiciam. Cum in nostram Coloniam milites inducerentur, hoc ipsum significare volentes, eam Concordiam appellarunt, superaddito Iulio cognomine, in gratiam deductoris Octavit, qui in hanc familiam per adoptionem transierat. Sane nomen unum alterius originem prodit; atque uterque vicissini mutuam sibi lucem foenerat. Concordiam peculiari aliqua occasione vocatam facile agnoscis. Quae alia esi
nequit, quam quod in triumuiratu sit deducta; hocque ea proscino ratione quia etiam ulla fuit appellata. Beneve,
374쪽
DE COLONIA FOROiu LIENSI . 3 7 tum Colonia Concordia dicta est, Frontino teste in lib. de Coloniis. Imo ulla Concordia ex insigni lapide apud Fa-hretium cap. 2. pag. Io . cujus partem recito. COLONIA
IULIA CONCORDIA AUG. FELIX. BENEVENTUM DEVOTA MAJESTATI &e. Jam Beneventum Colo
niam inter triumuirales ab Appiano numeratam vidimus; agrumque ejus triumuirali lege veteranis assignatum , testatur Frontinus. Quare Concordiae nomen non aliunde sortita est, quam quod vigente inter Triumviros concordia fuisset deducta; & exinde quoque vultum cognomen
ab Octavio deductore, cui additum multo post aliud Augustae , ut a Coloniis Julii Caesaris securius distingueretur. Exemplum certe ad originem nostrae Concordiae illustrandam aptius nullum esse potest. Nec animum despondeo, quod docti aliqui viri scripserint , Colonias Julias, nisi additum praeferant Augusti nomen, omnes a Julio Caesare esse. Nam ea opinio omnino falsa est, cum Plium cognomen coloniis impositum tum eas designet, in quas Julius Caesar colonos adscripsit, tum etiam alias , quas Augustus deduxit ; uti diserte docet Card. Norisius Cenotaph. Pis. dig. I. cap. a. firmatque Pater Harduinus in Antirrhetico Pag. 33. Nobis nulla caussa est, cur Concordiam Vuliam ad Caesarem referamus ; plurima in Augusto emicat, ut ostensum est, & rursus demonstro. Dixeram frequentibus monumentis constare , Triumviros Octavium , Antonium, di Lepidum , ut pactum inter se foedus, animorumque concordiam significarent, nomen ipsum Concordiae & symbola pervulgasse. Nummus est apud Oiselium tab. 78. nu. 6. in quo cernuntur Triumviri stantes ante tripodem , & foedus de imperio Romano inter se dividendo ineuntes et ad pedes sedet CONCORDIA, sinistra Caduceum, & dextra cornucopia tenens, addita epigrapher Salus generis humani . Designare volentes , inquit Auctor, quod per concordiam Triumvirorum, omnium rerum abun mia ac pax, denique fatus generis humani procurata fuerit. In Proxi-Xx a me
375쪽
me insequenti signantur tres dexterae invicem jumstae & implicatae complectentes caduceum & fascem: quo schemate designatur, ex Triumvirorum concordia orbi terrarum νfelicitatem & pacem , quam caduceus indicat , nec non justitiam , quae fascibus monstratur , promanare . Eadem symbola praeferunt denarii apud Ursinum in familia Antonia tab.6.& Arescotanus tab. 8.num.'. cum inscriptione:
CONCORDIA EXERCisuum. Quae inscriptio scalpta
quoque est in altero Antonii apud Co: Mediobarbum p. I 6. ubi pag. II. producuntur alii nummi Lepidi , nexum manuum praeferentes , & caput deae Concordia velatum cum epigraphe: CONCORDIA. Eundem denique typum iostendit denarius Mugidii Longi , quem chm esset Triumvir cudendae monetae , conflavit , inscriptis hisce characteribus in parte antica: CAESAR LEPI. ANTON. III.VIR. R. P. C. friumuiri Reipublicae consituendae: in postica autem expresso capite & nomine eiusdem deae Concordiae , quo, subdit Mediobarbus pag. a 3. Triumvirorum concordiam signare voluit Mugidius. Pervulgatam igitur totque argumentis ubique ostentatam Triumvirorum Concordiam, quid mirum deductas etiam eorum auspiciis Colonias, unam & alteram, praesetulisse, nomenque CONCORDIAE impositum voluisse in aeuum posteritati transmit
Ceterum elim concordiam Coloniam ab Octavio Caesare in triumviratu deductam abunde satis ostenderim, haud admodum vereor coniectando opinari, tunc quoquCin proximum Forum 7ulii Colonos traductos , eoque illud tunc temporis in Coloniae nomen & praerogativam transiisse. Quam sane Urbem, ut porro, praeter Tribus assignationem, de qua iam dixi, aliis quoque praerogativis,luribusque Colonicis honestatam demonstrem, vetusta eius saxa, quae olim dimiseram, rursum pertento, signatosque ipsis Magi-sraius & Sacerdotia , in Romanum morem atque institutum usurpata, aggredior. His subinde interseram eiusdem
376쪽
inDE COLONiA FOROiuLIENSI. 369 argumenti Aquileiensia monumenta inedita, ut hoc saltem novitatis illicio fastidium legentium utcumque demuli ceam.
In primo Forojuliensi lapide pag. 33 I. T. Vettidius
Ili I. VIR. IURI. uatuorvis iuridicundo signatur. In colo- niis & municipiis summus erat magistratus Duumvirum, vel Quatuorvirum, qui iudiciis disceptandis praesidebant. Iis etia politica administratio demandabatur. βuatuorviri nostram coloniam regebant: quam reipublicae gerendae formam Forojulienses induxisse imitatione proximae Aquiis ieiensis coloniae, nullus dubito . In uberrima inscriptionum Aquileiensium collectione, de qua olim memoravi, nus quam Duumviri, saepius βuatuorviri comparent. Earum aliquot exempla in dissertatione de Beleno, & Diis Aquileiensibus dedi, nunc cetera produco.
Κ. NOVEMBR. L. NONIVS. RUFINUS. POMPONIANVS UESONIVS.FVSCVS. P.I.D. SCRIB.ADF. LUCRETIUS HELVIANVS. M. TREBIUS. PROCUL S. L. CAMMIUS MAXIMVS. S. C. CVM. PRONA. VOLUNTATE, HONESTISSIMO. ANIMO. VLTRO. CALVIVS POLLIO. GR. VIR. I. D. IN. PROXIMUM. ANNUM, PROFESSUS. SIT. QVO. FACTO. HESITAΤIONIPVBLICAE. IN. PARTEM. MORAM. ADEMERIT PLACERE. EL QUO. MAGIS. ΕΤIAM. CETERI AD BENEFACIENDUM. IN. RE. PVBLICAi PROVOCEWVR. STATUAM. E ESTREM' AVRAΤAM. IN. FORO. N. PONI. CENSUERPRIM. CENS. C. LUCRETIVS. HELVIANVS.
377쪽
C. LVCIVS.C. F. MANIACVS VETTIA. M. F. FIGULI M. LVCIVS. C. FC.LVCIVS.C.F. MANIACVS
RU VIR. I D.POPULI. BENEFICIO C. LUCIUS. C. F. F. In Tomario domus ad duas oreri. In pago Ce viniam prope AEquiisjam.
In primo lapide, inter illustriora vetustatis monumenta repondendo, quemque stuli cultus aevo purioris latinitatis scriptum arguit, notabis magistratum Quatuorvi ium Aquilejar fuisse annuum;nam Calvius Pollio ultro in pro AI-mum annum illum iniit. Quocirca statua equestri aurata publico decreto donatus fuit. At in postremo C.Lucius Mauracus ad Quia tuorviratum populi beneficio evectus dicitur. Sane in coloniis jus creandi magistratus penes Decuriones stetisse, imo etiam auctoritatem condendi decreta , licet aliquando ipsa plebs sententiam rogaretur, certum est . At ubi aliquis ex civibus colonicis, vel ob rem publicam optime administratam , vel ob munera liberaliter exhibita populum demeruisset, hic apud splendidissimum ordinen gratiam relaturus magistratum ei impetrabat . Hinc in Iapide 4 al. 6. Ligurius dicitur II. Vi R. DESIGNATUS. EX. POSTVLatione POPUL l. pag. 8 . a. Sexto Vencio monumentum dicat Ordo Vocontiorum EX CONSENSU.ET. POSTULATIONE. POPULI. ob praecipuam eius in edendis nectaculis liberalitatem. Quod igitur in nostra
378쪽
DE COLONIA FOROiuLIENSI . 3 SI Aquil ejensi inscriptione C. Lucius Quatuorviratum consequutus fuerit benescio populi, id ejus postulatione & precibus a Decurionibus impetratum intelligo. Extat in scri -ptio Beneventana pag. 3. 9. in qua C.Lucius beneficio Uuia iei Praef. zγb. mistus ab Imp. Hadriano dicitur , ob impetratam scilicet ab Imperatore missionem . Cicero lib. I 3.fam. ep. 33. suo beneficio tribuit obtentam a Caesare civitatem Novocomensem Philoxeno , quem, inquit, Caesar meo benescio in Novocomenses retulit. Nos quoque dignitatem vel munus a Principe delatum, ejus qui impetravit, beneficio acceptum profitemur. At cur in hoc epigrammate C.Lucius quod quatuorviralem magistratum beneficio populi fuerit assequutus, grati animi memoriam collocat; clim in superiori Aqui-lejenses ipsi , posito insigni monumento, gratias suscepti in proximum annum ipsiusmet muneris Calvio Pollioni referant λ Magistratus in coloniis & municipiis aliquando honori, rursus & oneri quandoque habebantur. Scribantur , ait Ulpianus in l. I. Dig. de albo scrib. decuriones eo ordine, quo quisque eorum maximo HONORE in municipio functus es, ut puta qui aeuumviratum gesserunt,in hic HONOR praecellat. Constantius in l. 28. de decurion. Cod. Theod. jubet Magistratum nominari Kalendis Martiis, ut,
inquit,splendidiorum HONORUM munerumque principia
primo tempore curentur. Hinc adepti magistratum, tanquam
delati honoris gratiam referentes, largitiones in populum, expensasque muneribus exhibendis ingentes subire non recusabant. Appuleius lib. Io. narrat Thyalum quinquennali magistratui destinatum , ut splendori capessendorum re- Aponderetfascium , munus gladiatorium triduanisspecIaculis dedisse. In lapide Gruteriano pag. o 9. 3. L.Fadius ob HONOREM Duumviratus Venationes plenas ct gladiatorum paria xx. edidit. Venationes plenas malim explicare , Omnibus bestiarum generibus, quam spectaculorum, uti plaeet Gutherio de vet. iure Pontiflib. 3.cap. 2 o. refertas. De
379쪽
3s a DE COLONi A FOROIutir si Tito enim ait Suetonius in vita cap. 7. uno die quinque millia omne genus ferarum dedisse . Praeterea epulum , honoraria , sportulas & pecuniam decurionibus , collegiis , M populo inituri magistratum largiebantur. Cuius rei exempla habes ex Plinio lib. Io. ep. II 7. Plut.in Sylla & saepius in inscriptionibus. At huiusmodi expensae & largitiones
iis quibus res domi angusta , vel animus parcior, non arridebant. Inde magistratus inter onera quoque computabantur , ac ad eos declinandos frequenter occasio quaerebatur.
Unde cum de honoribus gerendis agitur, facultates etiam considerandas esse, an sussicere iniuncto muneri possint, ait Callistratus in leg. I 4. Dig. de muner. & honor. quapropter ne deessent qui munera rei publicae obirent, lege cautum fuit, ut si quis mali ratus in municipio creatus muneri iniuncto fungi detrectet, per Praesides munus adgnoscere
cogatur, in I. 9. eod. tit. Nam suere qui maiorum honorum evitandorum gratia ad colonos pradiorum se transulerunt,l. I.S.I. de vacat.& excus munerum. Porro qui semel magistratu functus fuerat, nec continuare , nec iterum illum assumere tenebatur , leg. I 6.16. & I7. eod.tit. Rursus &alii
certis de caussis a muneribus arcebantur, de quibus passim Jurisconsulti in memoratis titulis. Quod itaque Lucium lege, vel alia ratione Decuriones Aquileienses a Quatuorviratus honore excluderent, isque sumptus & largitiones ambitionis illecebra non refugeret, populi favore ad eundem magistratum sibi viam fecit, beneficiique a populo accepti testimonium monumento exstructo manere voluit. At contra Calvius Pollio cum superiori anno republica bene administrata, ludisque forsan, muneribusque magnifice exhibitis, desiderium sui apud cives fecisset, nec ad magistratum denuo capessendum
cogi posset, & nihilominus prona voluntate O honesissimo
animo ultro illum in proximum annum assumpsisset; ideo decreto Senatus Aquileiensis statuam equestrem auratam
in foro promeruit. Ita Pisaurienses lapidem posuerunt
380쪽
DA COLONIA FOROIuLIZNsI. 3I IC.sentio , quod in honore IIviratus indus M adminis rata omnibus plebis desideriis fatisfecit, pag. 467. I. Respublica
Tegianensium pag. 8q. 6. bigas decrevit Ueratio Severiano, quod cum ab honoribus O muneribus ex faripotuisset , nihilominus O honorem adilitatis laudabiliteν admianis vis, & varia spectacula, quae ibi recensentur, exhibuis, & demum ad honorem quoque Duumviratus ad eum Ianda munera Patriae libenter accessitan 3 2. I.T. Anchario II. viro biga posita fuit, ob eximias liberalitates O abundantissimas e exemplo largitiones , ct quod ediderit pectaculum gladiatorum, ludos . adiecta venatione iusta aelegitima. Lacunam in exemplari Gruteriano supplevi, additis duabus hisce voculis, venatione justa, ac legitima, ex Suetonio in Claudio cap. a I .ubi ait hunc Caesarem dedisse
anniversarium JUSTUM ATQUE LEGITIMUM in δε-ptis, scilicet cum venatione O apparatu, ut paullo ante indicaverat . Idemque venatio jusa & legitima esse videtur ac plena, de qua superius dictum fuit. Porro de statuis auratis, quae viris optime de republica meritis dicabantur, non pauca dicenda essent, nisi plura tradidissent viri
eruditi Card. Norisius de Cenotaph. Pisan.diss3. cap. 8. &Figrelius de statitis. Notanda superest in primo eleganti epigrammate sigia P. I. D. quam explico ; Praefectus, vel Praefecti, si ad
utrosque ante memoratos, Nonium &Vesonium referatur , Iuri Dicundo; uti est e pressum in lapide Gaditano Pag. I9S.4. II. VIR. PRAEF. JUR. DIC. AB. DECURIONI B. CREATUS. Card. Norisius in Cenotaph. Pisan .nΟ-tas has in nummo Leptinensi, PR. II. VIR.C.V.I.L. ita legit. Praefectus II. Vir Coloniae Victricis Puliae Leptis . Eodem Praeclaro opere differt. I. cap. 3. doctissimus Auctor putat Praefectos iuri dicundo tunc in coloniis nominatoS cum Duumviri vel Qitatuorviri ob decurionum dissidia creari non possent. Quae sane coniectura eκ nostro Iapide momentum accipiet, si etiam ad alias caussas interregnum,
