장음표시 사용
391쪽
DE COLONi A FOROIuLIressi dotes seu Magistros , ceteris collegis digniores , qui ad
quinquennium durarent, ideo Quinquennales dicti, non video cur etiam in nostra colonia Forojnliensi atque in aliis , unus aliquis statui nequeat Pontifex βuinquennalis, qui inter ceteros Pontifices praecipuus Sacra in quinquennium curaret. Quocirca hac de re, si tantum liceat, sic statuo : Cum coniuncta in vetustis monumentis haec vocabula, PONT. QUIN offendimus, tunc una est dignitas, quae Ponti em βuinquennalem designat. Si ea leguntur utcumque distincta, diversos honores & munia indicant. Ita in Mediolanensi pag. 479. 8. C. Valerius Pontifex erat, Sacerdos juvenum Mediolanensium, & denique βuinquennalis. Et pag. 39 . 7. ubi Cominius scribitur PONTIF.ET.QQ. Pontificatus & Quinquennalitatis munera demonstrantur. Que exempla vir doctissimus attulit, ut in nostra nota PONT. IN iistinctas dignitates quaere
Post Collegium Pontificum , ex quorum numero de Iectum huctisque vidimus T. Vettidium Pontificem quin quennalem , Collegium aliud Sacerdotum Augusalium in nostra colonia FOROJULIENSI stetisse, ex primo sepulcrali epigrammate pag. 333. adducto cognoscimus. Ubi enim detritus est lapis, supersunt hi characteres ... I l. AUG. qui supplentur hoc modo: IJῖII. AUG. nempe Sevir Augusalis. Inde in sexta linea Fabius Verecundus Phileti filius, expresse dicitur AUGUSTALIS; & demum in octava idem Philetus Idni I. Sevir est nuncupatus. Sodalium Augustalium originem confert Tacitus lib. I. an.
cap. q. in annum V.C. 767. quem novas caeremonias accepisse narrat, addito Sodalium Augusalium Sacerdotio , cui primum adscripti fuerunt e primoribus Civitatis unus &viginti, ipseque Tiberius Caesar. Exemplum sequutae coloniae partim adulandi calliditate, partim ambitionis sensu, collegia seu corpora Augustalium Sacerdotum, inter quos sex primum nominati, ut ostendit Card. Norisius in Ceno-
392쪽
DE COLONIA FORO1uLiΕNsI. 36staph.Pisan.diff. I. cap. 6. Seviri Augustales dicebantur, instituerunt. Qui praeterea demonstrat Augusales fuisse Sace dotes , neutiquam vero Magistratus iuridicundo, ut scripserat Reinesius, a quo etiam discedit Valerius Chimen- tellus in eruditissimo volumine de honore Bisellii ad marmor Pisanum cap. 6o. Inter optima argumenta , praeter
Τaeiti testimonium, illud est, quod jurisdictio nunquam demandabatur Libertis , quos honore Augustalitatis potitos passim in saxis literatis legimus , & nostrum quoque ostendit. Unde vanus est timor Baudet otii de Dalrvat, qui in libello Gallico Utilitὰ de Vorages inscripto, tom. I.p. a 3 8. dubitaverat libertum vocare Licinium, quem Augusalem dicit inscriptio ibidem producta, clim Augustalitatis honor, inquit, nonnisi ingenuis sit tribuendus. Addam hoc loco inscriptionem Concordiensem, quae Libertum simulque Augustalem prodit, ex schedis Vaticanis apud Fabretium
A. RIΤIVS. A. L. ΤΕRΤIVS. AUGUSTALIS TESTAMENTO. VIAM. STERNI. IUSSIT IN. QVOD. OPUS. EROGATA. SUNT. HS. XXXVir idem doctus, pag. os .Sacerdotium probari ait ex ipso Augustalitatis honore feminis collato, ut plura exempla docent: feminis namque jurisdictio, sed non Sacerdotium interdicebatur. Ex corpore Augustalium in Coloniis sex primum nominati, ut dixi, Seviri Augusales appellabantur ; secus ac statuit Vel serus, qui lib. s. rerum Vindelici pag. aT . postremae editionis scribit Augusales tantummodo sex in unoquoque corpore fuisse . Quod ex nostro quoque lapide discimus, ubi Fabius Verecundus Augustalis nuncupatur, unus scilicet ex collegio Augustalium ; homo vero, cuius nomen exedit vetustas, in eodem collegio Foro
juliensi Seoir Augustalis erat. Quod nomen Semiri absque nota Augustalitatis exsculptum, adhuc Augustalitatem
393쪽
366 DE COLON1A FOROIuLIENSI. recondere putarunt viri doctis quos retuli. Horum auctoritatem non ausim solicitare, quamvis noster lapis secus suadeat , in quo cum scalptor in tertia linea notam Augu- salitatis adiecerit, quam omisit in octava, Seυiratum hunc
Augustalitate destitutum diversam fuisse dignitatem a priori Seviratu Augustali videtur indicasse. Eundem Seviratum solitari ε expressum ostentat lapis Forojuliensis C. Verulaei, quem iterum produco . C. VELLAEVS. D. L. EROS SEX. VIR. ARAM. SEDILIA
STRATVM. DATMirum prosectb mihi est, in inscriptionibus Aquileiensibus, quarum uberrimam collectionem apud me esse superius memoravi , frequenrer Seviros Occurrere, at nullo uspiam Augusalitatis charactere honestatos. Haud equidem crediderim, Augustalium Collegio caruisse coloniam adeo illustrem, Romanisque moribus & religione imbu- tam , quae cum prae ceteris Augustum Caesarem impensEcoluerit, restitutorem suum,imo & conditorem testata in insigni lapide apud Gruterum pag. I a. q. quemque semel atque iterum urbis amoenitate delectatum praesenti obsequio & veneratione prosequuta est, sacra etiam in ejus
honorem de cultum instituta inter primas suscepisse , non est ambigendum . Quamobrem ubicumque in saxis Aquialejensibus luJl l. UIR .aliquis nominatur, nulla addita Augustalitatis nota , eum nihilominus Augustalem fuisse, Nex sex primis inter Augustales facile coniicio . Ejusmodi octo exempla videre poteris in inscriptionibus mihi superius productis in Dissertatione de Beleno & Diis Aqui-Iejensibus, pag. 263. 26 .a7o.3o I. 3o .& 3Iq. Binas praeterea hic subiicio, quarum prima una est ex translatis Ue
394쪽
At Foroiuliensis colonia instituto in honorem Augusti Caesaris Augustalium Collegio, addidit quoque Flaminem Avousalem. Extat apud Gruterum pag. 37o. I. inscriptio posita Sex. Aulieno FORO . JUM . FLAMINI. AUGUSTALI. Nostrum hoc esse Forum Iulii, non Gallicum, indicat ipse lapis Venafri urbe Italiae collocatus. Ad coloniae dignitatem pertinet, quod aevo Augusti & Tiberii, ut
notatur in inscriptione , Sacerdotio Flaminico fuerit decorata , Flaminemque suum instituerit Aulienum, tot functis muneribus, quae eidem inscriptioni recensentur , illustrem. Flamen Augustalis Sacra Augusti, oppidatim inter deos consecrati, ut ait Appianus lib. I. bel .ctu. pag. 746.curabat. unusque erat in coloniis , distinctus a Collegio Augustalium, secus ac censuit Petrus de Marca de primatu Lugdun. num. 38. Non ausim de hoc Flamine plura dicere, cum enim Em. Norisius ad Cenotaph. Pis .dissert.a. cap. q. argumentum more suo profusa eruditionis copia pertractaverit, metam ingeniis posuit. Prima inscriptio Forojuliensis nos revocat, ut T. Vettidium alterius Vettidii filium , EQUO PUBLICO Ornatum contemplemur. Profertur simpliciter absque verbo, quod genus loquendi frequens in saxis. Sicut enim ut observat Salmasius ad Capitolinum in vita M. Antonini cap. q. aliquis consularibus ornamentis esse dicitur , cui consularia ornamenta delata sunt, ita homo equo publico appellatur, pro equo publico ornatus, vel honoratus , seu tandem donatus, quas formulas usurpatas in vetustis monumentis invenies. Nota haec dignitatem equestrem praesignat; & proinde T. Vettidius ex ordine equestri in colonia
395쪽
368 DE COLONIA FOROIuLIENSI . Forojuliensi erat , uti adnotavit Card. Norisius ad Cenot. Pisan. diff. I. cap. 3. Nam colonias di municipia hunc O dinem habui se celeberrimum , non dubitat Sigonius de antiq.jure Italiae lib. a. cap. 8. Equitum Romanorum Puteolis, & Teani Apuli , & Lucretiar, & Arpini mentio in Ciceronis Cluentiana, Caeliana , di in epistolis invenitur. Alia exempla addit vir idem purpura & doctrina insignis, ex Planciana num. 8. & a 6. Caesare lib. 3. de de bel civ.
cap.7I. Plinio lib. I. epist. I9. Strabone lib. 3. p. I I 6. & Suetonio in Aug.cap. 6. Hos equites propterea QMunicipales vocat Iuvenalis Sat. 8. vers. a 37. Itaque in nostra colonia
ordo equestris praefulgebat; ejus enim civem fuisse Uettidium hunc Equitem, patri Vettidio tribus Scaptia in eodem elogio attributa manifestat. Illustrem alium Equitem prodit hoc quoque epitaphium, quo Caeciliam nobilissimam gentem Fori Julii incolam agnoscimus . CAECILIO. RUFINO. EQU. Q. CAECILII RVFIN. PRAEF. FI L. QVI. VIXIT
ANN. X. D. XXIIII. AVRELIA GEMELLINA. MATER. F. INCOMPARABILI. POS
Observatione dignum est, Rufinum decennem inter Equites adscriptum . in A. pag. Ioa 6. Sex. Gavium Proculum, qui vixerat annos XVI. equo publico transuectum intuemur. Et apud Capaccium lib. I. hist. Neap. c. Io. lapis est positus C. Vellejo honorato equo publico ab Imp. ontonino Aug. cum ageret atatis an. V. & M.Antonino sexenni honorem
equi publici ab Imp. Hadriano delatum refert Capitolinus eodem cap.4. Porro Caecilii pater Caecilius Praefectus
dicitur: at quo genere Praesecturae suerit functus, quadratarius nos ignorare voluit. Memorant pridem in Butrio,
qui pagus est sexto ab urbe Forojuliensi lapide, d electam sepulturam quandam latericiam , in qua condita erat
396쪽
. DE COLONIA Fo Oiu LimSi. 359. urna, Iachrymales ampullae & cultri, cum inscriptione,AECILIUS. Qui sane is est de quo loquimur. Hisce fortasse plus aequo prolixius disputatis , urbem nostram FOROJULIENSEM, coloniam fuisse demonstravimus. Praeter enim Ptolomaeum , summae inter veteres Geographos auctoritatis Scriptorem , ipsa lapidum testimonia, gravis profecto & immotae fidei calculum i adiiciunt . Siquidem eam urbem , in qua omnes Coloniacum Magistratus & Sacerdotia, Quatuorviros, Pontifices majores & minores, Collegium Augustalium,& Flammem comperimus, quis a Coloniae Romanae juribus,& dignitate dejecerit ξ Neque haec stae humilis, vulgarisque dignitas atque honor, opidulis quibusque in Romano orbe communis, & magistratus ipsi e viliorum hominum militumque turba coaliti, ut nonnullis parch antiquitatem versantibus placuit. Docti viri quam plurimi, qui urbes patrias scriptis illustrarunt, ab appellatione coloniae decus iis quaesitum
arbitrati sunt. Hos inter cum primis numerandus Marcus Vel serus , suam Augustam coloniam militarem faceres non erubuit,lib. .rer. Vindelic.& Uincentius Borghinus eos qui militaribus coloniis , quas inter Florentiam collocat Frontinus , labem inferre conati sunt, justa dissertation confutavit, tom. I. originum Florentin- a pag. a I. Piget nobilissimas Urbes referre , in quas Romanus populus , &sequuti Caesares colonias intulerunt ; quae lapius , uti observat clarissimus Spanhemius in dissertatione centies laudata de usu & praest. numismatuin pag. 7. caedem Metropoles & Coloniae erant; passimque conjunctam videre est utramque prorogativam in nummis Antiochiae, Tyri, Sidonis, Damasci, alijsque pluribus. Nec coloniis splendidissimis ea appellatio dedecori fuit, cum numismata percusserunt, quibus natales suos concelebrabant, insculpto colono, seu Sacerdote aratrum junctis bobus agente, quod deductae coloniae symbolum est. Ne putes tantummodo pe nes nomen & praerogativam colonias vocatas; nam vere A a a colo-
397쪽
37o DE COLONIA FOROIuLIENsI. colonos inductos eadem symbola demonstrant. Hujusmodi sexcenta exempla apud antiquarios spectare licet. Hinc in memoriam Conditorum,ut collata ab ipsis colonica jura& Ornamenta testarentur, se Beatas, ac Felices in nummis &lapidibus inscribebant , atque Caesarum conditorum cognomina affectabant; unde quam plures Coloniae Fuliae, Augusa, Flaυia, AEliae, Antoninae nuncupatae fiant. Summo honori refert Tacitus quod Puteoli jus coloniae quaesiissent lib. I . an.cap. 27. At in Italia vetus Opidum Puteoli jus coloniae ct cognomentum a Nerone adipiscuntur.
Profecto qui militarium coloniarum dignitatem labefactare nititur , is in antiquitate omnino hospes esse videtur. Quid enim si & obscuri nominis opida, cum militibus colonis aucta essent , ad amplissimum dignitatis & splendoris gradum evecta censebantur Do testem locupletem Strabonem tib 3. pag. a I . Hispalis claret, i a quoque
2 omanorum colonia. Ac nunc quidem emporium ibi durari honore autem , c, recenti militum Caesaris eo missorum inhabitatione Baetis praecellit , quamuis non splendide condita. Neque Appulejus, quod Madaurae patriae tribueret, praeclarius elogium invenit, Apologia I . Veteranorum militum
novo conditu , splendidissima colonia fumus . Et sanE non video quid splendoris aut honestamenti coloniis , etiam militaribus, defuerit, quas Augustus jure ac dignatione Drbi quodammodo pro parte aliqua adaequavit, teste Su tonio de ejus vita cap. 46. Unde illustre illud est elogium Agellii lib. t 6. cap. II. in D. quo non majus aliud,aut praestantius ad earum dignitatem fingi potest, propter amplitudinem, majesatemque populi Romani. cujus sa coloniae quasi effigies parυae, simulacraque esse quadam videntur. Hinc coniicias , an Ordo Decurionum, atque ex his delecti ad magistratus obeundos viri, projectis fuerint eo ditionis & notae. Cum coloniae Romanae ducerentur , ex
quolibet ordine cives descriptos satis constat. Militares cum Agnis O aquila, O primis ordinibus, ac tribunis dedu
398쪽
DE CCI ONIA FORO iu LIENSI. 3TIcebantur, ait Hyginus de limit. pag. I 6o. edit. GOesii. 2 ni-υessae scilicet legiones cum tribunis O centurionibus, ex Tacito Annal. I 4. cap. 27. Milites omnes cives Romani,aut Civitate donati: Centuriones saepius ex ordine equestri,
nonnunquam & ex Familiis patriciis; Tribuni eo digniores & nobiliores. Quod evolventi potissimum vetustos lapides patere potest. Ubi plures quoque donati equo
publico, quae equestris dignitas est , occurrunt. Cum ab Augusto milites in Sicilia missionem peterent, hic pollicitus est unicuique suis in coloniis Senatoriam, seu decuiariovis dignitatem, ex Appiano lib. I. de bello civ. pag. 7 q. Sane Decurionum ordo in coloniis sipius Senatus,& Decuriones Senatores dicti. in secunda & quarta Ciceronis Uerrina coloniae plures Sicilienses ea amplissima appellatione
decorantur. Se Iorius ordo Puteolanorum est apud Tacitum Annal. II. c. 68- quamquam eam vocem expungere
tentaverit Rychius in notis . Idem historicus memorat transisse Rhenum centum tredecim Treverorum Senatores, hist. S. cap. I9. & Corbulonem Frisiis imposuisse Senatum, Annal. I t. c. I9. Apud Rhemos idem nomen , ex Caesare de bello Gall. lib. I .cap. . Atque ut cxemplum a proxima colonia & finitima advocemus, Latinus Pacatus in pane
gyrico ad Theodosium laudat apud Hemo nam conspicuos voti nivea SENATORES. Neque angustioris fortunae homines inter decuriones accensebantur, sed quibus centum millium nummum census erat,ex Plinio lib. I. ist. is. Unde Imperatur in leg. 3. de decurion. C.Theod. eos tantum cives deligi jubet, quos ad decurionum subeunda munera plendidiorfortuna subvexit. Eam legem crudite exinornavit Jacobus Gothofredus . In lapidibus sepe memoratur Senatus municipalis, ut Tiburtinus , Nolanus, Signinus. Evolue magnum Gruteri thesaurum: ubi etiam occurrit Amplissimus, & Splendidissimus, ordo coloniarum , quo titulo Aquilejensem ornatum vidimus. Jam equestrem Ordinem honestasse colonias, superius ostendebam . Porro
399쪽
magistratus primi ordinis ad dignitatis splendorem , 3e
Romanae majestatis imitamentum, fasces praeferebant, saltem post primum imperatorum seculum,uti adnotavit idem Gothostedus ad i. I7 . tit. eod. & togae praetextae usu deco
. Ceterum cum Aquileja urbium maxima & florentissima famam hominum, Scriptorumque studia occupasset, vicinae coloniae Forojuliensis obscurior memoria, nomenque fuit. Praeter lapidem illustri charactere Sacerdotii Flaminici
ad tempora Augusti & Tiberii insculptum , de quo supra
p. 367., Foroiulienses transpadanos vix in transitu memorat Plinius lib. 3. cap. I . Ptolomaeus magnificentius Forum
Iulii coloniae titulo exornat. An Plinius junior lib. s. epist. I9. Paulini praedia, quae Foroiulii possidebat , Iaudans, ad nostrum respexerit, merito quispiam quaerat. Joannes M. Catanaeus in notis ad hunc locum , Plinium loquutum suisse de Forojuliensibus cognomine Concubiensibus in Umbria, quorum est mentio apud Plinium majorem lib. 3.
cap. Iq. nullo argumento aut coniectura innixus autumat.
Mihi nec studium erga patriam, nec Catanaei auctoritas tanti est, ut verear neutrum dicere, sed Forum Julii in Gallia . Hanc urbem patriam fuisse Valerii Paulini, qui bello Vitelliano Civitates Galliar Narbonensis in verba Vespasiani adegerat, tradidit Tacitus hist. cap. qa. & qy. Ratio temporum monstrat, hunc ipsum eum esse Paulinum, ad quem Plinius scribit. Praedia ergo Forojuliensia eidem memorata rectius conieceris ea fuisse, quae Paulinus in patrio solo possidebat. Praeterea in haec praedia destinaverat Plinius mittere Zosimum libertum suum,qui instanter
pronunciando, dum , inquit, nimis imperat voci, veteris in
Armitatis iussimul admonitus, rursus sanguinem reddidit, audieratque ab ipso Paulino esse ibi aerem falubrem, ac lac hujusmodi curationibus accommodatismum.Huic morbo docent Medici frigidum esse inimicum: Hippocrates lib. S. aphor. 16. aptum vero coelum densius, ex Cornelio Celso - - tib a.
400쪽
DE COLONiA FOROIuLiENSI. 373 lib. 3. cap. 22. Unde veteres hujusmodi aegros mittere consueverant Alexandriam AEgypti, ut eo loco innuit Celsus, non solum propter navigationem, sed etiam propter coeli illius constitutionem , quod adnotavit Mercurialis lib. 2. de affectibus Thoracis cap. 3. ipsumque Zosimum illuc antea miserat Plinius, unde nuper consermatus redierat. Nequaquam igitur veros mile est, Zosimum destinatum ad nostros Forojulienses, aut in Umbriam; utrobique enim ob loca montana aer purus est & frigidus, Aquilonibusque perflatus; sed potius Forojulii in Gallia, quae urbs maritima ob navigationem , & densiorem aerem aptior erat curandae ejus aegritudini. in alia epistola ad Paulinum, ut hoc quoque obiter moneam, lib. 9. ep. 37. se excusat Plinius, quod Romae esse nequeat, ut illum Calendis Consulem videat. IorFridericus Gron ovius in notis, Calendas Januarias has esse putat. Sed falso. Nam Calendis Ianuariis Consules ordinarii magistiatum inibant. Nullus vero Consul ordinarius eo nomine ad haec: tempora in fastis occurrit. Arbitror hunc esse M.Lollium Paulinum Valerium Asiaticum Saturninum , tot nominibus per adoptionem quaesitis , quem Consulem suffectum cum C. Antio Iulio Quadrato A. V. 8 6. Chr. 93. sub Imperio Domitiani reponit Panu inius in Fastis lib. a. Quod par Consulum signatur in lapido Gruteriano pag. 374. 6. Itaque Calendar, de quibus Plinius, alterius omnivo mensis, quam Januarii, sunt intelligendae. Porro Aquileia excisa A. C. s a. cum teste Diacono, quem superius recitavi, in ejus locum caput regionis Forum ulli haberetur, e latebris suis paullatim emersit.
Theodoricus rex honoratis possessoribus O curialibus FOROJULIENSIBUS scribit, ut ad Al anum forte Alsam fluvium prope Aquilejam trabes devehant, apud Cassiodorum variar. lib. q. epist. 8. qui dum Praefectum praetorio
