Orationes, quarum pleræque tractant argumentum politicum. Accedunt nonnulla ejusdem in utraque lingua poëmatia Antonius Aemilius

발행: 1651년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

ORATIO X. quod majoris periculi est, ad res agendas majore fiducia accedit, quam consilio. Atque ita antevertit impetus deliberationi, facta ve bis poenitentia perfectioni Quare, dum in hac reipub navi, alii vel explicant, alii malossandunt, pars per foro discursant, suo quis lue operi intenti in puppi sedeat longo rerum

ulu exercitus senex : qui quod ceteri corpore eXequantur, aut manun sua vel jubeat auctoritate,vel monstret consilio. Multa quoque peccat praepropera ambiti, quod omnis morae impatiens, protinus a primo honorum aditu in summum locum enititur, praeter legem, quam dixi, annalem quae ad coercendam nimiam potentiam, honorum intervallata ac lenta incrementa esse voluit Sc paulatim per inferiores ad superiores dignitates ire jussit ut in omni civilis doctrina parte exercitatus, summum

deuique magistratum capesseret. Qui autem majoris potentiae avidus itandi gradu ad sua

vota properat ad omnia novus accedit imcautus dum inferioresa medios honores,aut

praeterit, aut delibat. Unde ad superiores quoq;

immaturus provehitur . nec cum laude eos sustinet, quos nulla virtutis praerogativa sed emendicatis suffragiis, aut largitionibus, ex ambivit, aut servili erga regnantem Obsequio. Quomodo sub Romanis principibus,consulares praetorii fasces, improbissimi adulatoris, aut sycophantae praemium fuere usque adeo,ut ex sterqui-

L 3 linio

282쪽

1 6 AN T. AEMILII linio effossi homines, purgamenta Graeciae, summis cumularentur honoribus . cum praetoria ornamenta decernerentur Claudii Caesaris libertis,i tantum non cum laureatis fascibus eo remitterentur,unde cretatis pedibus

advenissent Crispinum dico Narcissum Iallantem, aliosque de venalitio grege homines. Quemadmodum autem praecoces fructus pie irunque caducos esse videas et ita repentina illa ldignitas fragilis, possidenti saepenumerose

riculosa est . Quia enim praepropera , fla igrantior ambitio, primo aequales, mox supe riores omnes praecurrit gravem sibi et exi aliosam conflat invidiam, multosque subitae

potentia habet aemulos: qui callidis consiliis,

aut occultis criminationibus, eam rursus de primant, vel evertant. Cujus rei in historia a

Augusta,affatim exemplorum est Minime au atem tuta ambitio est, quae ad summos hono res non provehitur regia via ; sed turpi apud iprincipem ministerio, vel occultis, calu a mniosis delationibus, aliisque malis artibus abus alios evertit, ut sibi locum paret. Nulla liautem scelere quaesita potentia diuturna est quia nulla nititur vel regis, vel populi benevolentia. Nam me erres, princeps tuum quidem factum probat verum turpitudinis ministrum non amat sed suspe stat sveritus, ne

in ipsum denique dominum flagitiosa ausit det Deinde, qui aliena ruina assurgunt altius, magna

283쪽

gna flagrant invidia quem autem qui que odit, periisse expetit, inquit vetus poeta et eoque tam multis periculis petitur, quam multis ipse periculum fuit. Nemo denique eorum vera via nititur, qui freti sola regnantis amicitia , velut Omnis copia cornu, maxima quaeque suae ambitioni promittunt. Quidvis, fateor, sperare audet candidatus Caesaris, ut vocant Conside , inquit Ausonius, munere tuo, imperator

Auguste, non passu campum, non seu sagi non

prensivi manum, non circuivi tribus Arartius campus, restra senatus, curia, unus mihi omni et Gr manu . EX quo perspicere est, quantum

possit principis gratiast qui plerunque dominus campi est, suosque commendat, sine repulsa cambitu designandos Verum, Ut apertis hic canam tibiis, nihil publice seque damnosum est quia languescit bonarum artium studium ubi honores non virtutis, sed gratio- commendationis praemium sunt nec per se quisquam , sed per alium commendabilis est. Sed, Deus meliora, nec illo vivimus seculo, nec in illa versamur re p. in qua

emitur sola virtute potestas. . Atqui virtutis via ad magnos honores multo

itur securius, quam per virorum principum gratiam, Multos equidem memorare possem,

ut magnae illius amicitiae pila, de ludibrium, fuere. Non alibi quippe facilius amicitiae teste confringitur, quam in regia domo ubi non LM vero

284쪽

1 8 A, vero amore alii alios colunt Ad explendae ambitionis, vel avaritia instrumentum, personam et amicitia est, protinus dis luenda tabi cessaverit emolumenti spes, vel exigua offensiuncula intervenerit. Adde quod aperto ec simplice pectore coeant amici in principe autem domo omnes sub larva vivunt, fronte magis, quam animo benevoli. Deinde, ut vulgus , de quo olim questus est Scipio, meliores capras, claves, magna quaerit curaet in Parandis autem amicis discrimen non facit, nec signat linea alba , ut ille loquitur ira regum plerique acrem quidem habent delechum Emendis generosis equis at legendis amicis P ope nullum quos temere admissos temere fastidiunt, rejectis novos substituunt. Postremo fragilior honorum possessio est, quae sola regnantis amicitia nititure quia non alibi frequentior malignitas grassantis calumniae

est. Quae passim quidem oberrat, promiscue in omnes lividum stringit dente, sed in aula sedem figit hic admissis equi lascivit,i quasi in suo decurrit circo Quicquid enim vel

fraudis, vel sceleris, apud viros principes extitit, uni prope debetur calumniae. Haec in Craecorum castris Palamedem perdidit haec Alexandrum in amicorum necem impulit:haec Tiberio peperit, Caligulas , Nerones, intolpo tenta principum quos in virorum illustrium perniciem accendit maligna obtrecta

285쪽

tio Magnam autem adis aleam, quilqu tus majore dominantis gratia , continenter ad altiora eniteris utuntu denique omniasin f cerdos,praetor, parocho, idem populi, idem sena

timc qui nec reputas, quid tandem tua majore potentia futurum sit. Cornelianum illud tibi dictum puta Principem, inquit cum omnia tribuerit, tui denique tias capiet Regium quippe est, de multa dare o semper date. Tu autem Omnia imprudens petis, asse omnia tribuit sed . omnia uni dedisse, exhausta jam benignitate plura non poste, mox eundem

poeniter Dare enim, quam accipere, magis regium putat utque ipsum Deum , itaquO-que quos Deo proximos suspicit mortalitas, reges inquam, maxime lecet, semper munificos esse : quod potentis est , atque extra de sy-derium positi. Tu autem, quae tua ambitio est , non cessas principem novo quotidie obsequio, vel ossicio demereri ut in eminentiOrem locum possis assurgere alle vero tendam in excelso positum tragis extollere nequit, tuisque beneficiis sejam vie cum dolet. Quae merita jam non majoris gratiae , sed odii irritamentum sunt. Nam beneficia usque eo grata sunt regnantibus, dum videntur posse evolvi. multum si exuperent, pro gratia odium redditur. Proinde, quod regemLudovicum sibi dixisse, scribit ominaeus, pretestat, ut quis semper

obstringatur principi, quam ut principem

Lo sibi

286쪽

1so AN T. AEMILII

sibi obstrictiam habeat. Aliud quoque est,quod

te omnia habiturientem, terrere debeat. Donando omnia , te sibi sequatum dolet regia majestas quae nihil elatum, nihil eminens circa se patiturum alienum fastigium in sui diminutionem accipit eoque majorem in ministro gloriam non tolerat regem conspicita regem unum imperatorem videri, cupit. Tu autem inon minus, quam ille jam elatum tollis supercilium. Hoc autem urit strabones regnantis oculi)ssa propterea , quam hactenus ambitionem fovit, nimium denique crevisse dolet: altius elatam parat dejicere. id quod tuam potentiam jam suspectam, sibi periculosam

habet Metui autem, quam metuere malUnt

reges Magnus ille Augusti amicus, M. Agrippa, crebris victoriis elatus et maximis a principe cumulatus honoribus:cum c apud populum gratia, apud militem multum posset auctoritates ipsi denique Caesari formidabilis suit, metuenti, ne secundo loco haut contentus, de primo cogitaret. Adeo ut alter Augusti amicus, Maecenas, principi dicere non dubitarit eo rem rediisse, ut Agrippa, aut tollendus, aut gener faciendus esset, novo affinitatis vinculo devinciendus ne quod posset, vellet.Posterius, ut facilius Sc humanius, placuit deditque filiam ullam illi, qui rebus quidem gestis erat clarus sed genere ita ignobili ortus, ut ipsum sui puderet nominis cardinalis autem Spi-

287쪽

retur quod nemo prope, nisi illo annuente , regi dicto esset audiens eoque ex aula denique suit dimissius , atque omni dignitate exutus. Videte, quaeso, inconsulto reges qui omnia minimis tribuunt, x tantum non jura maje- statis in eos transcribunt dein, parvuli insan- tis instar, donara repetunt &, quam ipsi nutrivere potentiam , jam grandem, adultam recidunt. Quare prudentis est, hic servare modum, quem in sua ad principem Neronem, apologia praescribit Seneca et terque, inquit , mensurani implevimm tu quantum princeps a sco tribuere deberet , O ego, quantum amico aprincipe accipere. Deinde, quos princeps majores ionores liberalius indulget, circumspe

ectus minister sua modestia temperat et , cum jam magis eminere possit, sese demittit satis habens, in hoc rerum actu, partes tracFaye ecandas: instar histrionis secundari iri qui tametsi interdum clarius dicere possit te tamen submittit: ut alter, primas partes acturus, tanto magis

possit excellere. Ita tu quoque, quisquis magno subservis domino,ut omnem invidiam Se offensam declines, soccos indue, dum ille quasi co I thur-

288쪽

Est AN T. AEMILII thurnatus in scenam ingreditur &,quantuscunque tuae dignitatis fuerit splendor, te semper Lunam cogites, atque omnem tuae gloriae lucem isti Soli refundendum puta. Nunc eos quoque spectemus, quorum ambitio orbe te rarum major est principes dico qui suas cogitariones mittunt trans Oceanum, extra sydera solem. Quorum aviditati si parem corporis habitum dedissent Dii, altera manu Orientem contingerent, Occidentem altera Natura quidem eorum cupiditati impervios objecit mon- res, aut vasta maria et sua cuique circumscripsit regnandi spatia, inaccessas rupes, aut praealta flumina sed nullis finibus claudi potest

regnator animus. Ac licet reges non acceperint corpus humano modo majus Xerxem tamen non capit Asia , non Romanum principem Italia, non Annibalem Asy ca, Ataro

Perculsi Oceano, laque admota tepenti IAdd tu imperiis Hispania P renaeum Transilit opposuit natura tabemque nivemque.

Ille autem

D duxit scopulos , S montem rupit aceto. Ec quod magis mirere, Vnus et o urini non usscit orbis, Qui credo , imaginarios quoque Democriti mundos expugnasset, si supervixisset. Os o

mnia tamen unius animum nunquam exples

sent: ut qui haut contentus mortali fastigio, filius

289쪽

on Avio j. oes 3 filius ovis haberi voluerit quem ipsum denique opinor, gigantum more suo deturbasset coelo Nec minor insolentia fuit Caesarum: qui, cum longe lateque victrices circumferrent Dquilas,triumphatusque Oriens&Occidens Romanis succumberet securibus,&nemo denique non veneraretur tot gentibus adorandum caput; tanto fortunae jam impos animus, orbem terrarum sua ambitione angustiorem putat, atque ultra hominem spirat caelestesque honores sperare ausus,ipsis immortalibus Diis exaequari, impie concupiscit. Sed nescio equidem,

majorem eorum impietatem, an vecordiam,dicam qui non modo in Deorum numerum referri, sed iisdem quoque nasci voluere Caesar Julius , dum suae gentis originem extra homines quaerit, ab ipsa Venere eam arcessit; quam nemo, sine magno natalium propudies, matrem agnoscat Augustus quoque mortali parente non contentus, Apollinem ost entat patrem et quo tamenta sine matris stupro , nasci

non potuit. Q iae profecto ambitiosa insania est quasi aut adulteri patres e coelo petendi

sint aut non omnium potius parens sit Deus: aut non nobili stimus nascatur, qui virtute sua ex se nascitur, semper victurus Monstro si autem principes, quibus ita nasci non contigit, spreta virtute,sola ambitione affectant coelum: quam caeteri mortales divinitatem religiose

colunt, superbe sibi vendicant. Unde magna in deni-

290쪽

denique Deorum, Semideorumque multitudo extitit, prisci seculi mortalibus incognita. Neque enim tum fuit turba Deorum

T is, ut es hodie contentaque odera paucumminibus,mserum urgebant Atlanta minore Pondere Quos Divos, ut vocanturia historia Augusta majore, pudet prope fateri, majore, inquam , veneratione coluit servilis superstitio, quam Capitolinum Jovem. Videte quaeso sacrilegam regis ambitionis insolentiam. Quod vitium, in sumnia fortuna fere perpetuum est squia summam esse non putat; sed superiorem semper cogitat praesertim si pestilente assientatorum halitu assietur regia majesta S.

nihil est, quod credere de se

Asinpossis, cum laudatur Ditis aequa potesta s. Longe autem te fugit rati, quisquis tuam magnitudinem metiris impia adulantium veneratione quibus omnia principum honesta Minhonesta,extollere mos est. Adde quod parum diuturna ejus gloria est, quem non sua virtus, sed assentatio in excelso collocat. Quae enim tuae, Coelar, majestati sacrantur templa Maltaria , demolitur, obscurat oblivio, negligit carpitque posteritas. At insolentis ambitionis contemptor immodicae pote statis domitor, ac frenator animus, ipsa vel

state florescit nec ab ullis magis laudatur,

quam

SEARCH

MENU NAVIGATION